 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MARTYRUM SANGUINEM*
SANCTUS FLORIANUS MARTYR DIOECESIS LINCIENSIS
PRAECIPUUS PATRONUS CONFIRMATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Martyrum sanguinem semen esse christianorum cum
ubique terrarum constet, in ea tamen Austriae regione clariore quodam argumento
comprobatur, in qua sanctus Florianus cum inclitis eius sociis, saeviente in
Christi fideles Diocletiano Romanorum imperatore, ad sanguinis effusionem fidem
suam confessus est. Cuius Christi athletam cum universae Austriae fideles in
primisque dioecesis Linciensis incolae eximia religione ab antiquitate
prosequantur, eiusdem Ecclesiae Episcopus, cleri atque populi vota excipiens,
dioecesis praecipuum apud Deum patronum auctoritate sua ordinaria eum
pronunciavit simulque ab Apostolica Sede comprobationem petiit, ad normam
instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
propriis recognoscendis. Nec est silentio praetereundum nona hoc ipso anno agi
saecularia, ex quo sodales praeclarissimi Ordinis Canonicorum Regularium
Lateranensium, tam optime de catholica Ecclesia meriti, coenobium Sancti
Floriani ibi locorum incolendum susceperunt. Quapropter, censentes Nos valde
fidelium pietati profuturum si venerabilis Fratris Francisci Salesii Zauner,
Episcopi Linciensis, precibus concederemus, eaque probantes quae a Sacra
Congregatione pro Cultu Divino, data olim facultate, hac de re decreta sunt,
proclamationem Sancti Floriani martyris praecipui apud Deum Patroni, loco Sancti
Maximiliani, a Linciensi sacro Praesule actam omnino ratam habemus, factis
iuribus datisque privilegiis iuxta rubricas competentibus, contrariis nihil
obstantibus. Has vero Litteras firmas esse decernimus suosque effectus sive nunc
sive in posterum habere statuimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo primo
mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo,
Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, p. 742
© Copyright 1971 - Libreria
Editrice Vaticana
|