 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANDOQUIDEM HOMINES*
BEATISSIMA VIRGO MARIA SUB TITULO MATRIS
DEI
PATRONA PRINCIPALIS DIOECESIS S. IUSTI CONSTITUITUR,
SANCTUS AUTEM IUSTUS PATRONUS SECUNDARIUS EIUSDEM ECCLESIAE.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quandoquidem homines, vitiosa et corrupta
natura, ad mala, ad errores naturali quodam studio rapiuntur, semper quidem turn
ad summum Dei numen, tum ad caelites respicere consueverunt, in quibus,
difficultatibus undique prementibus, omnem auxilii ac praesidii spem collocari
oportere intellegebant. E qua sane humanae infirmitatis conscientia, et etiam e
desiderio, quo flagrarent homines eos honore afficiendi, qui amici Dei facti
sunt, ac potissimum venerandam Christi Matrem, mos obtinuit in Ecclesia ab
antiquissimis temporibus ut dioeceses alicui Sanctorum in tutelam traderentur.
Quoniam ergo venerabilis Frater Georgius Carolus Carreras, Episcopus S. Iusti,
suo clerique populique suae dioecesis nomine, quin immo et civilium potestatum,
ab hac Sede apostolica petierit, ut beatam Mariam semper Virginem sub titulo
Matris Dei principalem patronam suae dioecesis constitueremus, Sanctum vero
Iustum patronam secundarium, ut dici solet, Nos, id putantes haud parum valere
ad augendam pietatem sive erga Christi parentem, sive erga eum, quern populus
iam pridem officio prosequitur, nempe S. Iustam, libenti quidem animo tanti
Praesulis expostulationibus eiusque populi optatis concedimus. Iis ergo
probatis, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, datis a nobis facultatibus,
facienda statuerit, placet beatissimam Virginem Mariam, Dei Matrem, patronam
principalem dioecesis S. Iusti constitui, sanctum autem Iustum, secundarium
declarari, cum iuribus et privilegiis, iuxta rubricas competentibus. Contrariis
minime obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae sive nunc sive in posterum
vim obtineant effectusque habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die duo de vicesimo
mensis februarii, anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus
Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 738-739
© Copyright 1971 - Libreria
Editrice Vaticana
|