 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
DEUS QUI*
TEMPLUM S. LAURENTII MARTYRIS,
QUOD EST IN URBE VEROLANOVA, IN DIOECESI BRIXIENSI,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam — Deus, «qui solus habet immortalitatem et lucem
inhabitat inaccessibilem» (1 Tim., 6, 16); cuius magnificentia et virtus
in nubibus (cf. Ps. 67, 35), quamquam manufactis templis non continetur,
tamen ad naturam et indigentiam nostram se quodammodo accommodans, et gradum
habuit quod Salomon templum ei aedificasset, et est pollicitus iis, qui in eo
ilium invocavissent, se aeque concessurum (cf. III Reg., 9, 1 sqq.). Quae
sane praecipua causa est, cur Ecclesia, sancta Christi sponsa christianorumque
mater sollicita, non modo curaverit summo Numini templa ubique constitui, verum
etiam ea honoribus cumulaverit, si modo id ad incrementum pietatis prodesse
intellexisset. Quae cum ita sint, cum venerabilis Frater Aloisius Morstabilini,
Episcopus Brixiensis, suo clerique populique nomine hoc petierit a Nobis ut
templum beato Laurentio dicatum, quod est in urbe Verolanova, in suae dioecesis
finibus, ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris extolleretur, Nos de eo facto
considerantes, esse nempe templum illud, quod nonnumquam invisimus, opere
nobilissimum, religione sanctissimum, utpote in quo pietas et religio, maxime
eucharistica, quasi flamma studiosissime alatur, et virorum fama vigeat virtute
illustrium, tam venerabili Fratri aequissime postulata concedimus. Iis igitur
probatis, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino datis a Nobis potestatibus
facienda statuit, placet templum S. Laurentii martyris, in urbe Verolanova
exstans, in dioecesi Brixiensi, dignitate Basilicae Minoris ornari, cum omnibus
iuribus atque liturgicis privilegiis servatis tamers quae iuxta decretum «De
titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum,
servanda sunt. Ceterum volumus ut haec quae iussimus sive nunc sive in posterum
religiose serventur suamque vim habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo sexto
mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo,
Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 737-738
© Copyright 1971 - Libreria
Editrice Vaticana
|