 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAM PROPE*
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
CONSOLATRICIS AFFLICTORUM DIOECESIS TOLETANAE IN AMERICA, BASILICA MINOR
EFFICITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quam prope assit et assidue, maternam et validam
ferens opera, christianis fidelibus Beatissima, Virgo Maria, non solum ex
singulorum in Christi Matrem religione et pietate infertur, verum etiam ex
plurimis eidem ubique terrarum dicatis templis. In quibus illud, mira quidem
arte exstructum, dioecesis Toletanae in America praecipuo argumento commemorare
placet, cui per vulgus «Our Lady of Consolation» appellatio. Frequentissimae
autem cum eo conveniant, peregrinationis votique causa, fidelium turmae, sibi
suisque, una cum animi, corporis quoque solacium impetrantes, visum est
venerabili Fratri Ioanni A. Donovan, Episcopo Toletano in America, haud parum
utilitatis et incrementi rei catholicae obvenire atque sodalibus Ordinis Fratrum
Minorum Conventualium laudis, si eidem sacrae aedi Basilicae Minoris dignitas
conferretur; idque, audito Americae Septemtrionalis Foederatarum Civitatum
Episcoporum coetu, ab Apostolica Sede enixe petiit. De sententia igitur Sacrae
Congregationis pro Cultu Divino, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
apostolica Nostra potestate templum Deo dicatum in honorem Beatae Mariae
Virginis Consolatricis Afflictorum ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem
evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae sacris
aedibus hoc nomine insignibus rite competunt, servatis tamen iis quae ex decreto
«De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis Iunii, anno millesimo
nongentesimo sexagesimo octavo, dato, servanda sunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque
effectus sive nunc sive in posterum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo primo mensis
Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus
Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, p. 278
© Copyright 1971- Libreria
Editrice Vaticana
|