 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTI IOSEPH*
S. IOSEPH, SPONSUS B. M. V., PRINCEPS PATRONUS
DIOECESIS CIVITATIS GUZMANAE DECLARATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sancti Ioseph, Beatae Mariae Virginis sponsi
castissimi, eiusdemque fidelissimi Christi custodis, vice patris, tanta dignitas
tantaque Ecclesiae religio, ut non solum eadem eius cultum, maxime his
temporibus, et aluerit et ingentibus pietatis incrementis ampliaverit, sed
etiam, verba Scripturae sanctae de Iosepho Hebraeo sibi accommodans, quae sunt
«Ite ad Joseph» (Gen.41, 55), non intermisit christianum populum quasi ad
principem sui tutorem, et custodem, et defensorem mittere, cui custodiendum
tradere. Quandoquidem ergo clerus ac populus universes dioecesis Civitatis
Guzmanae in Mexico, amore ducti, quo iam pridem afficerentur, erga hunc Sanctum,
ilium praecipuum dioecesis suae patronum sibi elegerint, venerabilisque Frater
Leonardus Viera, eiusdem dicionis Episcopus id probaverit, litterisque datis
petierit ut ad normam Instructionis De Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis n. 30, tum electio, tum probatio
confirmaretur, Nos, ea rata habentes quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino
statuerit, factis a Nobis facultatibus, quam aequissime optatis concedimus,
certa spe fore, ut ea res Ecclesiae sanctae bono cedat. Quare placet S. Ioseph,
B. M. V. sponsum, patronum principalem dioecesis Civitatis Guzmanae declarari et
haberi, cum omnibus iuribus et privilegiis liturgicis iuxta rubricas. Ceterum
volumus ut hae Litterae Nostrae sive nunc sive in posterum firmae sint
effectumque habeant,contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die IX mensis Octobris,
anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 11, pp. 705-706
© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana
|