Index

  Back Top Print

PAULUS PP. VI

LITTERAE ENCYCLICAE 

ECCLESIAM SUAM*

Ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, ad clerum et
christifideles totius orbis itemque ad universos bonae voluntatis homines:
quibus viis Catholicam Ecclesiam in praesenti munus suum exsequi oporteat.

 

VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Ecclesiam Suam cum Christus Iesus idcirco constituerit, ut universae hominum societatis benigna mater esset et ministra salutis, in aperto est cur memoria saeculorum omnium ei praecipuum testificati sint amorem, praecipuasque curas in eam contulerint, quicumque cordi habuerunt aeque summi Dei gloriae prospicere, et hominum animes in aeternum praestare salvos: inter quos, ut aequum erat, enituerunt Christi ipsius in terris Vicarii, innumerabilis Episcoporum et sacerdotum numerus, sanctorumque miranda christifidelium multitudo.

Nemini igitur non consentaneum videbitur, Nos, primas daturos Litteras Encyclicas post delatum Nobis ex arcano Dei consilio Summum Pontificatum, animum amantem eundemque reverentem ad Ecclesiam sanctam veluti naturae sponte referre.

Hac de causa suscipiemus hoc loco operam, ut magis magisque pateat omnibus quantum ex altera parte humanae societatis ad salutem intersit, quantum ex altera catholicae Ecclesiae curae sit, utrasque sibi occurrere, mutuo se cognoscere, inter se diligere.

Anno superiore cum, dante clementissimo Deo, die festo S. Michaelis Archangeli, secunda inchoaretur sessio Concilii Oecumenici Vaticani II, Nobisque bene accideret quod praesentes vobiscum praesentibus, in maximo Petriano templo congregatis, sermonem conferre possemus, tunc esse Nobis in animo diximus fore ut, quemadmodum mos cuivis est Summo Pontifici, munus suum ineunti, etiam per litteras ad vos paternum et fraternum sermonem converteremus, ut videlicet consilia quaedam Nostra enuntiaremus, quae in animo Nostro supra cetera essent, quaeque in opere ipso magnam habere utilitatem viderentur, ad initia Pontificalis Nostri officii dirigenda.

Sed re vera in difficili Nobis est eiusmodi consilia expresse definire, quod primum ex diligenti divinae doctrinae commentatione ea oporteat Nos deducere, illius memores Christi sententiae: mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me (1); quod deinde ea opus sit metiri praesentibus Ecclesiae ipsius condicionibus, in quibus pariter eius interior vita longo periclitata usu admodum viget, pariter exteriores eius vires ad apostolicos labores magnopere intenduntur; quod postremo non liceat, Nobis ignorare, quo loco sit hodie hominum communitas, ad quam munus Nostrum admovetur.

Sed hic Nos non in id studemus, ut vel nova quaedam, vel absoluta exponamus; ad quod dedita opera Concilium Oecumenicum spectat; cuius labores tantum abest ut Nostro hoc simplici litterarum sermone veluti perturbare velimus, ut venus illos et laudare et incitare placeat.

Has Litteras Encyclicas dantibus Nobis non est quidem propositum, neque ut sollemne quoddam conficiamus actum, ad catholicae doctrinae capita tractanda imprimis pertinens, neque ut certa quaedam documenta vel de moribus vel de re sociali impertiamus, sed ut ad vos nuntium sincerum, quemadmodum inter fratres et familiares decet, mittamus.

Hoc enim scriptum edentes nihil aliud quaerimus quam ut, pro officio, animo Nostro aperto, ea fidei caritatisque communio, quae inter nos feliciter regnat, et magis magisque coalescat, et maiorem obiciat laetitiam; propterea nempe ut pastoralis nostra diligentia cotidie magis valeat; ut fructuosius Concilii Oecumenici sessiones celebrentur; ut denique clariore in luce ponantur normae et regulae aut ad doctrinam, aut ad vitae actionem attinentes: quibus sane religiosa et apostolica alacritas regatur, sive legitimorum Ecclesiae Praesulum, sive eorum qui vel Praesulibus ipsis parent et sociam navant operam, vel alacritatem eandem benevolo dumtaxat observant animo.

Omni abiecta cunctatione vobis, Venerabiles Fratres, significamus tribus praesertim animum Nostrum commoveri consiliis, cum munus illud amplissimum perpendimus, quod, contra Nostra vota Nostraque merita, providentissimus Deus detulit Nobis, regendi scilicet Christi Ecclesiam, utpote quos Romae Episcopum constituisset atque adeo beati Petri Apostoli, regni caelorum clavigeri, Successorem, et ipsius Vicarium Christi, qui Petrum universalis gregis sui primum fecit Pastorem.

Initio persuasum Nobis habemus, debere Ecclesiam in seipsam introspicere penitus, suum meditari mysterium, se docendi et incitandi causa, altius perscrutari doctrinam de sua origine, de sua natura, de suo persequendo mandato, de suo fine, quae doctrina, licet iam sibi sit nota, atque superiore hoc saeculo sit enucleata et vulgata, numquam tamen satis neque excussa neque intellecta dici potest; quippe in qua contineatur dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo ... ut innotescat ... per Ecclesiam (2), quasi thesaurus videlicet arcanorum Dei consiliorum, Ecclesiae opera exponendorum; cum haec doctrina maiorem quam ceterae exspectationem attentionemque cuiuscumque hominis erigat, cui sit statutum Christum fideliter sequi, eoque vel magis eorum, quos, ut Nos et vos, Venerabiles Fratres, Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei (3).

Iamvero ex hac clara et alacri conscientia, quam de se habet, Ecclesia sponte fertur ad comparandam absolutam et perfectam imaginem, qualem Christus voluit, ut Ecclesia, sua Sponsa sancta et immaculata (4), indueret, cum vero suo vultu, qualem hodie nostris ipsa subicit oculist qui profecto vultus, summi Dei beneficio, probe lineamenta quidem refert, quae divinus eius Conditor in ea impressit, et Spiritus Sanctus, saeculis vertentibus, vividiora fecit et significantiora, ut hinc plus plusque cum prima sui Conditoris notione, hinc cum ingenio et indole hominum societatis congrueret, quam Ecclesia Evangelio salutis promulgato sibi asciscere conitebatur. Attamen, huiusmodi Ecclesiae vultus numquam tam perfectus, tam venustus, tam sanctus, tam splendens erit, ut omnino primae sui Auctoris notioni respondere dici possit.

Ex quo consequitur, ut Ecclesia, forti quodam et alacri acta animi impetu, suam ipsa quaerat renovationem, hoc est eorum emendationem erratorum, quae eius membra admiserunt, quaeque sui conscientia, tamquam speculum exemplaris sui, Christi, sibi indicat atque damnat. Qua in re en habetis, Venerabiles Fratres, quo pertineat secundam consilium, animum Nostrum nunc commovens: eo nempe ut Ecclesiae membra putent sibi esse, cum sua errata emendanda, tum ad perfectiora quaeque nitendum; utque vias considerate eadem membra deligant, quibus renovationem, quam diximus, adipiscantur. Quod consilium eo vobis declaramus, non tantum ut ad opportunas inducendas emendationes fidentiore animo ipsi aggrediamur, sed ut etiam, in tam gravi tamque difficili re, a vobis et consensio et consilia et auxilia Nobis praebeantur.

Ex duobus autem et prioribus hisce Nostris et vestris consiliis tertium sponte oritur, quod eo spectat, ut Ecclesia res rationesque cum hominum universa communitate contrahat, quacum ipsa continetur, et in qua media vivit et suum obit opus.

Quorum hominum, ut inter omnes constat, altera pars, postquam christianam fidem tam penitus combibit ex eaque tantam vim virtutemque sumpsit, ut saepenumero - licet id satis non aestimaverit - quaecumque optima quisque populus in suo cultu habet, eidem fidei tribuat necesse sit, post, hisce praetentis saeculis, ab ea, tamquam a sua origine, se discrevit et removit. Altera vero hominum pars, quae in terrarum orbe est maxima ducenda, se ad immensos fines eorum populorum extendit, qui novi appellantur. Attamen in hac universitate generis humani iam non una, verum etiam centum afferuntur Ecclesiae habendorum cum aliis congressuum facultates, quorum sane alii aperti et quidem faciles censentur; alii ancipites et ardui; denique plurimi, pro, ab amico colloquio prorsus alieni.

Exsistit igitur hoc loco Ecclesiae quaestio de colloquio serendo cum huius aetatis hominibus. Cuius quaestionis erit Concilii definire, quae sit amplitudo et implicatio, eamque, quantum poterit, melioribus expedire modis. Sed huius quaestionis solvendae necessitas in animum Nostrum eiusmodi onus, stimulum, intimamque veluti proclivitatem infert, quae Nobismetipsis et vobis, Venerabiles Fratres, eadem non minus anxie quam Nos expertis, quodammodo declarare par esse censeamus, ut scilicet magis efficiamur idonei ad eas disputationes deliberationesque aggrediendas, quas de tam gravi re tamque multiplici in Concilio una vobiscum proponendas iudicaverimus.

Ex iis, quae summatim de Nostris Encyclicis Litteris hactenus exposuimus, facile intellexistis, in his non esse Nos de omnibus gravibus instantibusque rebus acturos, quae non minus humani generis quam Ecclesiae hodie intersunt, cuiusmodi sunt: pax inter populos atque inter humanae societatis ordines, egestas et fames, quibus etiam nunc magnae hominum multitudines conflictantur, recentiorum nationum ad libertatem et ad vitae cultum progressio; hominum huius nostrae aetatis variae doctrinae cum christiana sapientia collatae; angustiae, in quibus tam multae gentes et tam latae Ecclesiae partes versantur, ubi iuribus, sive liberi civis sive humanae personae propriis, derogatur; morales quaestiones cum augescente natorum numero coniunctae; et cetera eiusmodi.

At hic facere non possumus, quin in medium proferamus esse Nos apprime conscios, Nos officio obstringi, non solum animum sedulum et propensum intendendi ad gravem universalemque de pace quaestionem, sed etiam in ea curas assiduas et efficaces defigendi. Quae curae, licet muneris Nostri finibus circumscribantur, atque adeo sive a Nostris cuiusvis generis fluxis utilitatibus, sive a certis politicorum virorum rationibus abhorreant, eo tamen pertinent, ut hominibus asserviant conformandis ad eiusmodi sensus tractationesque, quae hinc cum immanibus et internecivis conflictationibus pugnent, illinc vero attineant ad necessitudines inter populos iusto iure, rationaliter, pacate componendas. Itemque omnem industriae diligentiaeque Nostrae vim illuc intendemus, ut, praeceptis nuntiatis, quae summa inter homines putantur, quaeque valere possunt ad eorum effrenatum cuiusque sui studium et cupiditates debilitandas, unde bella cientur, in id quantum poterimus conferamus, ut populi et congruentem habeant convictum et mutuam sibi tribuant operam. Neque sane adiumentum a Nobis desiderari sinemus, si qua occasio oblata fuerit, ut contendentes nationes ad honestas fraternasque pactiones vocemus. De memoria enim Nostra numquam excidit, auxilium hoc, ab amore profectum, nihil esse aliud nisi officium, quod, ob provectum hodie cursum sive doctrinarum sive institutorum, cunctis gentibus communium, conscientia muneris, quo in hominum societate fungimur, magis ducit necessarium; munus dicimus, quod in eo versatur, ut homines inter se fraterno amore coniungamus, pro regni illius iustitiae et pacis virtute, quod Christus, cum in hunc mundum venisset, condidit.

Ceteroquin, si nunc oratio Nostra, viae rationisque causa, his tantum definitur argumentis, Ecclesiae vitam contingentibus, illas magni ponderis quaestiones ex memoria Nostra nequaquam deponemus. Dum enim in nonnullas intendet considerationem Concilium, Nos, in apostolico munere Nostro obeundo, si mentem Deus iniecerit et vires, cum in earum studium incumbemus, tum eas adducemus ad effectum.

I

Ad officii partes, quas Ecclesia praesenti aetate exsequi debet, id necessario pertinere videtur, ut ipsa de se, de veritatis thesauro, cuius heres et custos constituta est, ac de munere his in terris sibi demandato, clariorem plenioremque conscientiam adipisci contendat. Ecclesia scilicet, antequam peculiaris cuiusvis quaestionis studium aggrediatur, et antequam agendi rationes perpendat cum hominum societate ineundas, in praesens se ipsam consideret oportet; ut divina consilia sibi ad exitum perducenda melius dignoscat; ut uberiorem lucem, novum robur auctumque gaudium ad sua explenda munera hauriat; ut denique aptiores inveniat rationes, quibus propius, efficacius ac fructuosius necessitudines habeat cum humana societate, ad quam quidem et ipsa pertinet, etsi notis propriis et omnino singularibus distincta.

Haec enim consideratio, qua Ecclesia se inspicere debet, Nobis videtur plane congruere cum via ac ratione a Deo adhibita ad hominibus se revelandum et ad religiosum illud cum humano genere commercium ineundum, quod per Ecclesiam ipsam perficitur et simul manifestatur. Nam si divina revelatio: Multifariam multisque modis (5) peracta est, et in humanis eventibus innititur, historiae fide comprobatis, eadem tamen hominum vitam pertingere potuit viis, humani verbi divinaeque gratiae propriis; quae divina gratia secreto illapsu in animos descendit, post auditum salutis nuntium ac subinde elicitum fidei actum, a quo iustificatio nostra initium capit.

Nobis in optatis est, ut huiusmodi consideratio de origine ac natura novarum et vitalium rationum, quae religionis christianae ope inter Deum et homines instauratae sunt, indolem sumat docilis cuiusdam assensus iis verbis praebendi, quae Divinus Magister ad auditores suos habuit, ad discipulos praesertim, quorum in numero et nos ipsos hodie iure optimo recenseri gaudemus. Ex iis plurimis, quae a Christo Domino discipulis suis instantius et crebrius commendata sunt, monitionem illam commemorare placet, cuius vim omnes hodie quoque agnoscere debent, quotquot fideles Christi sectatores esse cupiunt; monitionem nempe, quae ad christianam vigilantiam spectat.

Verum enimvero haec nostri Magistri monitoria verba ita sunt praesertim accipienda, ut homines ad novissima vigilanter animum advertant, quae sibi proximo vel sero tempore contingant necesse est. Nihilominus tamen, idcirco quod huiusmodi vigilantia fidelis servi animum omni tempore efficaciter urgere debet, consequitur, ut ad eius normam sint conformanda instituta, hoc est illa vivendi ratio, quae christiani hominis in hoc mundo propria esse debet. Haec autem Christi Domini ad vigilandum adhortatio eventus etiam spectat, qui instare possint, scilicet pericula et vitiorum illecebras, quae mores corrumpant vel hominem a recto veritatis tramite avertant (6). Quare facile in Evangelio continuum hortamentum reperitur ad honeste cogitandum atque agendum. Ac revera, nonne ad hoc ipsum pertinebat Ioannis Praecursoris Domini praedicatio, ex qua in Evangelio publica Iesu Christi vita exordium sumpsit? Nonne et ipse Christus Iesus homines invitavit ad regnum Dei intra se excipiendum? (7) Eius autem educandi ars nonne in interiore animi vita commendanda atque edocenda tota vertebatur? Tum conscientia, quae in re psychologica versatur, tum conscientia quae in re morali posita est, a Christo Domino ad sui plenitudinem simul advocantur, tamquam si necessariae eaedem sint, ut modo dignitati humanae consentaneo, superna veritatis et gratiae dona recipiantur. Conscientia autem discipuli efficiet, ut is postea recolat (8) quidquid Iesus docuit et quidquid circa ipsum accidit; eademque, cum ad maturitatem pervenerit, mentem tandem adducet ad intellegendum, quis Iesus fuerit, et quarumnam rerum ipse Magister et Auctor exstiterit.

Ortus Ecclesiae et simul in ea excitata divini sui muneris conscientia - qui eventus habendi sunt Pentecostes proprii - sicut in idem tempus inciderunt, ita in posterum una progressum facient; scilicet Ecclesia proficiet in disciplinae ordinatione, in regimine, in vita sociali christifidelium, et etiam magis magisque proficiet in conscientia muneris sui, suae arcanae naturae, suae doctrinae, sui exsequendi mandati, secundum S. Pauli vota: ex hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu (9).

Alio proferre modo possumus adhortationem hanc Nostram, quam adhibemus sive singulis vobis, Venerabiles Fratres, iisque qui vestrae vigilantiae crediti ad Nostram et vestram pertinent disciplinam, sive congregationi fidelium in universum, hoc est Ecclesiae. Scilicet omnes hortamur, ut scienter, alacriter et ardenter actum fidei edant in Iesum Christum Dominum Nostrum. Religiosam vitam nostram in praesens hac fidei professione informare debemus, firma quidem et certa, licet semper humili et trepida, qualem nempe apud Ioannem Evangelistam fuisse legimus fidem illius caeci a nativitate, cui Christus Iesus bonitate mirabili ac potentia pari oculos restituit: Credo, Domine (10); vel qualem ostendit Martha, sicut in eodem Evangelio scriptцm legimus: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti (11); vel denique qualem, verbis tam Nobis caris conceptam, expressit Simon, postea Petrus appellatus: Tu es Christus, Filius Dei vivi (12).

Sed cur vos ad hunc ecclesiasticae conscientiae actum eliciendum, et ad hanc apertam, etsi internam, fidei professionem invitare audemus?

Multae profecto causae Nos ad id faciendum impulerunt, quae omnes necessario proficisci videntur a singularibus rerum adiunctis, in quibus hodie Ecclesia versatur.

Oportet enim Ecclesia in se ipsam inspiciat, ac se sentiat ubertate vitae florere. Si vult munere suo perfungi ac mundo salutis fraternique amoris numium afferre, ipsa contendat opus est ad pleniorem sui notitiam pervenire. Debet Christum in se ipsa experiri, secundum illam S. Pauli Apostoli sententiam: Christum habitare per fidem in cordibus vestris (13).

Apud omnes constat, Ecclesiam penitus in hominum societatem insertam esse, cum in eius sinu versetur, ab ea membra sua accipiat, ab ea eximios humani cultus thesauros ducat, eius vices participet, prosperitatem promoveat. At pariter constat, humanam communitatem, quae hodie est, ad conversiones, perturbationes rerumque progressum procedere, quae non solum externas vitae consuetudines, sed ipsas etiam animorum inclinationes magnopere immutant. Hominum opiniones, eorumque mentis cultura ac spiritualis vita penitus afficiuntur sive magnis incrementis, quae multarum rerum scientia, technicorum artes et socialis vita sumpserunt, sive philosophiis, sive variis de moderanda republica doctrinis, quae in societate circumferuntur eamque pervadunt. Haec omnia veluti maris fluctus Ecclesiam ipsam obvolvunt et commovent; cumque apud eos, qui se Ecclesiae moderamini committunt, huius mundi condiciones multam vim habeant atque momentum, exinde fit, ut veluti vertiginis, stuporis ac trepidationis periculum impendeat, quod ipsam ecclesiasticae compaginis firmitatem in discrimen adducere possit, multosque impellat ad singulares prorsus opinationes amplectendas, tamquam si Ecclesiae opus sit se munere suo abdicare ac novas omnino et inopinatas vivendi formas inducere. Ceterum, ut exemplo utamur, modernismi, ut aiunt, errores, quos etiam nunc reviviscere cernimus in novis quibusdam religiosae vitae rationibus a germana religione catholica alienis, nonne specimen exstant contentionis illius, qua profanae huius saeculi doctrinae atque inclinationes sinceram Ecclesiae Christi doctrinam ac disciplinam vitiare conantur? Iamvero, ut multa huiusmodi pericula, quae variis ex partibus instant, efficaciter praecaveamus, aptum dari posse remedium arbitramur, si Ecclesia altiorem sui ipsius conscientiam assequi studeat et clarius noscat, quid revera ipsa sit secundum Iesu Christi mentem, quam Divinae Litterae et Apostolica traditio integram servant, ecclesiastica autem traditio interpretatur et explicat; quae quidem, ut probe novimus, fruitur lumine et ductu Spiritus Sancti, qui, si opem eius imploraverimus eique obtemperaverimus, semper praesens aderit, ut promissa Christi certo impleantur: Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis (14).

Eadem dici possunt de erroribus, quos intra ipsius Ecclesiae fines serpere animadvertimus, quibus quidem ii obnoxii sunt, qui ex parte tantum Ecclesiam eiusque munus cognoscunt, cum divinae revelationis et magisterii a Christo ipso instituti rationem, ut par est, non habeant.

Ceterum haec necessitas, qua quis ad vera iam cognita intra se ipsum consideranda permovetur, ut eadem in suo animo tamquam in interiore contempletur speculo, ingenio et indoli hominum nostrae aetatis plane respondet. Hi quidem animi sui penetralia libenter explorant, eorumque mentes tunc in veritatis securitate acquiescunt, cum ex conscientia veluti lumen accipiunt. Fatendum sane est, hanc veri inquirendi rationem gravibus periculis non carere; magni enim nominis philosophi hanc humani intellectus navitatem investigaverunt, eamque dixerunt perfectissimam atque supremam operandi formam, immo rerum omnium, quae sunt, mensuram et fontem praedicaverunt; atque eo sunt progressi, ut ad obscura, desperata, absurda et falsa omnino consectaria pervenerint. Nihilo setius hoc minime prohibet, quominus mentis educatio ad perscrutandum verum, quod in conscientiae penetralibus relucet, per se magni sit aestimanda, hodieque quasi nostri temporis praestantissimum animi cultus specimen habeatur; immo si haec educatio apte coniunctam habeat illam mentis conformationem, qua homo veritatem detegit ubi ea in rebus ipsis sane continetur, fieri etiam potest, ut ex hac inspiciendae conscientiae exercitatione quis possit se ipsum, suam ut hominis dignitatem, suasque ingenii vires agendique facultates magis magisque cognoscere.

Constat praeterea recentioribus hisce temporibus Ecclesiam diligentiore studio in se inquirere coepisse; ad id autem egregiam operam contulerunt viri doctrina insignes, homines magno animo praediti et ad cogitandum acuti, theologorum scholae auctoritate praestantes, coetus rebus pastoralibus et missionalibus promovendis, religiosae vitae experimenta feliciter suscepta, ac praesertim memoranda doctrinae documenta a Romanis Pontificibus in lucem edita.

Longum est paucis attingere copiosissima theologorum scripta, quae de Ecclesia agunt, quaeque nostro ac superiore saeculo e sinu Ecclesiae prodierunt; quemadmodum pariter longum est omnia recensere acta, quibus catholicae Ecclesiae Episcopi et haec Apostolica Sedes tantae molis tantaeque gravitatis argumentum pertractandum susceperunt. Revera ex quo Oecumenica Tridentina Synodus damnis mederi conata est, a gravissimo illo rerum discrimine profectis, quod membra plurima ab Ecclesia Christi saeculo XVI seiunxerat, plures floruerunt theologiae cultores, auctoritate praestantes, qui doctrinam de Ecclesia excoluerunt, ac propterea effecerunt, ut huius generis studia magna caperent incrementa. Hic satis esto ea commemorare, quae de hoc argumento a Concilio Oecumenico Vaticano I sancita sunt, ut manifesto intellegatur, quantopere necesse sit, ut non solum Pastores et Magistri, sed etiam catholici homines et christiani universi in doctrinam de Ecclesia intentum animum convertant, atque in hac quaestione immorentur, quasi in necessaria statione, per quam ad Christum et ad eius opus pateat iter; quodsi Concilium Oecumenicum Vaticanum II superioris Oecumenicae Synodi continuatio et complementum est appellatum, hoc idcirco contigit, quod ipsi doctrinam de Ecclesia iterum tractandi ac definiendi munus demandatum est. Brevitatis causa, plura de hac re addere nolumus, cum haec materia vobis probe comperta sit, utpote quae ad catecheticam institutionem et ad pietatis formam hodie in Ecclesia sancta late propagatam pertineat; nihilominus temperare Nobis non possumus, quin saltem duo acta in memoriam revocemus, quae Nobis peculiari laude digna videretur: scilicet Encyclicas Litteras, quae a verbis Satis cognitum (15) incipiunt, et pariter Litteras Encyclicas, quibus est initium Mystici Corporis (16): alteras a Summo Pontifice Leone XIII, anno MDCCCXCVI, alteras a Pio XII, anno MCMXLIII, datas; quae acta fuse ac dilucide doctrinam tradunt de divino illo Instituto, per quod Christus Redemptionis opus in terris pergit et de quo in praesens disserimus. Sufficiat exordium tantummodo meminisse alterius Pontificalis acti, quod in sacrae theologiae provincia, quae ad Ecclesiam spectat, summam iam auctoritatem adeptum est, et copiosam suppeditat materiam ad pie considerandum illud divinae misericordiae mysterium, quod ad nos omnes pertinet. Audiantur enim praeclara ipsa verba Decessoris Nostri: Mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia, ex ipsius Redemptoris labiis primitus excepta doctrina, ex qua magnum in sua luce ponitur beneficium, satis numquam elatum laudibus, arctissimae coniunctionis nostrae cum tam excelso capite, res eiusmodi profecto est, quae praestantia dignitateque sua omnes homines, quotquot divino moventur Spiritu, ad contemplationem invitat, eorumque mentes collustrando, ad salutifera ea opera, quae praeceptis hisce consentanea sint, summopere excitat (17).

Invitationi huiusmodi respondere cupientes, quam censemus adeo etiam nunc urgere animos nostros, ut hoc tempore maximis Ecclesiae necessitatibus parere videatur, opportunum duximus eandem per has Encyclicas Litteras iterare, ut, uberiorem eiusdem Mystici Corporis scientiam adepti, aptius huius mysterii divinos sensus percipere possimus, qua agendi ratione validissimis auxiliis confirmabimus animos nostros, ac magis magisque studebimus nostri officii partibus et humani generis necessitatibus apprime servire. Neque id arduum negotium videtur, cum animadvertamus hinc scripta quam plurima prodiisse ad illustrandam Ecclesiam sanctam composita, hinc vero curas sollicitudinesque Concilii Oecumenici Vaticani II ad hoc ipsum argumentum praecipue converti. Hic perplacet Nobis merita honestare laude doctos illos viros, qui, recentiore hac praesertim aetate, magisterio catholico in exemplum obsecuti, atque ingenii acumine praestantes et ad sacras disciplinas cum investigandas tum exponendas maxime idonei, in huius generis studia, laboriosam, sollertem frugiferamque operam contulerunt. Qui non solum in sacrae theologiae scholis, sed in disceptationibus quoque cum eruditis litteratisque hominibus, in christianae veritatis defensione et evulgatione, atque etiam in spirituali christifidelium curatione, et in colloquiis cum fratribus a catholica Ecclesia seiunctis, multiplicibus scriptis doctrinam de Ecclesia illustraverunt, quorum nonnulla praestantissima sunt, et eximia commoda parant.

Quare fore confidimus, ut magnum Concilii opus Spiritus Sancti auxilio ac lumine perfrui pergat, et ad felicem exitum perducatur tam prompta voluntate divinae gratiae impulsibus parendi, tam alacri ardore germana Iesu Christi praecepta altius pleniusque perscrutandi et legitimos eius progressus investigandi, qui decursu temporum necessario habiti sunt; tam sollicita cura in eo posita ut caelestium veritatum studia ad animos hominum coniungendos valeant, eosque ad clariorem lucem et concordiam adducant, non autem vanis disceptationibus aut dolendis discidiis disiungant; ita ut ex Concilio gloriam Deus, gaudium Ecclesia, mundus salutiferum exemplum accipiat.

Hisce in Encyclicis Litteris consulto abstinemus a quavis sententia Nostra proferenda circa doctrinae capita ad Ecclesiam spectantia, quae iudicio Concilii Oecumenici, cui praesidemus, iam proposita sunt. In praesens enim volumus, ut tam grave et tantae auctoritatis consessus investigandi disceptandique libertate fruatur; quemadmodum autem Nostrum postulat apostolicum Magistri ac Pastoris officium, quo uti Ecclesiae Caput fungimur, opportuno tempore ac modo Nostram aperiemus mentem, ac tunc nihil magis optabimus, quam ut sententia Nostra cum Patrum Concilii iudicio plane concordet.

Attamen praeterire non possumus, quin breviter saltem salutis fructus attingamus, quos orituros speramus sive e Concilio ipso, sive ex laboribus, quos Ecclesia, ut supra diximus, suscipiat oportet, ut ad pleniorem firmioremque sui conscientiam perveniat. Qui quidem fructus cum propositis cohaerent apostolici muneris Nostri, cuius dulcia ac praegravia officia inivimus; ad quos fructus quodammodo ipsa Pontificatus Nostri forma spectat, quam vobis, Venerabiles Fratres, strictim, sed sincere describere cupimus, ut ad proposita Nostra in rem adducenda vestro consilio, assensu vestro, sociaque vestra opera Nos adiuvare velitis. Ac dum vobis pandimus animum, Nobis videmur per vos alloqui Ecclesiae Dei filios universos; immo spem fovemus, ut vox Nostra ad eos quoque perveniat, qui extra Christi ovilis aperta ostia versantur.

Primum fructum, quem Ecclesiam ex pleniore sui ipsius conscientia percepturam speramus, ex eo provenire arbitramur, quod ipsa vitalem suam cum Christo coniunctionem rursus compertam habeat. Agitur sane de re notissima, sed tamen summi momenti ac prorsus necessaria, quae numquam satis intellegi, considerari, praedicari potest. Quid non dicamus de hac veritate, quae totius sacri patrimonii nostri veluti caput praecipum est habenda? Peropportune accidit, quod doctrinam huiusmodi vos probe nostis; quare in praesens nihil aliud addere volumus, nisi ut eandem vobis enixe commendemus, ita ut ei semper praecipuum tribuatis momentum, ab eaque normas ductumque sumatis cum in spirituali vita cuiusque vestrum excolenda, tum in Dei verbo nuntiando. Ad hoc, magisquam adhortatio Nostra, valeant monitoria verba Decessoris Nostri Pii XII, qui in memoratis Encyclicis Litteris Mystici Corporis haec declaravit: Assuescamus necesse est in Ecclesia ipsum Christum videre. Christus est enim, qui in Ecclesia sua vivit, qui per eam docet, regit, sanctitatemque impertit; Christus quoque est qui varie sese in variis suis socialibus membris manifestat (18). O quam gratum iucundumque Nobis esset in Sacrarum Litterarum, SS. Patrum, Doctorum, Sanctorumque sententiis aliquantum immorari, quae Nostrum subeunt animum, dum hoc pulcherrimum fidei nostrae caput Nobiscum recogitamus! Nonne Iesus ipse asseveravit, se vitem, nos autem palmites esse? (19) Nonne menti obversatur nostrae tota S. Pauli uberrima doctrina, qui in memoriam hoc revocare non cessat: vos unum estis in Christo Iesu (20); qui sine intermissione nos hortatur, ut: crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus ... (21);  qui hoc item admonet: ... omnia et in omnibus Christus? (22) Ad Ecclesiae autem Doctores quod attinet, satis esto hunc locum S. Augustini afferre: ... gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos capitis? Admiramini, gaudete: Christus facti sumus. Si enim caput Ille, nos membra; totus homo, Ille et nos ... Plenitudo ergo Christi, caput et membra. Quid est caput et membra? Christus et Ecclesia (23).

Probe novimus hoc mysterium esse, et quidem Ecclesiae mysterium. Quodsi in illud considerandum mentem nostram intentam habebimus, fieri non poterit, quin exinde animi nostri plurimis beneficiis cumulentur, iis nempe, quibus Ecclesia nostro hoc tempore potissimum indigere videtur. Christus praesens aderit, immo eius vita in singulorum animis et in universo Corpore Mystico vim virtutemque suam ostendet, per fidei vivae et vivificae exercitationem, secundum iam allatam S. Pauli Apostoli sententiam: Christum habitare per fidem in cordibus vestris (24). Ac revera conscientia de Ecclesiae mysterio pertinet ad virtutum fidei, quae maturitatem iam assecuta sit, totamque vitae actionem imbuerit. Eadem illum gignit sensum Ecclesiae, quo christianus veri nominis penitus affici debet; christianum dicimus, qui divini verbi disciplina educatus et excultus fuerit; quem sacramentorum gratia et caelestes Paracliti impulsiones aluerint; evangelicarum virtutum exercitatio roboraverit; communitatis ecclesiasticae consuetudo mentisque cultura conformaverit; qui denique vehementer gaudeat se dignitatem participare regalis illius sacerdotii, quod populo Dei attribuitur (25).

At Ecclesiae mysterium non eiusmodi veritas est, quae scientiae theologicae finibus contineatur, sed in ipsam vitae actionem transire debet; adeo ut christifideles, antequam claram de hac veritate notionem animo concipiant, eam quasi experimento naturae suae consentaneo, cognoscere possint. Communitas autem fidelium se ad Mysticum Christi Corpus pertinere certe noverit, cum animadverterit, ad Hierarchiae ecclesiasticae ministerium, ex divino mandato, munus spectare christianos homines initiandi, generandi (26), instituendi, sanctificandi, moderandi; quare ecclesiastica Hierarchia quasi superna via a Christo instituta est, qua ipse utitur, ut mysticis suis membris praestantissima veritatis et gratiae dona impertiat, atque Corpori Mystico in terris peregrinanti propriam conferat aspectabilem compaginem, nobilem unitatem, aptam variorum munerum perfunctionem, congruentem varietatem, spiritualem pulchritudinem. Imagines impares omnino sunt ad veritatem altitudinemque huius mysterii convenienter illustrandam, notionibus menti nostrae accommodatis; at post Mystici Corporis imaginem a S. Paulo Apostolo adhibitam, quam supra memoravimus, illius quoque mentionem fatere oportet, qua Christus Iesus usus est, imaginis nempe aedificii, cuius ipse fabricatorem et auctorem se esse dixit; quod aedificium fundatur in homine natura sua quidem caduco et fragili, sed a Christo tamquam in firmam petram mutato, mirabili Dei beneficio defuturam numquam: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (27).

Quodsi hunc Ecclesiae sensum, ad corroborandum aptum, in nobismetipsis commovere atque in christifidelium animis, nobili ac vigili educandi arte, excolere studebimus, plura quae difficilius componi videntur, et quae eruditorum hominum ingenia exercent circa doctrinam de Ecclesia - cuiusmodi sunt quaestiones curnam Ecclesia spectabilis et spiritualis simul habenda sit, libera et disciplinae simul obnoxia, communitatis indolem praeferat et secundum sacrae Hierarchiae ordines disponatur, iam sit sancta et nihilominus ad sanctitudinem semper contendat, contemplationi et simul activae vitae det operam, et id genus cetera - re ipsa clare patebunt, cum vita ipsa Ecclesiae cognita fuerit experimento, doctrinae lumine illustrato et confirmato. At ex hoc Ecclesiae sensu aliud potissimum commodum proficiscetur, scilicet optima quaedam pietatis forma, quae Sacrarum Litterarum, SS. Patrum Ecclesiaeque Doctorum lectione alatur, necnon iis omnibus subsidiis ad hanc conscientiam in Ecclesia fingendam idoneis, quae sunt: catechetica institutio ex ordine impertita; actuosa sacrae liturgiae participatio, quae quidem suis verbis, signis effusisque ad Deum precibus incomparabilis exstat pietatis palaestra, tacita ac fervida caelestium veritatum meditatio; generosa denique opera in excolenda contemplatione collocata. Revera christianae perfectionis studium nunc etiam uberrimus fons est habendus, unde Ecclesia suas spirituales vires haurit; itemque via propria ac ratio ad fructuose excipienda Spiritus Christi lumina; nativa ac necessaria forma, qua Ecclesiae religiosa et socialis actio exprimitur; certissimun denique praesidium et semper reviviscentia roboris causa inter profani huius saeculi difficultates.

Necesse praeterea est, ut qui sacrum Baptismum susceperint, ac propterea vi huius sacramenti in Corpus Christi Mysticum, hoc est in Ecclesiam, sint inserti, iidem huiusmodi eventui maximum tribuant momentum, peculiarique modo agnoscant, se ad celsiorem evectos esse condicionem, immo ad supernaturalem regenerationem, qua experiri possint felicitatem filiorum adoptivorum Dei, dignitatem Christi fratrum propriam, beatam sortem, id est gratiam et gaudium inhabitationis Spiritus Sancti; adeo ut ad novum vitae genus verissime sint vocati, in quo nihil humani amittitur, praeterquam quod infelix status hereditarii peccati deponitur, quidquid vero humanum est, ad pulcherrima edenda perfectionis specimina et ad fructus gignendos uberrimos et sanctissimos provehi potest. Nomen igitur christianum ac sacri Baptismi susceptio non eiusmodi res sunt, quae parvum habeant pondus, aut quas neglegi liceat; eadem vero penitus ac feliciter cuiusvis christiani hominis conscientiam afficere debent, ita ut, haud secus ac primaevae Ecclesiae iebat temporibus, a christifidelibus veluti illuminatio existimentur, quae super ipsorum animos vivificum devocans divinae Veritatis lumen, iis caelum aperiat, mortalem vitam illustret, potestatemque faciat ambulandi, ut filios lucis addecet, ad Dei visionem versus, aeternae beatitudinis fontem.

Perspicere facile est, quaenam exsequendarum rerum proposita nobis nostroque muneri hinc suadeantur. Ac non sine animi Nostri delectatione cernimus haec proposita ubique in Ecclesia iam ad effectum deduci et sapienter incensoque religionis studio promoveri. Nos autem eadem probamus, dilaudamus et benedictione Nostra confirmamus.

II

Valde deinde exoptamus, ut Dei Ecclesia talis sit qualem Christus voluerit, scilicet unam, sanctam atque plane intentam perfectioni acquirendae, ad quam ipse eam vocavit et idoneam reddidit. Etenim, cum eam divinus Redemptor perfectissimam mente effinxerit, Ecclesia, dum in terris peregrinatur, ad perfectionem ita contendat oportet, ut eam reapse praeferat. Quocirca haec summa est quaestio, in qua vita Ecclesiae vertitur, quae quanta sit eius vis et efficientia ostendit, eam exstimulat, redarguit, sustentat, ei causa est gemituum et precationum, paenitentiae et spei, laboris et fiduciae, periculi atque meriti. Agitur enim de re, quae veritatibus inhaeret divinitus patefactis et cum ipsa hominum vita arte coniunctis; videlicet nequit homo, nisi doctrinam respiciat, quam Christus docuit et Ecclesia ex eius praecepto tradit, iudicium de semetipso ferre vel de sua ipsius natura, de perfectione, qua fuerat initio exornatus, atque de perniciosis calamitatibus, primigeniam noxam secutis, de sibi data potestate boni faciendi et de auxilio, cuius indiget, ut id appetat et efficiat, de huius vitae pondere et fine, de bonis, quae concupiscit vel iam possidet, de regula perfectionis et sanctimoniae adipiscendae ac de modis rationibusque, quibus vita eius ad summum usque pulchritudinis plenitudinisque gradum perveniat. Impenso idcirco Ecclesia studio tenetur vias Domini agnoscendi, quod numquam deficere debet; immo Nobis valde optandum videtur, ut disputationes, ad perfectionem spectantes, quae magna cum utilitate ac varietate per saecula in ipsa Ecclesia habitae sunt, pro summo, quod obtinent, momento animos iterum accendant, non quidem ut novae conficiantur formulae disciplinae, sed potius ut novae gignantur vires ad eam ipsam sanctimoniam persequendam, quam Christus nos docuit quamque ut cognosceremus et appeteremus et consequeremur, facultatem nobis fecit suis exemplis et verbis, suo auxilio et disciplina, qui praeterea more institutoque Ecclesiae confirmatur, communi eius membrorum actione stabilitur et a praeclaris sanctis caelitibus illustratur.

Huiusmodi vero religiosae ac moralis perfectionis studium magis magisque excitatur externis etiam condicionibus, in quibus Ecclesia vitam agit; nequit enim ea immobilis manere atque incuriosa vicissitudinis humanarum rerum, quae circa sunt et multiplicem vim habent ad eius agendi rationem, eique modum et condiciones imponunt. Pro comperto sane est, Ecclesiam ab humana consortione non seiungi, sed in ea versari, ideoque ipsius filios ab eadem moveri ac duci, eiusque cultum civilem imbibere, legibus obtemperare, mores induere. Haec vero Ecclesiae consuetudo cum humana societate continenter difficiles parit quaestiones, quae nunc potissimum praegraves sunt. Christiana enim vita, quam Ecclesia defendit ac provehit, sicut ea omnia praecavere debet, quibus vel decipi vel contaminari vel coerceri possit, quasi ab erroris malive contagione se tueatur, ita non modo se conformet oportet ad cogitandi et vivendi formas, quas tempora inducunt eique veluti iniungunt, dummodo praecipuis suae ipsius religiosae et moralis doctrinae praeceptis ne repugnent, verum etiam oportet ad eas formas accedere easdemque emendare, honestare, provehere, et sanctificare nitatur. Exinde Ecclesia ad id compellitur, ut continenter in se inquirat moresque suos introspiciat; quod profecto nostra aetas tam instanter tamque graviter exposcit.

In hac quoque re peropportuna existimanda videtur Oecumenici Concilii celebratio, quod, cum id imprimis sibi proponat, ut singularem induat notam, quam pastoralem appellant, ut canonicam renovet disciplinam, utque christianae vitae usum, congruenter ad divinam suam naturam, faciliorem reddat, idcirco iam nunc optime promeretur, antequam scilicet pleraque decreta promulgentur, quae ab eodem exspectantur. Nam universalis haec Synodus sive Pastorum sive fidelium animos excitat et accendit ad servandam atque augendam supernaturalem christianae vitae integritatem, omnesque commonet, se conscientiae officio teneri, ut hanc notam moribus suis vere ac firmiter imprimant; remissos adducit ut boni fiant; bonus meliores efficit, hos ad magnanimitatem, magnanimos autem ad sanctimoniam incitat. Accedit quod novas sanctitatis acquirendae vias ostendit, amorem ad sollertiam acuit, novumque elicit ardorem virtutum summaeque christianae perfectionis.

Profecto ad Concilium Oecumenicum statuere spectabit, quae in legibus et disciplina Ecclesiae sint emendanda ac renovanda; coetus seu Commissiones, quae Concilium sequentur, ac praesertim Commissio Codici Iuris Canonici recognoscendo, quae iam est instituta, consulta Oecumenicae Synodi in certam ac definitam formam redigere studebunt. Vestrum igitur erit, Venerabiles Fratres, significare Nobis, quae decerni oporteat, ut sancta Ecclesia facie pura eniteat ac iuvenescat. At rursus palam innotescat propositum Nostrum hoc esse, ut huic renovationi prorsus faveamus. O quoties huiusmodi renovationis propositum saeculis elapsis consociatum fuit cum Oecumenicorum Conciliorum celebratione! Iterum ergo consocietur, non quidem in praesenti, ut certa quaedam haeresum genera de Ecclesia tollantur, vel ut quibusdam vulgo invalescentibus vitiis remedia afferantur, quae Dei beneficio intra Ecclesiae saepta minime serpunt, verumtamen ut Christi Corpus Mysticum, quatenus est societas aspectabilis, novo religionis vigore imbuatur, adeo ut, a multis membrorum noxis mundatum, ad novas adipiscendas virtutes stimuletur.

Quod profecto ut, Deo opitulante, contingat, Nobis liceat nonnulla mentis cogitata patefacere, quae apta videntur sive ad hanc renovationem faciliorem reddendam, sive etiam ad animos confirmandos - nequit enim haec renovatio sine aliquo incommodo fieri - sive denique ad prima quaedam lineamenta describenda, quae si respiciantur, huiusmodi renovationem aptius ad effectum adduci posse opinamur.

Atque imprimis regulas quasdam statuere oportet, secundum quas haec renovatio sit efficienda. Quae sane neque catholicae Ecclesiae essentiam actingere potest, neque partes illas, quae ad praecipuam eius formam necessario pertinent. Quare ipsa renovationis voce inepte uteremur, si illam ad hoc significandum adhiberemus. Non enim possumus Dei Ecclesiam sanctam et dilectam infidelitatis nota insimulare, cuius nos esse membra in summi beneficii loco ponimus, et a qua illud etiam testimonium datur animo nostro: quod sumus filii Dei (28). Quod profecto non superbiae nobis tribuatur, non arrogantiae, non pertinaciae, non ineptiae ac stultitiae, sed indicium habeatur firmae illius fidei ac iucundae persuasionis, qua certe credimus, esse nos membra viventia et sincera Mystici Corporis Christi, veros Evangelii Christi heredes, legitimos Apostolorum successores, penes quos integra et viva perstat, quasi hereditate tradita, primigenia eorumdem Apostolorum institutio et doctrina, id est ingens illud ventatis et sanctitatis patrimonium, in quo catholicae Ecclesiae, ut hodie est, nota propria consistit. Quod si hac de re gloriamur vel potius gratias Deo semper agimus (29), id etiam causa esse debet, cur nos graviore officio obstrictos sentiamus sive erga Deum, cui erit nobis tanti beneficii reddenda ratio; sive erga Ecclesiam, in qua tum hanc persuasionem, tum studium et propositum huius veluti thesauri servandi excitare debemus, quem S. Paulus depositum appellat (30); sive denique erga fratres, a nostra communione seiunctos, atque homines universos, ut omnes una nobiscum donum Dei participent.

Si ergo hac in re de renovatione loquimur, non agitur de rebus permutandis, sed potius de confirmando proposito, quo movemur, ut faciem et lineamenta, quae Christus Ecclesiae suae dederit, servemus, quin immo eandem Ecclesiam in perfectam speciem et formam restituamus, quae et eius pristinae imagini respondeat, et consentanea sit necessario illi progressui, quo ea, quasi arbor e semine, a primigeniis institutis suis ad horum temporum statum iuste et legitime est perducta. Neminem vero fallat opinio, Ecclesiae aedificium, quod iam magnificum templum, amplum atque augustum, in Numinis gloriam factum est, ad exiguos antiquitatis modos coangustandum esse, tamquam si una haec tenuitatis forma sit vera et legitima; nec quemquam studium rapiat renovandi ipsam Ecclesiae structuram, instaurata charismaticorum ratione, perinde ac si nova et vera ea sit Ecclesiae condicio, quae e paucorum cogitatis oriatur, qui quidem, cum animorum ardore ferveant et aliquando putent se divino quodam instinctu moveri, inanibus suis ineptae restaurationis somniis contaminare possint germanam Ecclesiae conformationem. Ecclesiae, ut est, nos inservire debemus eamque amare sapienti rerum gestarum intellectu, humilique voluntatis Dei inquisitione, qui Ecclesiam regit eique adest, etiam cum sinit eius vultus splendori et actionis sanctitati, ob humanas infirmitates, aliquid caliginis offundi. Hanc ipsam autem sanctitatem atque splendorem nos inquirimus ac promovere studemus.

Opus igitur est in nobis huiusmodi opiniones confirmari, ut aliud periculum vitemus, in quod optata rerum mutatio adducere potest non quidem nos, qui pascimus greges quosque recta sacri officii conscientia tenet, sed multos christifideles, qui perperam arbitrantur, Ecclesiae renovationem in eo praesertim sitam esse, ut sua sensa et mores profanis huius saeculi moribus et inclinationi ipsa accommodet. Quandoquidem profanae vitae blanditiae aetate nostra maximopere prolectant, propterea accommodatio illa multis non modo necessaria, immo vero sapiens esse videtur. Qua re fit ut, si quis est, in quo nec fides divina altas radices egerit, nec legum ecclesiasticarum sit tenax observantia, is opportunum tempus advenisse putet, se ad haec vivendi rationem conformandi, tamquam si haec optima sit, unaque ea, quam christianus possit ac debeat suscipere. Quae nimia ad id genus accommodationem proclivitas gliscit tum ad philosophiae provinciam - in qua mirum quantum huius saeculi mos et consuetudo pollent, cum contra animus debeat esse liber nullique obnoxius, solius veritatis cupidus, et ad probatorum magistrorum auctoritatem docilis - tum etiam ad vitae actionem, in qua nempe magis magisque anceps et difficile est, quid sit rectum, quidve recta vitae ratio, definire.

Porro alias naturalismus, qui dicitur, conatur si primam christianae fidei notionem dissolvat, alias relativismus, quem vocant, utpote qui omnia rata habeat omniaque aeque valere putet, infitiatur in christianis institutis quidquam inesse simplex et absolutum; alias consuetudo, quae increbruit, amputandi in vita christiana quidquid aut laborem aut incommoditatem parit, christianam disciplinam et rerum divinarum contemplationem fastidiosae inanitatis incusat. Quin immo fit nonnunmquam, ut apostolicum studium aditum habendi faciliorem ad profanos hominum coetus, aut sibi hominum, et praesertim iuvenum qui nunc sunt, voluntates conciliandi, quosdam iubeat aequissimas vitae rationes, nostrae fidei proprias, deponere, aut genus illud gravitatis dimittere, ex quo et illa alios adeundi sollicitudo et illa erudiendi alios efficacitas, significationem vigoremque sumunt. Qua de re, nonne quidam tum e iuniore clero, tum e sodalitatibus religiosis, optimo certe ducti consilio, ut aut ad popularium multitudines aut ad singulares quosdam coetus propius accedant, hos assimulare cupiunt potius quarr ab iis distingui, eo scilicet effectu, ut per inanem imitationem labores suos vi et efficacitate exuant? Iamvero gravis illa Christi sententia: opus esse nos quidem esse in mundo, non autem de mundo, in tempora haec nostra quadrat aptissime, licet sit factu difficilis. Bene ergo eveniet nobis, si Christus, qui semper vivit ad interpellandum pro nobis (31), etiam in praesenti hanc pro nobis precationem praestantissimam et peropportunam caelesti Patri adhibeat: Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (32).

Nostrae antem eiusmodi hortationes non illuc sane pertinent, ut credatur omnem perfectionem aut in earum immobilitate agendi rationum contineri, quas Ecclesia per anteacta saecula suscepit, aut in eo ut quadamtenus non accedamus ad communes agendi modos, cum ingenio hominum nostri huius temporis congruentes, qui tamen probari possint. Quapropter in mente Nostra versabitur semper, tamquam finis et opus Pontificatus Nostri, verbum illud Decessoris Nostri Ioannis XXIII ven. mem., quo rerum accommodatio significatur ad nostri aevi necessitates. Quod verbum, praeterquam quod Concilio Oecumenico, veluti ratam confirmatamque regulam, fere praefinivimus, identidem praeterea in Ecclesiae memoriam redigemus, ut eius semper renascens alacritas vel magis instimuletur, ut ea qua pollet circumspiciendi facultate, vigilantem animum ad nostrorum temporum indicia advertat; ut denique pro sua iuvenali alacritate, semper et ubique, omnia ...probet, et quod bonum est teneat (33).

Verumtamen ad communem omnium nostrum hortationem et utilitatem iterum asseveretur oportet, Ecclesiam non magis suas commutando leges exteriores posse ad revirentem iuventutem suam redire, quam seipsam ad Christi obsequium ita componendo, ut iis legibus diligenter pareat, quas ipsa sibi eo consilio condidit, ut Christi semitas sequatur. In hoc vertitur eius renovationis vis; in hoc eius metanoia, quam Graeco nomine appellant; in hoc demum eius perfectionis exercitatio. Poterit quidem Ecclesia cuiusdam suae legis vel praecepti conservationem vel faciliorem vel simpliciorem reddere, ob fiduciam in libertate christianorum hominum hodie collocatam, utpote qui et officiorum suorum magis conscii sint lacti, et maturiores sapientioresque in viis exquirendis, quibus officia sua retineant, nihilominus tamen necessaria et praecipua vis legis integra manet. Nam christianae vitae condicio, qualem Ecclesia proponit et consideratis definit describitque praeceptionibus, quoquo modo fidem, sedulitatem, sui castigandi devovendique studium postulat; quoquo modo in illam artam viam coget, quam divinus Redemptor adumbravit (34); a nobisque, Christum hac aetate sequentibus, haud minorem requiret animi vigorem, immo fortasse maiorem, quam a praeteritae aetatis fidelibus; requiret alacritatem eius servandae oboedientiae, quae hodie non minus quam superiore tempore necessaria et difficilis ducitur, quaeque maiore praemio digna est, quod divinis potius quam humanis movetur causis. At enim neque congruentia cum mundi sensu; neque recusatio eius disciplinae, quam sanum christianae perfectionis studium poscit, neque de dissolutis huius temporis moribus haudquaquam laborare, neque se a legitimorum prudentiumque praepositorum auctoritate vindicare; neque erga inconstantes hominum huius aetatis sententias ignavia: haec omnia, dicimus, nullo modo possunt Ecclesiam vel corroborare, vel idoneam facere ad donorum Spiritus Sancti vim virtutemque accipiendam, vel eam ut veram Christi consectatricem confirmare, vel in eandem inicere sive caritatem de fratribus sollicitam, sive facultatem cum aliis salutis nuntium participandi. E contrario unae res, quae sequuntur, ad illa bona comparanda Ecclesiae valent: et eius voluntas vivendi iuxta Dei gratiam, et eius fidelitas erga Christi Evangelium, et animorum coniunctio inter sacrae auctoritatis ordines et christianae communitatis homines. Non mollis et ignavus Christi sectator est, sed fortis et fidelis.

Sermo Noster, ut probe novimus, longius produceretur, si rationem vitae christianae, ut hac obtinet aetate, licet praecipua tantum persequendo, describeremus, nolumus autem nunc considerationem in huiusmodi negotium intendere. Ceterum notae sunt vobis necessitates horum temporum ad mores qaod attinet, ideoque non cessabitis fideles vestros commonere, ut animis comprehendant, quanta sit vitae christianae dignitas, integritas, gravitas, neque arguere praetermittetis, meliore quo fieri poterit modo, etiam palam, morum discrimina et vitia, quibus aetas haec nostra laborat. Omnes quidem memoria tenemus graves illas hortationes, quas Sacrae Litterae clamant: Scio opera tua, et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos (35);  quibusque permoti pastores pervigiles et industrii esse studebimus; Concilium Oecumenicum nova nobis et salutaria impertiet instituta: ad quae accipienda et exequenda iam nunc animos nostros debemus componere.

Abstinere autem non possumus, quin duas res peculiares attingamus, quae ad praecipuas quasdam necessitates et officia Nobis videntur pertinere, quaeque mentem adducunt ad considerandas generales vias atque rationes, quibus recta vitae ecclesiasticae renovatio nitatur.
Ac primum quidem servandae paupertatis spiritum seu studium significamus. Est enim Nobis persuasum hoc praeceptum in sancto Christi Evangelio tam aperte declarari et postulari; tam penitus insidere superno illi consilio, ex quo Dei adipiscendo regno destinamur; tantum in discrimen vocari ob invectam hac nostra aetate aestimandorum bonorum consuetudinem; item id paupertatis studium tam necessarium esse, sive ut tot errata, quae praeterito tempore admisimus ac damna, quae cepimus, cognoscamus, sive ut intellegamus, ad quam normam noster vivendi agendique modus dirigatur oporteat, et qua accommodatiore ratione Christi religio a nobis sit animis annuntianda; id denique tam difficile reapse haberi, ut in hisce Encyclicis Litteris Nostris consulto de eo monendum Nobis esse arbitremur: non quod Nobis in animo sit peculiaria praecepta canonica de hac re statuere, sed quod ea ducimur mente, ut a vobis, Venerabiles Fratres, assensionis, consilii, exempli postulemus adiumentum. Scilicet confidimus fore ut vos, qui cum auctoritate aestimatis et enuntiatis eximias illas impulsiones, quas divinus Paraclitus in sancta Ecclesia excitat et movet, exponatis quomodo Pastores et fideles eloquium suum vitaeque institutum ad paupertatis praeceptum conforment, Paulo Apostolo ita hortante: hoc sentite in vobis, quod et in Chisto Iesu (36); et ut demonstretis, quae iudicia regulasque simul proponamus, quibus ecclesiastica vita astringatur, ut Dei potius auxilio et animi bonis quam caducis humanis subsidiis fidamus; eas videlicet normas, quibus nosmetipsi atque huius saeculi homines moneamur, illa animi bona rebus oeconomicis longe praestare, harumque possessioni et usui eum modum et ordinem esse statuendum, qui muneri apostolico, quo fungimur, conducat atque conveniat.

Quae de excellentia atque necessitate spiritus paupertatis, quae Christi Evangelii peculiaris est nota, breviter diximus, Nos non exsolvunt officio monendi, hoc paupertatis studium minime impedire, quominus rei oeconomicae momentum recte aestimemus eademque licite utamur, quae his temporibus maximum incrementum cepit, et in qua innititur civilis cultus progressus, praesertim ad rationes humanas socialesque quod attinet. Quin etiam censemus, interiore hac animi libertate, quam parit evangelicae paupertatis studium, acriores nos reddi aptioresque ad intellegendos humanos eventus, qui cum re oeconomica conectantur; nempe ubi aequum ac saepe severum iudicium a nobis est ferendum de divitiis ac de vitae commodis, ubi quam promptissime ac largissime est egentibus subveniendum; ubi denique enitendum, ut opes non contentionum, cupiditatis vel superbiae inter homines causa exsistant, verum ut, duce iustitia et aequitate, communi utilitati inserviant, atque adeo diligentiore providentia distribuantur. De iis omnibus, quae ad huiusmodi externa bona, caelestibus quidem et aeternis bonis posthabenda sed ad praesentem vitam necessaria, pertinent, Evangelii asseclae valent prudens ferre iudicium atque hac in re auxilium humanissime praebere: primum enim doctrina, artes, ac praesertim opus quam maxime studia nostra excitant; tum fructus exinde collectus, id est panis, sacer est habendus, sive mensae sive arae destinatar. Doctrina socialis ab Ecclesia tradita huiusmodi est, ut nullum de hac re dubitationi locum relinquat; oblatam autem hanc occasionem libenter nanciscimur, ut tam salutaria praecepta auctoritate quoque Nostra confirmemus.

Deinde caritatis studium etiam attingere iuvat. Huiusmodi vero argumentum nonne in animis vestris altis iam radicibus haeret? Nonne caritas caput et veluti centrum est illius providentis Dei consilii sive in Vetere sive in Novo Testamento patefacti? Nonne ad caritatem Ecclesia in spiritualis vitae usu contendit? Nonne denique ad caritatem plenius iucundiusque in dies cognoscendam conducunt sive sacrae theologiae investigationes, sive christianae pietatis exercitatio, utpote quae mentem permoveant ad assidue meditandos divinarum Litterarum et Sacramentorum thesauros, quorum Ecclesia est heres et custos, magistra atque administra? Revera Nos - idem sentientes ac Decessores Nostri atque Sancti illi, quos aetas nostra caelesti ac terrestri Ecclesiae adiunxit, itemque pietatis sensus declarantes christiano populo insitos - plane persuasum habemus, oportere caritatem debitum sibi locum, hoc est summum atque praecipuum, hac aetate obtinere in bonorum ordine, quae ad religionem et ad mores spectant; idque non tantum in existimatione et opinione, verum etiam in christianae vitae actione et usu. Haec profecto dicimus quod attinet sive ad caritatem erga Deum, qui dilectionem suam in nos abunde effudit, sive ad caritatem, quam inde haustam nosmetipsi in fratres nostros, scilicet in homines universos, vicissim transfundere debemus. Caritas omnia explanat. Caritas ad recta omnia inducit. Nihil omnino est, quod per caritatem effici ac renovari nequeat. Caritas omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (37). Quis nostrum haec ignoret? Quodsi haec novimus, nonne hoc tempus est caritatis exercendae?

Haec vobis proposita excelsae humilisque christianae perfectionis imago, mentem Nostram ad Mariam Virginem sanctissimam sponte appellit; ipsa enim plene ac mirandum in modum hanc perfectionem in se rettulit, immo ad eius normam his in terris suam vivendi rationem instituit, atque nunc in caelesti sede eiusdem fruitur fulgore ac beatitudine. Hisce nostris temporibus in Ecclesia pietas et cultus Deiparae feliciter florent; quare, hac oblata opportunitate, libenter illuc animum intendimus, ut in sanctissima Virgine Maria, Christi Genetrice, atque adeo Dei hominumque Matre, absolutissimum christianae perfectionis exemplum, germanarum virtutum speculum, atque humanae naturae prodigiale specimen, admiremur. Persuasum Nobis est, Deiparae cultum plurimum prodesse ad evangelicam disciplinam exercendam; quamobrem, cum in sanctis divini Servatoris lotis peregrinati sumus, ab ipsa - quae est inter omnes beatissima, suavissima, humillima atque intaminata, quippe cui privilegium collatum sit aeterno Dei Verbo carpem, primigeniae innocentiae fulgentem pulchritudine, ministrandi - veram christianae legis professionem discere studuimus; ad eandem nunc supplices convertimus oculos, tamquam ad amantissimam vivendi magistram, dum vobiscum, Venerabiles Fratres, sermonem habemus de Ecclesiae sanctae vita, quoad pietatem et mores renovanda.

III

Tertio hoc loco est animadvertendum quam mentem quamve voluntatem oporteat catholicam Ecclesiam gerere erga huius temporis homines: est nimirum illi investigandum quasnam consuetudines cum hominum societate in praesenti faciat. Accidit enim ut, si Ecclesia seipsam cotidie altius noscat, et exemplar nitatur exprimere, quod Christus illi proposuit, plurimum existimetur ea differre ab hominum sensu et usu, inter quos vivit, ad quosque se applicare studet.

De qua distantia et discrimine palam nos Evangelium iis locis admonet, ubi de mundo agit, hoc est vel de hominum communitate, a lumine fidei atque a gratiae dono aliena; vel de humana societate, quae de optimo etiam rerum statu, in quo se versari putat, inaniter gloriatur, cum persuasum habeat, sibi suas vires esse satis ad prosperitatem expletam, diuturnam, fructuosam adipiscendam; vel de humana gente, quae pessimam esse rata suarum rerum condicionem, se vehementer abicit, atque sua vitia, impotentias suas, suas animi aegrotationes asseverat esse non modo necessaria, et insanabilia, sed etiam exoptanda, proinde quasi sint certissima suae libertatis et sincerae suae originis indicia. Atqui Christi Evangelium, quod, saepe subtili et nonnumquam acerrima sinceritate adhibita, hominum miserias et novit, et arguit, et condonat, et sanat, neque hinc vanam eorum opinionem admittit qui naturalem hominis bonitatem affirmant, tamquam si homo sibimet sufficiat, neque aliud desideret nisi ut suo arbitratu seipsum explicare possit; neque illinc assentitur iis, qui sine spe in insanabili humanae naturae corruptela quiescunt. Omnino Christi Evangelium est lumen, est novitas, est robur, est vitae restitutio, est salus. Hoc propterea Evangelium novum et diversum parit vitae genus, de quo cum Novi Testamenti paginae identidem mirabilia praedicant, tum vero S. Paulus haec nos nominatim admonet: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona et beneplacens, et perfecta (38).

Porro discrepantia inter vitam christianam et profanam ex eo etiam proficiscitur quod iustificationem re vera sumus consecuti, huiusque rei exinde conscientiam adepti sumus; quae quidem iustificatio in nos manavit, idcirco quia mysterii Paschalis, imprimis per sacrum Baptismum, participes facti sumus; quem scilicet veram regenerationem ducamus oportet, nos eodem S. Paulo his verbis docente: ...quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem; ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (39).

Itaque peropportune nostri huius temporis christianus homo sibi repraesentat singulare hoc et mirabile vitae genus; utpote quo permoveri queat tum ad laetandum de sua dignitate, tum ad contagionem, quae circumcirca urit, humanae miseriae fugiendam, tum ad se subducendum ab humani fastus praestigiis.

Quibus de rebus Gentium Apostolus ita suae aetatis christianos hortabatur: Nolite iugum ducere cum infedelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? ... aut quae pars fideli cum infideli? (40) Hanc ob causam qui in praesenti educatores praeceptoresque in Ecclesia agunt, eos necesse est catholicam iuventutem commonefacere praestantissimae condicionis suae, atque officii, quod inde nascitur, vivendi in hoc mundo, non autem ad huius mundi sensum, convenienter ad hanc precationem, a Christo Iesu pro discipulis suis factam: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo: de mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo (41). Quam precationem asciscit sibi Ecclesia.

Nihilominus tamen huiuscemodi discrimen non idem significat atque disiunctionem; neque neglegentiam declarat, neque metum, neque contemptionem. Etenim cum Ecclesia se ab hominum genere discernit, adeo huic non obsistit, ut potius cum eo coniungatur. Nam, haud secus atque medicus, qui, quoniam pestilitatis insidias novit, seipsum quidem aliosque a contagione prohibet, sed simul aegrotis sanandis studiosam dat operam, ita Ecclesia, non modo misericordiam ab optimo Deo sibi impertitam, per sui solius commodum impertitam esse non putat, neque, ob praeclaram suam condicionem, huius expertes sentit esse neglegendos; sed propter eam causam quod salutem ipsa accepit, idcirco propensiorem voluntatem amoremque vehementiorem confert cum erga eos qui proximi sint, tum erga eos, ad quos, per conatum omnes faciendi salutis consortes, adire possit.

Si revera Ecclesia, quemadmodum diximus, novit qualis ex Dei voluntate ipsa exsistat, tum in eam provenit singularis virium plenitudo; ad quam veluti adiunguntur sive necessitas ea in omnes infundendi, sive perspicua conscientia pariter mandati divinitus accepti, et nuntii quocumque vulgandi. Ex his videlicet initium capiunt et debitum Evangelii disseminandi, et officium docendi omnes gentes, et partes traducendi apostolicas curas in aeternam hominum salutem quaerendam. Profecto non est satis constanter in fide versari. Quamvis enim haud quidem sit dubium, quin veritatis et gratiae thesauri, hereditate nobis a christianae fidei patribus traditi, sint servandi integri atque tuendi, S. Paulo monente: depositum custodi (42); tamen neque custodia, neque defensione plane explentur officia, quibus obstringitur Ecclesia erga data sibi dona. Quippe bona, a Christo Ecclesiae tributa, suapte veluti natura postulant, ut simul ea aliis subiciat, simul dispertiat inter alios; quandoquidem, ut palam est nobis, in eo nuntio: Euntes ergo docete omnes gentes (43), supremum continetur iussum a Christo Apostolis descriptum. Quorum nempe nomine delegatum officium designatur, quod nullo modo praeteriri potest. Ad Nos quod attinet, intimam huiusmodi caritatis impulsionem, quae eo tendit, ut in externum ipsa transeat donum caritatis, usitato iam nomine colloquium appellabimus.

Iamvero Ecclesiae in colloquium veniendum est cum hominum societate, in qua vivit; ex quo fit, ut eadem veluti speciem et verbi, et nuntii, et colloquii induat.

Cum futurum sit ut, quemadmodum pro explorato habetur, Concilium ad hanc Ecclesiae peculiarem praecipuamque agendi rationem intendat cogitationes suas et studia, nolumus propterea huius generis argumentis parem dare operam, ne Concilii Patribus non sit integrum eadem distincte pertractare. Nobis hoc unum in animo est, Venerabiles Fratres, quaedam vobis ad meditandum proponere, antequam in tertiam Concilii sessionem coeatis; ut nimirum Nobis et vobis clarius pateat, quibus primum causis Ecclesia ad colloquium incitetur, quae deinde rationes sint sibi sequendae, quod denique sibi propositum habeat. Voluntas namque Nostra hoc dumtaxat fert, ut animos comparemus, neque ullas quaestiones definite expediamus.

Nec, pro eo quod persuasum habemus huius exempli colloquium fore Nostro Apostolico officio consentaneum et proprium, Nobis est secus agendum; utpote qui vias et rationes pastoralis muneris sustinendi quasi hereditate a Decessoribus Nostris proximi saeculi acceperimus. Initio docemur a Leone XIII, Pontifice mira magnitudine et sapientia, qui, prudentem illum scribam imitatus in Evangelio laudatum, qui similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (44), cum dignitate repraesentato Apostolicae Sedis magisteno, totus incubuit ad quaestiones explicanas, quas recens aetas invexisset, nimirum Christi verbis adhaerescens. Docemur deinde ab eius Successoribus qui, ut in confesso est, eius vestigia sunt persecuti.

Nonne Decessores Nostri, imprimis autem Pius XI et Pius XII, veluti patrimonii loco, nobis praestantissimum doctrinarum thesaurum reliquerunt, quibus eo providenter visi sunt, ut non recondita quadam ratione usi, sed linguae commercio nostri huius temporis proprio, divinas cogitationes cum hominum cogitationibus quodammodo coniungerent? Et quid aliud est huiusmodi apostolicum conatum, nisi certum colloquium? Ad hoc, nonne proximus Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII, visus est fidenter et aperte agere, ut divinas veritates, quoad fieri posset, ad usum captumque hominum, qui nunc sunt, admoveret propius? Nonne Concilium ipsum ex eo, quod sibi proposuit, pastorali munere, illuc contendit iure meritoque, ut christianus nuntius in cogitationes influat, in verba, in cognitiones, in mores, in sensa hominum, qui in terrarum orbe hodie vivunt et animis aestuant? Antequam mundum ad fidem traducamus, immo vero ut traducamus, ad mundum oportet accedamus, cum eoque loquamur.

Quod attinet ad Nos tenuissimos, quamvis collibeat de Nobismetipsis tacere, aliorumque oculos in Nos neutiquam convertere, facere tamen non possumus quin, dum Nosmet ultro sive collegio Episcoporum sive christiano populo sistimus, consilium Nostrum aperiamus in eo perstandi incepto, in eoque conatu - si per exiguas vires Nostras licuerit, sique praesertim Dei gratia concesserit facultatem - ut reverenter, ut sedulo, ut amanter adeamus ad homines, inter quos Deus dedit ut viveremus. Adibimus scilicet ea mente homines, ut primum eorum animos intellegamus; ut tum iis veritatis et gratiae dona subiciamus, quorum Nos Deus constituit custodem: ut postremo eos divinae Redemptionis consortes faciamus et spei, quae inde est nobis iniecta. Haerent enim animo Nostro infixa ea Christi verba, quae per tenuem et constantem laborem Nostra facere velimus: Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (45).

En igitur tenetis, Venerabiles Fratres, quae sit huiusce colloquii excellentissima origo, in ipsius Dei mente posita. Suapte natura religio necessitudinem quandam flagitat inter Deum et hominem, quae precatione declaratur, utpote qua aliquod colloquium habeatur. Tum etiam revelatio - id est ratio superna, quam Deus ipse cum hominibus instauravit - quasi quoddam colloquium haberi potest, quo Verbum Dei sive per Incarnationem, sive in Evangelio loquitur. Colloquium paternum et sanctum inter Deum et homines, quod post miserum Adae casum abruptum erat, postea per aetates et tempora redintegratum est. Re enim vera historiae humanae salutis hoc longum et varium colloquium produnt, quod Deus mirifice cum hominibus inchoat cum iisdemque multimodis protrahit. In huiuscemodi prorsus Christi inter homines quasi sermocinatione (46) aliquid Deus de se demonstrat, de suae vitae arcano, de sua videlicet unica essentia, Personis trina. Simul autem significat, hinc qualis a Nobis agnosci velit, uti Amor plane; illinc qua ratione velit sibi et honorem et officium a nobis adhiberi, amorem certe ut nihil supra nobis imperans. Ad colloquium id genus, quod identidem fit crebrum et fiduciae plenum, cum puer vocatur, tum mysticis disciplinis initiatus homo, cuius animi vires eo sane explentur.

Hoc igitur nomine opus est nos veram huiusmodi et inenarrabilem colloquii consuetudinem intueri, quam Deus Pater, per Iesum Christum in Spiritu Sancto aperuit et nobiscum instituit: si modo nos, hoc est Ecclesia, intellegere cupimus, quaenam sit nobis cum hominibus ineunda atque intendenda necessitudo.

Itaque quoniam salutis colloquium primus ipse Deus coepit, quia ipse prior dilexit nos (47), oportet idcirco nos primi petamus cum hominibus colloquium, neque exspectemus dum alii ad colloquium nos vocent.

Cum salutis colloquium a caritate bonitateque Dei ortum sit, quia sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (48), necesse propterea est, nos nulla alia re visi ferventi et sincero amore ad colloquium permoveri.

Ex eo quod colloquium salutis neque ad merita relatum est eorum quibuscum serendum esset, neque ad exitus, quos esset habiturum, siquidem non egent qui sani sunt medico (49), proinde aequum est nostrum etiam colloquium neque circumscribi finibus, neque ad postram utilitatem accommodari.

Adeo afuit ut quisquam vi cogeretur venire ad colloquium salutis, ut is magis amoris impulsione invitaretur. Qua invitatione, quamquam grave onus eius animo impositum est, ad quem pertinuit (50), relicta tamen est ipsi potestas aut veniendi ad colloquium, aut illud fugiendi; quin immo Christus sive miraculorum numerum (51), sive eorumdem vim probativam cum ad condiciones tum ad voluntatem audientium aptavit (52), eo nimirum consilio, ut iidem iuvarentur ad libere assentiendum divinae revelationi, neque exinde suae assensionis praemio carerent. Eodem modo munus Nostrum, quamvis veritatem certam et salutem necessariam nuntiet, nullam tamen praeferet externae coercitionis rationem; immo contra, legitimas vias humanae comitatis, intimae persuasionis, communisque colloquii inibit; atque salutis donum praebebit, uniuscuiusque sive privati hominis sive civis salva libertate.

Quia salutis colloquium omnibus ad unum patuit, ad omnesque nullo discrimine spectavit (53), ideo colloquium nostrum, quoad possimus, oportet sit universale, hoc est catholicum, omnibusque aptum, extra eos qui aut illud prorsus fugiant, aut ementiantur se illud accipere velle.

Quia salutis colloquium, antequam plane succederet, plerumque et parva habuit initia, et gradus processusque accepit subsequentes (54), propterea decet nos ad colloquium vocantes, ut hominum ita temporum tardas intueri progressiones, et horam exspectare, qua illud Deus fructuosum efficiat. Neque tamen hanc ob causam in crastinum nos id reiciemus, quod hodie ad finem perducere possumus. Par enim est, nos tum in sollicitudine esse de horae opportunitate, tum de magno temporis pretio, ut oportet, sentire (55). Hodie, hoc est cotidie, colloquium nostrum redintegrandum est; et quidem prius a nobis quam ab iis, ad quos dirigatur.

Etenim, ut cuique manifestum est, consuetudines inter Ecclesiam et hominum societatem multis diversisque modis effici ipsae possunt. Si rem dumtaxat ratione existimamus, potest Ecclesia eo consuetudines huius generis minuere quo non minus, hoc animo ut certe semetipsam a profanorum hominum societate cohibeat; potest illud sibi proponere, ut mala per eandem serpentia anquirat, eaque publice exsecretur, et quasi sacro bello suscepto insectetur; potest contra, ad profanam societatem eatenus accedere, ut ipsa conetur si aut potentia praeponderet, aut Dei nomine dominetur; et alia generis eiusdem. Attamen videtur Nobis posse Ecclesiam, aliis sibi non praeclusis rationum modis, tales cum hominum genere necessitudines coniungere, quae verius colloquii naturam praeferant; quod quidem hinc non sit univocum, illinc sit consentaneum sive cum eorum ingenio, cum quibus sermo nobis est conferendus, sive cum rerum adiunctis; aliud enim cum pueris est colloquium, aliud cum adultis; aliud cum iis qui in Christum credunt, aliud cum iis qui in illum non credunt. Quod profecto exigunt: primum mos, qui tam late manavit, hoc modo intellegendi rationes inter sacra et profana; deinde incitatus agendi cursus, qui tantopere humanae societatis faciem, quae aetate nostra est, commutavit; tum plures eiusdem societatis significationes; postremo maturitas, ad quam venit nostri huius temporis homo; qui, sive religionem ipse colat, sive neglegat, civili tamen cultu idoneus factus est ad cogitandum, ad loquendum, ad colloquium cum dignitate serendum.

Insuper qui huius necessitudinis genus adiungit, ex altera parte esse sibi statutum ostendit, ut et urbane agat, et magni aestimet alios, et benevolentiam bonitatemque erga alios declaret; ex altera abhorret a praeiudicatis aliorum vituperationibus, a contentionibus iniuriosis et passim excitatis, denique a quovis inani colloquio, ostentationis causa, petendo. Quodsi ipso colloquio ad id non spectamus, ut ad veram religionem is statim adducatur, quocum colloquimur, quippe cuius dignitati libertatique parcere velimus, tamen, cum eius quaeramus utilitatem, animum eius exoptamus ad pleniorem sensuum et opinionum communionem componere.

Quam ob rem colloquium in nobis eiusmodi mentem requirit, quam in iis parere alereque velimus, qui circa nos sunt: mentem dicimus illius propriam, qui quam grave sit apostolicum mandatum sentiat; qui autumet se non posse suam ab aliorum salute seiungere; qui denique in eo curas continenter defigat, ut nuntius, qui sibi concreditus est, in communem omnium hominum sermonem permanet.

Itaque colloquium quasi ratio quaedam est putandum apostolici obeundi muneris, atque animorum iungendorum veluti instrumentum. Illud autem has habere proprietates, quae pone succedunt, oportet. Primum omnium perspicuitate colloquium praestare aequum est; cum id postulet atque efflagitet, ut quid dicatur, ab eo qui audit plane intellegi possit; cum idem cogitationum tamquam transfusio habendum sit; cum fere invitamentum sit ad animi mentisque praecipuas virtutes explicandas atque excutiendas. Quae proprietas una per se ipsa sufficit, ut colloquium in numero ducatur praestantissimarum earum rerum, quas hominum sollertia et eruditio efficiunt; simul prima haec colloquii necessitas sufficit, ut, quicumque apostolica alacritate movemur, nostri sermonis formas recognoscamus, sintne videlicet necne intellectu faciles, captui populi aptae, politaeque. Deinde colloquium nostrum necesse est ea lenitas comitetur, quam Christus ut a se ipso disceremus hortatus est: discite a me, quia mitis sum et humilis corde (56); quandoquidem indecorum est colloquium nostrum superbia tumere, aculeata usurpare verba, alios acerbe laedere. Ab eo auctoritatem ipsum repetit, quia verum declarat, quia caritatis dona disseminat, quia virtutis exempla supponit, quia iussis non utitur, quia nihil iniungit. Idem adhuc pacatum est, rationes respuit immoderatas, contraria tolerat, ad liberalitatem inclinat. Tum fiducia opus est, praeterquam in sermonis cuiusque sui virtute, in alterius etiam voluntate admittendi alterius verba. Quocirca colloquium pariter mutuam fovet familiaritatem et amicitiam, pariter colloquentium animos iungit ad assentiendum Bono illi, quod sane nullius consilium recipit omnia in commodum sui trahendi.

Postremo colloquium prudentiam educandi postulat, quae diligentissime expendit quaenam sint audientis affectiones animi et honestas (57), quaeve eius condiciones: utrum scilicet puerulus sit, an imparatus, an suspiciosus, an inimicus. Qui autem loquitur, in eo laborat, ut audientis animi sensus cognoscat ut, si ratio id flagitaverit, aliquid de se immutet, deque rerum a se exponendarum modis, ne umquam audienti vel ingratus vel obscurus fiat.

In colloquio, quod tali provisione seratur, veritas cum caritate, intellegentia cum amore copulantur.

Neque haec satis. Nam in colloquio facile perspicitur variis viis ad lumen fidei perveniri posse, ipsasque in unum eundemque finem posse confluere. Quae viae, etiamsi devertuntur, possunt tamen aliquando alia aliam complere, et ratiocinationem nostram de communi semita aliquatenus deducere; ita ut quandoque cogamur vel nostras investigationes altius explorare, vel dicendi genus in melius convertere. Ac vero lenta huiusmodi quasi exercitatio cogitandi illud praestabit, ut in ipsis aliorum sententiis elementa quaedam veritatis inveniamus; ut quod alios docere velimus magna fide exponamus; ut denique in nostra laude poni possit, quod doctrinam nostram sic allis proposuerimus, ut non modo eidem, si velint, respondere possint, sed etiam eam sensim combibere. Quod nos efficere profecto sapientes poterit itemque magistros.

Deinceps quasnam colloquio salutis formas figurasque explicandi tribuamus?

Sane multiplices; utpote quod experimenta, si opus sit, admittat; subsidia sibi opportuna exquirat; nullis praeiudicatis opinionibus praepediatur; in dicendi genere neutiquam haereat infixum, quod sua ipsum vi iam careat, neque iam hominum animos permoveat.

Iamvero exsistit hoc loco quaestio gravis: quo modo Ecclesiae mumus sit hominum vitae accommodandum, certo quodam tempore, certo quodam loco viventium, certo quodam vigente sive communis eruditionis sive rerum socialium statu.

Quousque oportet Ecclesia se ad rerum temporumque rationes conforme, in quibus sua munera gerat? Quomodo sibi ipsa praecaverit, ne pericula relativismi, quem vocant, fidelitatem suam erga sua dogmata suasque morales praeceptiones labefactent? At igitur qua ratione evadat ipsa idonea ad omnes homines adeundos, ad omnesque salute donandos, de Paulo Apostolo capto exemplo, qui de se scribebat: omnibus omnia factus, ut omnes facerem salvos? (58) Quoniam hominum coetui nulla salus afferri extrinsecus potest, opus est utique, ut primum, non secus atque Verbum Dei, quod seipsum fecit hominem, eorum vitae formas induamus, quibus Christi nuntium delaturi sumus; opus est deinde ut, nullo nobis dato praecipuo iure, nulloque interiecto perplexi sermonis discrimine, in communem aliorum morem, dum tamen sit humanus et honestus, abeamus: in morem praesertim minimorum, si modo illud consequi volumus, ut alteri nos et audiant et intellegant, opus est deinde ut, antequam loquamur, multum operae hominis voci, quin potius animo audiendo demus, utque postea hominem non tantum intellegamus et observemus, verum etiam quantum fieri possit, eius voluntati obsequamur; opus est deinde, ut ea re quod hominum pastores, patres et magistri esse cupimus, idcirco eorum fratres agamus. Colloquium enim cum amicitia, tum vero adhibita officia maximopere alunt. Quae omnia, ex praeceptis et exemplis Christi, necesse est nos memoria aeque tenere et ad effectum adducere (59).

Atqui periculum manet, utpote cum apostoli qui munera obeat, in periculo versetur passim. Profecto fratrum adeundorum sollicitudo eo nos nullo pacto moveat oportet, ut veritatem vel extenuemus, vel de ea aliquid imminuamus; cum hinc colloquium nostrum nulla ex parte possit officii remissionen recipere fidei nostrae servandae, hinc apostolica opera nostra haudquaquam possit mediis et incertis consiliis componere et transigere praecepta quae, re et ratione, christianae fidei professionem et definiunt et moderantur. Nam irenismus et syncretismus, quos nominant, nihil aliud significare ad ultimum videntur, nisi scepticismi modos, sive quoad vim sive quoad rem verbi Dei, quod nuntiare nobis animus est. Is enim unus efficaciter apostoli munus praestabit, qui cum omni fide Christi doctrinam servet.

Itemque ille potest unus se ex errorum, qui serpunt, contagione vindicare, qui omnino in suos transferat mores christiana praecepta, quae profiteatur.

Opinamur quidem Concilium Oecumenicum, quaestiones pertractans ad Ecclesiam pertinentes quatenus in humana consortione nostrorum temporum operatur, magisterio suo nonnullas traditurum esse normas, sive quoad doctrinam sive quoad usum, aptas ad recte serendum colloquium cum hominibus huius aetatis. Pari etiam modo arbitramur, cum res attineat ad munus Ecclesiae apostolicum, quod proprie vereque dicitur, et ad varias ac mutabiles condiciones, in quibus illud exercetur, supremam eiusdem Ecclesiae auctoritatem sapienter efficaciterque certos fines, normas, vias, prout casus ferat, esse constituturam, eo consilio ut colloquium eiusmodi vivax et fructuosum continenter reddatur.

Hoc tamen argumento seposito, iterum monere volumus de summo momento, quod verbi divini praedicatio servat et his potissimum temporibus accipit in apostolatus catholici provincia, scilicet quatenus ad colloquium illud spectat, quod nostra nunc interest. Pro ea enim nulla alia ratio pervulgandi cogitata, licet ob technicorum inventa, scripta edita, instrumenta radiophonica ac televisifica adhibita singulari vi et efficientia praedita sit, potest substitui. Iamvero apostolatus et sacra praedicatio idem fere valent; primaria vero apostolatus forma est praedicatio. Ministerium igitur nostrum, Venerabiles Fratres, imprimis est ministerium verbi. Quod, quamvis a nobis comprensum habeatur, in praesenti tamen in memoriam revocandum esse videtur, ea mente ut actio nostra pastoralis ad rectum finem dirigatur. Redeundum igitur est ad studium non quidem humanae eloquentiae vel inanis rhetorices, sed germanae artis verbi divini annuntiandi.

Praecepta oportet requiramus ex quibus ea fiat simplex, perspicua, vehemens, gravis, ut naturalem imperitiam, qua in tam celsi et arcani subsidii, id est verbi divini, usu praepedimur, exuamus, et ut nobili certatione eos aequemus, quotquot arte dicendi his temporibus nostris maximum pondus habent, utpote quibus datum sit loqui ubi publica hominum opinio fingitur. A Domino ipso flagitandum est tam grave animosque pelliciens donum (60), ut digni simus, a quorum opera fides reapse et efficaciter initium sumat (61), et nuntius noster ad fines orbis terrarum pertingat (62). Quae igitur Constitutione Concilii de sacra Liturgia circa ministerium verbi praescribuntur, ea studiose sciteque exsequamur. Catechesis quoque, populo christiano aliisque, ut fieri potest, tradenda, semper peritia sermonis, apta ratione et via, usu assiduo commendetur; confirmetur verarum virtutum testimonio; nitatur ad progressus faciendos; curetque ut audientes ad certam fidem perducantur, et ad noscendam convenientiam verbi divini cum vita hominum atque ad aliquantulum divini luminis dispiciendum.

Ii demum sunt significandi, cum quibus colloquium nostrum habeamus, sed nolumus, ad hoc etiam quod attinet, Concilii consulta antevertere; quae, si Deo placuerit, brevi innotescent.

Universe autem de colloquendi munere agentes, in quod Ecclesia, novo studio impulsa, his temporibus oportet accendatur, illud tantum iuvat monere eam paratam esse debere ad sociandum sermonem cum omnibus hominibus bona voluntate praeditis, sive intra limina ipsius sunt sive extra.

Neminem enim a materno animo suo putat alienum; neminem ad suum ministerium non pertinere arbitratur; nemo ei est inimicus, nisi quis ipse ei velit adversari; non frustra appellatur catholica; non in cassum ei officium creditum est in hominum familia unitatem, amorem, pacem fovendi.

Ecclesia praegrave pondus tanti muneris nequaquam ignorat; immo probe novit, quanta sit, si numerorum ratio ducitur, inaequalitas inter ipsam et homines terram incolentes; perspectum habet quantum niti possit; agnoscit etiam suas infirmitates suorumque membrorum errata; id praeterea sibi persuasum habet non in nisu quodam apostolico, non in opportunitate huius vitae possitum esse, ut evangelicus nuntius accipiatur; siquidem fides est donum Dei, qui solus in mundo ordinem tempusque salutis praestituit. Scit tamen Ecclesia se esse veluti semen, fermentum, sal et lucem mundi. Singularem novitatem huius aetatis nostrae animadvertens quidem, ea simplici cum fiducia inter rerum vicissitudines progreditur et homines ita quasi affatur: penes me ea sunt quae quaeritis, quibus indigetis. His autem verbis non terrenam felicitatem pollicetur, sed opem porrigit, lucem dicimus et gratiam, qua ad illam, quo melius fieri potest, perveniatur; atque homines de vita futura, quae naturam exsuperat, docet. Cum iis etiam de veritate, iustitia, libertate, rerum progressione, concordia, pace, cultu civili sermocinatur. Quarum rerum reconditam vim Ecclesia optime novit, quippe cui a Christo ea sit patefacta. Ita fit, ut Ecclesia habeat, quod singulis hominum generibus nuntiet: pueris puellisque, adulescentibus, iis qui doctrinis sunt eruditi et ingenio florent, qui ad opus faciendum incumbunt et sociales efficiunt ordines, qui in artibus et in publica re versantur; maxime autem pauperibus, a fortuna derelictis, dolore vexatis atque etiam morientibus: ut uno verbo dicamus, omnibus.

Dixerit quispiam, haec asserentes nos nimio studio nostri muneris ferri, nec satis perpendere, quo loco revera sit, respectu Ecclesiae catholicae, societas hominum. Quod non ita se habet, siquidem veras eius condiciones plane cognitas habemus. Quas ut summatim comprehendamus, in genera, ut nobis videtur, dividere possumus, quasi orbes circum centrum ductos, in quo manus divina nos collocavit.

Immensus imprimis circulus patet, cuius fines oculis terminari nequeunt et in prospectus longinquitatem abeunt; agitur scilicet de universa humana consortione, de mundo. Quanto spatio hic a nobis absit, recte quidem aestimamus, sentimus tamen eum non esse a nobis alienum. Quidquid est humanum, nostra interest. Communis enim cum tota gente humana nobis est natura, seu vita, cum omnibus muneribus, quibus locupletatur, et cunctis, quibus premitur, difficultatibus. Parati sumus hanc primariam consortionem universalem participare, ea quae praecipue eius necessitates impensius postulant, admittere, nova et interdum altissima, quae eius ingenia pepererunt, plaudendo comprobare. Nos vero veritates morales maximi momenti omnibusque salutares in medium proferimus et in hominum conscientiis confirmamus. Ubicumque homines se ipsos et mundum intellegere student, commercium cum iis possumus habere; ubicumque populorum coetus sunt congregati ad constituenda iura et officia hominis, libenter in iis, cum licet, considimus, idque honori nobis ducimus. Quodsi in homine anima naturaliter christiana inest, eam revereri volumus et observare et colloqui cum ea.

Nos autem ipsos ceterosque omnes monemus, hanc voluntatem nostram et propriae utilitatis cupidine prorsus carere, siquidem nulla commoda politica vel temporalia affectamus, et eo pertinere, ut, quidquid honesti in humanis terrenisque rebus perficitur, accipiamus, seu ad gradum evehamus supernaturalem atque christianum. Ecclesia enim non aequatur cum cultu civili, est tamen eius fautrix.

Verum haud ignoramus in amplissimo hoc circulo multos, immo, pro dolor, plurimos reperiri, qui nullam religionen profiteantur; non paucos etiam scimus asserere se Deum negare, secundum multiplices quidem rationes. Nec nos latet nonnullos impietatem hanc suam palam ostendere atque ut institutum humanae educationis artisque politicae propugnare, quippe qui inepte et exitiabiliter sibi persuaserint se homines ab obsoletis falsisque opinionibus de vita et mundo liberare, substituentes pro iis, ut dictitant, sententias e doctrinis haustas et progredienti huic aetati consentaneas.

Haec res profecto gravissima est eaгum, quae postris contingunt temporibus. Pro certo autem habemus placita, quibus negatio Dei nitatur, esse natura sua falsissima, non congruere cum iis, quae mens ut ultima et necessaria requirit, rationalem ordinem mundi veris et efficacibus fundamentis destituere, in vitam humanam inducere non iudicium aptum ad solvendas quaestiones, sed inane quoddam dogma eam dehonestans et affligeras et quemvis ordinem socialem radicitus comminuens, qui eo contineatur. Non igitur causa est liberationis, sed casus funestissimi origo, eo spectantis ut restinguatur lumen Dei viventis. Quamobrem ingruenti huius negationis malo omnibus viribus obsistemus, veritatis tuendae potissimo studio ducti, sanctissimo conscientiae officio moti, ex quo Christum eiusque Evangelium fidelissime nos oportet confiteri, flagranti nec umquam deponendo amore impulsi, quo humanae consortionis fortunas curemus; id ipsum agemus, invicta etiam spe erecti fore, ut mortales, qui nunc sunt, religionis forma, quam catholica fides proponit, se compelli sentiant ad persequendum cultum civilem, qui deficit numquam, sed ad naturalem et supernaturalem progreditur perfectionem animi humani, idonei, divinae gratiae munere, ad possidenda pacifice honesteque bona temporalia et in fiduciam proclivis potiendorum bonorum perennium.

Has ob causas cogimur, quemadmodum Decessores Nostri coacti sunt et quotquot religionis praestantiam et momentum cordi habent, opinionum commenta, quibus Deus negatur et Ecclesia opprimitur, reprobare; quae quidem placita cum publicae moderationis forma oeconomica, sociali et politica saepe cohaerent, ut maxime in communismo atheo accidit. Dicere licet non tam nos ea instituta damnare, quam ipsa et publicae rei moderatores, eadem sequentes, nobis circa doctrinam plane refragari, nosque vi opprimere. Re quidem vera, nostra haec deploratio potius est existimanda afflictorum hominum questus, quam sententia iudicum.

Quo in rerum statu difficile cogitari quit de colloquio, ne dicamus id haberi non posse, quamvis animus noster, hodieque nulla praeiudicata opinione impeditus, minime homines a se submoveat, qui ab illa sunt disciplina et eiusmodi publicae moderationis formis addicti. Ei qui diligit verum, semper integra est disputatio; tamen difficultates immensum augescunt propter ea quae ob moralem obstant rationem, eo quod sufficiens in iudicando et agendo deest libertas et in disserendo pravus usus fit verborum, quae non ad investigandam et exprimendam veritatem, ut se habet, adhibentur, sed propriae utilitati consulto iubentur servire.

Hac de causa, loco colloquii, silentium habetur. Ut exemplum afferamus, Ecclesia, quae a silentio nomen accepit, tacet, cum solum cruciatus eius loquantur, qui iis iunguntur quos hominum societas oppressa et abiecta perpetitur, scilicet ubi animi iura obruuntur potestate eorum qui ei imperant. Si autem disputationem ingrederemur, quomodo in tali rerum condicione seri possent colloquia? Haec scilicet non essent nisi vox clamantis in deserto (63). Solum silentium, vox doloris, patientia et caritas numquam deficiens fiunt testimonium, quod Ecclesia dare potest et ne mors quidem infringere.

Quodsi religionem et bona animi humani, quae ea profitetur ac fovet, firmiter et candide obtinemus atque defendimus, tamen pro pastorali sollicitudine in mente atheorum huius aetatis abditas causas oportet deprehendamus, ob quas conturbantur Deumque esse negant. Eas implicatas et multiplices esse facile intellegimus, ita ut prudenter de iis sit iudicandum eaedemque efficacius refutandae; nonnumquam inde oriuntur, quod poscitur, ut ordo rerum divinarum altiore purioreque ratione proponatur quam ea, quae in quibusdam imperfectis sermonis cultusque modis invaluit; quos ut emendatiores magisque perspicuos reddamus, pro viribus studendum est nobis, quo satius sacra, quorum sunt indicia, explicent. Animadvertimus eos, sollicito quodam studio eoque saepe nobili ductos simulque animi ardore commotos et vanarum rerum cogitatione inflammatos, iustitiam ac rerum progressionem somniare atque in sociali disciplina ad ea quae optima sibi ac veluti divina videntur, coniti. Haec quidem apud ipsos vicem supplent eius, quod Absolutum et Necessarium est, ac documento sunt, eosdem illo, quod ex animis evelli nequit, desiderio Principii et Finis superni teneri; quae omnia nos, sacrum magisterium patienter sapienterque obeuntes, hominum naturam transcendere et immanentia esse doceamus oportet. Eos item cernimus accurate uti, interdum non sine simplicioris mentis incitatione, adiumentis ratiocinationis humanae eo consilio ut de mundo universo notionem a scientia profectam comparent sibi. Quae inquisitio eo minus potest improbari quo magis in cogitando artis logicae sequitur vias, saepe haud dissimiles iis, quae in scholis ex optima disciplina traduntur; eadem vero, invitis iis ipsis, qui ad atheismum defendendum hoc modo subsidium certissimum arbitrantur se invenisse, vi sua intima impellit, ut ad summum Deum, ad metaphysicae ac logicae doctrinae rationem, rursus ac definite agnoscendum procedatur. Quis ex nobis hunc necessarium ratiocinandi ordinem, quem consulto homo atheus-politicus-scientia eruditus quodam loco sistit, lumen exstinguens supremum quo universum possit intellegi, non adiuvet efficiatque, ut tandem perveniatur ad eam notionem veritatis obiectivae universi cosmici, qua animus praesentia divina percellatur et os singultim humilia proferens verba faustas fundat preces? Interdum vero eos, mentis quadam magnitudine ornatos atque mediocritatis et cupidinis proprii commodi impatientes, quibus tot partes societatis humanae temporibus nostris inquinantur, videmus dicendi modos et sententias de Evangelio nostro deprompta callide usurpare ad significandam hominum necessitudinem mutuumque auxilium et miserationis affectum: nonne huiusmodi voces, quibus bona moralia significantur, olim poterimus ad ipsos fontes, christianos videlicet, revocare?

Iuvat igitur ea memorare, quae Ioannes XXIII, Decessor noster fel. mem., in Encyclicis Litteris, a verbis Pacem in terris incipientibus, scripsit, scilicet formulam disciplinae eorum qui ita sentiant, postquam exarata sit et constituta, iam non mutari, ipsa tamen incepta eorumdem posse gradatim alio converti ac mutationibus etiam permagnis obnoxia esse (64); qua de causa non desperamus, eos quondam cum Ecclesia in colloquium posse venire, fructuosius sane quam id quod nostra habetur aetate, et quo nihil aliud significatur quam debita improbatio nostra et questus.

Sed antequam mentem a contuendo mundo, qui nunc est, avertamus, facere non possumus quin suavissimum concipiamus votum: percupimus nempe ut propositum nostrum hoc habendi colloquium et incrementis provehendi secundum varios et mutabiles, quos praefert, modos, ad pacem inter homines stabiliendam valeat: quatenus videlicet colloquium eam instat viam, qua rationes inter homines intercedentes ad prudentiae et sinceritatis normam dirigantur, et quatenus utilitates experientiae et sapientiae affert, quibus omnes ad praestantissima bona superna consideranda revocentur. Colloquium ergo nostrum, quod ingredimur, quodque ad nostra ipsorum commoda minime spectat, ab omni opinionis arbitrio est seiunctum, ex aperto profluit animo, natura sua paci liberae et honestae favet; abhorret a simulatione, ab aemulatu, a fraude et insidiis; notat, ut scelus et calamitatem, bellum, quo populus aliquis lacessitur vel quod imperii amplificandi aut dominationis exercendae causa suscipitur; ac necessario ad humanam pertinet coniunctionem, quae obtinet in summa nationum parte, in earum corpore, in earum veluti fundamentis prout sive ordines societatis sive familiae sive singuli spectantur, idque contendit, ut cuncta instituta et omnium animos ad intellectum amansque studium pacis ciusque servandae officium adducat.

Circa nos deinde circulum itidem amplissimum prospectamus, qui a nobis est minus longinquus. Eo imprimis homines comprehenduntur, qui Deum unum et summum adorant, quem nos quoque colimus. Mentionem scilicet inicimus de filiis gentis Iudaeae, reverentea et amore nostro sane dignis, qui eam retinent religionem, quam Veteris Testamenti propriam esse dicimus; deinde de iis, qui Deum adorant religionis forma, quae monotheismus dicitur, maxime ea qua Mahometani sunt astricti, quos propter ea quae in eorum cultu vera sunt et probanda, merito admiramur; ac demum de sectatoribus amplarum religionem Africanarum et Asiaticarum. Liquet nos variis hisce religiosi cultus rationibus non posse assentiri, neque esse neglegentes et incuriosos quasi cunctae, suo quaeque modo, sint eodem loco habendae et quasi ii qui illas profitentur, sinantur non inquirere, num Deus modum ab omni errore immunem ac certum ipse revelaverit, quo cognosci velit, amari, ministrari. Quin immo, sinceritatis officio ducti, ea quae nos credimus, oportet manifestemus, videlicet veram religionem esse unam eamque esse christianam, atque spem habeamus fore ut ab omnibus, qui Deum quaerant et adorent, ut talis agnoscatur.

Nolumus tamen reverenter non respicere bona spiritualia et moralia, quae in variis religionibus, christiano nomine non insignibus, insunt; una enim cum iis provehere iuvat ac tueri alta et praeclara, quae in campo libertatis religiosae, fraternitatis humanae, eruditionis ac doctrinae, beneficientiae socialis et ordinis civilis sunt communia. Quod ad haec magna attinet, quae nobis sunt cum illis consociata, colloquium a nobis poterit fieri, neque omittemus, quominus eius copiam demus quotiescumque, mutua sinceraque reverentia servata, benevole accipietur.

En autem circulus propior nobis, quo ii continentur, qui a Christo appellationem traxerunt. In hac regione iam habetur collocutio, quae oecumenica vocatur, et quibusdam in partibus feliciter progredi coepit. De hoc argumento implicato deque multae prudentiae re copiosius quidem est disserendum; institutus autem hic sermo Noster non deponetur. Cui in praesenti eum tantum modum adhibemus, ut pauca quaedam eaque non ignota cursim attingamus. Libenter hoc sequemur institutum ex quo ante ea, quae omnium sunt communia, in lucem proferantur quam ea, quae dividunt, commonstrentur. In hoc enim egregie utiliterque versatur colloquium nostrum; quod persequi ex animo sumus parati. Sed etiam maiora libet affirmare: scilicet circa plura ad differentias pertinentia, veluti ad traditionem, pietatis formas, leges canonicas, Dei cultum, promptos nos esse ad perpendendum, quomodo legitimis optatis fratrum a nobis adhuc seiunctorum obsecundare possimus. Nihil enim antiquius habemus quam ut eos in perfecta unitate fidei et caritatis complectamur. Verumtamen asseverare debemus, non esse in nostra potestate positum, ut de integritate fidei et caritatis officiis quidquam detrahamus. Perspicimus quidem, ad haec quod spectat, quosdam diffidere ac repugnare; sed Ecclesia catholica, quandoquidem sua sponte consilium cepit unum Christi ovile restituere, non desinet maxima uti prudentia et consideratione; non desinet confirmare praerogativas, ob quas fratres extra eius limina degentes ab ea sunt adhuc alieni, non ex ambitione, in memoria rerum gestarum nisa, vel ex insana quadam indagatione theologica manasse, sed ex voluntate Christi; easque, si vera ipsarum vis ponderetur, omnibus prodesse, nempe communi unitati, communi libertati, communi plenitudine vitae christianae conducere. Ecclesia catholica, preces fundendo et paenitentiam agendo, se ad optatam reconciliationem idoneam dignamque reddere numquam desistet.

Qua in re dolor haeret animo Nostro, quod multi fratres ab Apostolicae Sedis communione seiuncti opinantur, Nos ipsos, qui reconciliationi favemus, huic esse impedimento propter primatum honoris et iurisdictionis, quem Christus Petro Apostolo tribuit et Nos per successionem ab eo accepimus. Nonne sunt qui dicunt, ablato Romani Pontificis primatu, Ecclesias seiunctas posse cum Ecclesia catholica in unum corpus facilius coniungi? Obsecramus igitur fratres a nostra communione segregatos, ut considerent quomodo eiusmodi opinatio vero careat fundamento, non solum propterea quod sine Pontefice Maximo religio catholica iam non esset talis, sed etiam quod, si in Christi Ecclesia Petri munus pastorale summum, efficax, decretorium deesset, unitas dissolveretur. Hanc autem in cassum aliquis conaretur restituere, rationes secutus, quae pro vera norma a Christo tradita essent substitutae; merito enim ait S. Hieronymus: tot in Ecclesia efficerentur schismata quot sacerdotes (65). Id etiam monere volumus, hunc praecipuum veluti cardinem sanctae Ecclesiae non esse supremam auctoritatem superbia spirituali tumentem vel humanae dominationi inhiantem, sed primatum famulatus, ministerii, amoris. Non inanis igitur funditur sonus, cum Christi Vicario inditur nomen quo appellatur servus servorum Dei.

Itaque huc nostrum colloquium spectat; quod priusquam fiat sermonis communicatio cum fratribus, pium efficitur commercium cum Patre caelesti, impensa cum precatione, bona cum spe.

Laeti fidentesque animadvertimus, Venerabiles Fratres, variae huius et amplissimae regionis christifideles spirituali quodam ardore incitari, qui futuras secundasque praenuntiare videtur progressiones huius negotii, quod in eo vertitur, ut christiani universi in una Christi Ecclesia componantur. Spiritum Sanctum deprecamur, ut oecumenicis afflet inceptis; iterumque libet declarare, quantopere animus Noster sit commotus, quanto gaudio affectus congressu illo, caritatis pleno spemque novam iniciente, qui Hierosolymis Nobis fuit cum Athenagora Patriarcha. Observanter grateque eos consalutamus, qui, nomine Ecclesiarum a Sedis Apostolicae communione seiunctarum, Concilio Oecumenico Vaticano II intersunt. Rursus confirmamus, Nos vigil ac religiosum studium conferre ad res omnes spirituales, quae cum quaestione de unitate copulatae sunt conexaeque, quibusque homines singuli, coetus, communitates, flagranti gravique pietate illustres, moventur. Cunctis iis christianis cum caritate ac reverentia dicimus salutem, fore confisi ut, praesertim sincero amantique animo serendis colloquiis, causa Christi et unitatis, qua ipse Ecclesiam suam voluit vigere, provehatur.

Extremum, colloquium nostrum ad filios pertinet, qui in domo Dei sunt, hoc est in Ecclesia una, sancta, catholica et apostolica, cuius Romana Ecclesia est mater et caput. O quam velimus domesticum huiusmodi colloquium et plenitudine fidei, et caritate, et sanctis operibus oblectari! Quam crebrum et familiare illud esse velimus! Quam patens apertumque omnibus veritatibus, omnibus virtutibus, omnibusque animi bonis, quibus christianae hereditas doctrinae continetur! Quam sincerum, idemque ingenua pietate incitatum! Quam promptum ad varias nostri huius temporis hominum voces audiendas! Quam aptum postremo ad catholicos homines plane bonos efficiendos, prudentes, liberos, aequabiles, fortes!

Quodsi optandum est, ut intimae Ecclesiae necessitudines eo sensu imbuantur, qui inter se colloquentes socios eiusdem communitatis deceat, cuius quidem caritas est fundamentum, nihil tamen de oboedientiae virtute derogandum est, cum sive recta cuiusvis societatis compositio, sive maxime sacrae auctoritatis ordo, qui in Ecclesia viget, omnino hinc imperandi ius, illinc obtemperandi officium postulent. Enimvero in Ecclesia potestas a Christo est constituta, ipsius vice fungitur, est eius verbi veluti publicum instrumentum, tantique Pastoris repraesentat amorem. Ex quo sequitur, ut oboedientia a fide proficiscatur, in palaestram vertatur evangelicae humilitatis, et eum qui pareat participem faciat sapientiae, unitatis, optimi exempli, caritatisque, quibus Ecclesiae corpus regitur. Sequitur praeterea, ut et qui iussa iniungit, et qui iussa facit, uterque laudem sibi colligat imitantis Christum, qui est factus oboediens usque ad mortem (66).

Huc accedit quod, in huiusmodi collocutionis causa, ipsa potestatis exercitatio in oboedientiam transit, si tamen qui praeest conscius est, se veritatis caritatisque operam et officium in oboedientem conferre. Oboedientiam autem statuimus esse cum normarum canonicarum conservationem, tum obsequium legitimo praeposito impensum; dummodo duo haec alacri et aequo animo praestentur, quemadmodum liberos et amantes filios decet. Siquidem liberiores spiritus, invidae obtrectationes, contumacia et arrogantia ab ea prorsus dissident caritate, quae nimirum in Ecclesia mutuam coniunctionem, concordiam ac pacem alit fovetque; quin etiam vitia illa colloquium in altercationem vertunt, in discidium, in simultates: spectaculum sine dubio iniucundum, quod tamen, pro dolor, nonnumquam praebetur, contra hanc Pauli monitionem: non sint in vobis schismata (67).

Profecto cupimus vehementer, ut colloquium illud, quod iamdiu in ipso Ecclesiae gremio seritur, novo ardore inflammetur, nova sumat argumenta tractanda, novos evocet colloquentes; ut videlicet vigor et sanctimonia augeantur Mystici Corporis Christi, hisce in terris viventis. Quamobrem quaecumque ad praecepta pervulganda valent, quorum Ecclesia est custos et administra, iis omnibus sine ulla dubitatione a Nobis favetur. Cumque supra iam intimam animi vitam, ad liturgiae sensum agendam, rerumque divinarum nuntiationem tetigerimus, par est nunc Nos de scholis quoque, de scriptionibus prelo impressis, de apostolatu ad res sociales pertinente, de sacris ad ethnicos expeditionibus, de caritatis exercitatione commemorare: quae porro omnia non dubitamus, quin Concilium Oecumenicum nobis ad disputandum proponat. Quotquot autem in vivax salutiferumque Ecclesiae colloquium, ducibus legitimis Praesulibus, veniunt, eos hortemur iisque bene precemur oportet; in quibus maxime nominamus: sacerdotes, religiosos sodales, carissimosque laicos homines, qui vel in Actionis Catholicae ordinibus, vel in aliis consociationibus et apostolatus operibus pro Christo militant.

Laetamur recreamurque magnopere, quod colloquium istud, sive in Ecclesiae gremio sive extra, iam initium sumpsit. Ecclesia enim in praesentia vivacior est quam antea numquam! Attamen si res quis diligentius expendit, ei omnia adhuc videntur infecta; quoniam opus, quod nunc inchoatur, numquam finem esse capturum videtur. Haec enim quaedam quasi lex est nostrae terrestris peregrinationis, temporis cursu circumscriptae. Haec eadem est, Venerabiles Fratres, communis condicio muneris nostri, quod ut renovetur fiatque diligentius et alacrius, omnia hac tempestate sollicitant.

Nobis autem haec vos admonentibus placet non solum de opera a vobis navata confidere, sed etiam Nostram vobis dicare vicissim. Quam voluntatum operumque conspirationem petimus simulque pollicemur, anno exacto postquam in Petri solium ascendimus, atque ab Apostolo gentium cum nomine tantillum quoque spiritus - Dei ita placeat - Nobis ascivimus.

Quod superest, dum huiusmodi animorum nostrorum coniunctione, quae a Christo ducit originem, ingentem haurimus laetitiam, primis hisce Litteris Encyclicis Nostris finem afferentes, immortalis Dei nomine, vobis, fratris patrisque animo, Apostolicam Benedictionem impertimus, quam libenter ad Ecclesiam totam ad universamque hominum societatem pertinere cupimus.

Datum Romae apud S. Petrum, in festo Transfigurationis D. N. Iesu Christi, die VI mensis Augusti, anno MDCCCCLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

 

PAULUS PP. VI


*AAS 56 (l964), pp. 609-659.

 

(1) Io 7, 16

(2) Cf Eph 3, 9-10

(3) Cf Act 20, 28

(4) Cf Eph 5, 27

(5) Heb 1,1

(6) Cf Mt 26, 41

(7) Cf Lc 17, 21

(8) Cf Mt 26, 75; Lc 24, 8; Io l4, 26; l6, 4

(9) Phil 1, 9

(10) Io 9, 38

(11) Ibid., 11, 27

(12) Mt l6, 16

(13) Eph 3, 17

(14) Io 14, 26

(15) Acta Leonis XIII, XVI, 1896, pp. 157-208

(16) AAS XXXV, 1943, pp. 193-248

(17) AAS. XXXV, 1943, p. 193

(18) AAS XXXV, 1943, p. 238

(19) Cf Io 15, 1ss.

(20) Gal 3, 28

(21) Eph 4, 15-16

(22) Col 3, 11

(23) In Io tract. 21, 8; PL 35, 1568

(24) Eph 3, 17

(25) Cf  I Pe 2, 9

(26) Cf Gal 4, 19; l Cor 4, 15

(27) Mt 16, 18

(28) Rom 8, 16

(29) Cf Eph 5, 20

(30) Cf I Tim 6, 20

(31) Cf Heb 7, 25

(32) Io 17, 15

(33) Cf I Thess 5, 21

(34) Cf Mt 7, 13

(35) Apc 2, 2

(36) Phil 2, 5

(37) I Cor 13, 7

(38) Rom 12, 2

(39) Ibid., 6, 3-4

(40) II Cor 6, 14-15

(41) Io 17, 15-16

(42) I Tim 6, 20

(43) Mt 28, 19

(44) Mt 13, 52

(45) Io 3, 17

(46) Cf Bar 3, 38

(47) I Io 4, 10

(48) Io 3, 16

(49) Lc 5, 31

(50) Cf Mt 11, 21

(51) Cf Ibid., 12, 38 ss.

(52) Cf Ibid., 13, 13 ss.

(53) Cf Col 3, 11

(54) Cf Mt 13, 31

(55) Cf Eph 5, 16

(56) Mt 11, 29

(57) Mt 7,6

(58) I Cor 9, 22

(59) Cf Io 13, 14-17

(60) Cf Ier 1, 6

(61) Cf Rom 10, 17

(62) Cf Ps 18, 5; Rom 10, 18

(63) Mc 1, 3.

(64) Cf AAS, LV, 1963, p. 300

(65) Cf Dial. contra Luciferianos, n. 9; PL 23, 173

(66) Phil 2, 8

(67) I Cor 1, 10

 


Copyright - Libreria Editrice Vaticana