Index

  Back Top Print

PAULUS PP. VI

EPISTULA ENCYCLICA

MENSE MAIO*

Ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos
aliosque locorum Ordinarios pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes:
in mensem maium supplicationes Beatae Mariae Virgini indicuntur

 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Mense maio instante, quem christifidelium religio Manae Dei Genitrici iamdiu dicare consuevit, gaudio animus Noster exsultat, illud quasi praecipiens fidei amorisque spectaculum ad permovendum aptum, quod mox ubique terrarum ad honorem Reginae caelorum praebebitur. Hoc enim mense, ex altera parte, cum in templis tum intra domesticos parietes a christianorum animis Deiparae Virgini amantiora pietatis et cultus officia ex recepto instituto tribuuntur; ex altera, crebriora et ditiora divinae misericordiae dona e Matris nostrae solio in nos defluere solent.

Quapropter iucundissimus solaciique plenus advenit Nobis religiosus hic mos cum mense Maio coniunctus; unde et in beatissimam Virginem tantus honor, et in populum christianum tam uberes proficiscuntur fructus. Cum enim Maria iure merito tamquam via sit habenda, qua ad Christum ducamur, fieri idcirco non potest quin Mariae qui occurrerit, Christo pariter occurrat. Quid namque ad Mariam continenter confugientes aliud quaerimus, nisi in eius ulvis, in ipsa scilicet Virgine, per ipsam, cumque ipsa, Christum quaerimus, Servatorem nostrum, ad quem homines, in huius saeculi trepidationibus et periculis, suorum animorum necessitate quadam compulsi, quasi ad salutis portum, ad vitaeque fontem, rerum naturam transcendentem, se vertere debent?

Quod videlicet mense Maio hinc ad crebriores fidentioresque preces magnopere provocamur, hine vota nostra ad cor Virginis Mariae clementissimum faciliorem habent aditum, ideo in pergrato Decessorum Nostrorum more fuit, hunc mensem, Deiparae Mariae sacrum, eligere, quo christianum populum ad publicas supplicationes faciendas hortarentur, quotiescumque vel id sanctae Ecclesiae postularent necessitudines, vel grave aliquod discrimen in humanam consortionem impenderet. Iamvero, Venerabiles Fratres, hoc anno Nosmetipsi veluti cogimur ad id genus obsecrationes tonus catholici orbis homines elicere. Etenim si hac ad praesentes Ecclesiae necessitates spectamus, hac animadvertimus quo loco sit mundi pax, cum certis causis putamus, hanc, qua nunc utimur, horam esse admodum gravem, atque adeo nihil prius nec potius esse quam tundos christianos homines ad precum concentum vocare.

Primam precandi causam magnum hoc Ecclesiae tempus affert, quo nempe Concilium Oecumenicum Vaticanum II habetur. Scilicet maximus huiusmodi conventus ponderosum illud Ecclesiae proponit consilium, ut seipsam, quoad conveniat, ad nostri aevi necessitates accommodet: in cuius rei successu sive futura Sponsae Christi aetas, sive plurimorum animorum sors in diuturnum tempus sitac erunt. Porro grandis ea nunc vertitur hora, a Deo non modo vitae Ecclesiae, sed etiam historiae mundi constituta. Cuius Concilii labores quamvis magnam partem consumpti sint, in proxima tamen eius Sessione, quae extrema erit, amplissima vos, Venerabiles Fratres, opera et officia manent. Deinde tempus sequetur, haud sane minus grave quam prius, quo Concilii deliberationes ad effectum erunt adducendae; tunc enim consociatati cleri populique vires exposcentur, ut quae semina per Concilii dies sparsa sint, ea praesentem salutaremque maturitatem adipiscantur. Ut autem mentis lumen et munera superna, ad tanti negotii adhuc perficiendi magnitudinem necessaria, consequamur, spem Nostram in ea collocamus, quam in exitu Sessionis proxime praeteritae cum animi gaudio renuntiavimus Matrem Ecclesiae. Ea, quae ab exordio Concilii amanti cura nobis auxilia praebuit, non omittet quominus benigne nobis pergat adesse, donet operi finis imponatur.

Altera causa huius hortationis vobis adhibendae est rerum status apud plures gentes, qui, ut probe nostis, Venerabiles Fratres, nunc cum maxime perturbatus est et incertus; siquidem summum pacis bonum iterum in discrimen vocatur. His enim ipsis temporibus contentiones inter populos, nonnullas incolentes orbis plagas, cernimus formidulose ingravescere, quasi nullum captum sit documentum e gravissimis acerbitatibus, duorum bellorum clade allatis, quae in priore huius saeculi parte terram sanguine resperserunt; videmus homines, magno cum periculo, rursus ad arma descendere, non venire ad condiciones, ut controversiae tollantur, quibus concertantium dissociantur animi, Ex quo efficitur, ut universi quarundam Nationum cives inenarrabilibus vexentur doloribus, ortis e tumultibus, e bello occulto ac doloso, e veri nominis proeliis, quae magis in dies amplificantur et acriora redduntur, quibusque scintilla hovi ac terrifici belli iam iamque potest excitari.

Haec immania intuentes pericula, quae humanae impendent familiae, Nos, officii conscii, quo ut Pastor Supremus devincimur, necessarium esse arbitramur palam enuntiare sollicitudinem Nostram ac timorem, utpote qui metuamus ne dissensiones eo progrediantur, ut cruentum exardescat bellum.
Itaque omnes, quos penes est publicae rei moderatio et onus, obsecramus, ne unanimum optatum generis humani, pacem expetentis, aversentur. Ea omnia pro viribus experiantur, quibus pax periclitans possit servari. Ne desinant promotores esse fautoresque colloquiorum et pactionum, inter homines cuiusvis ordinis et dignitatis et quovis tempore instituendorum, dummodo cohibeant periculosum armorum usum et, quae inde consequuntur, funestissimas calamitates circa rem temporalem, spiritualem, moralem. Vias secuti, quas ius aperit, dignoscere conentur omne sincerum desiderium iustitiae et pacis, id confirment et ad effectum adducant, atque fidem habeant omni germanae significationi bonae voluntatis, ita ut probatissima causa recti ordinis potior evadat quam causa perturbationis et stragis.

Pro dolor, in lugenda hac rerum condicione, magno cum animi maerore animadvertimus, respectum sacrae et inviolabilis indolis vitae humanae saepissime non haberi, atque consilia agendique rationes induci, quae sensui morali et institutis populi, civili cultu ornati, plane adversentur. Qua ex parte facere non possumus quin vocem attollamus ad tuendam dignitatem humanam et civilem cultum christianorum proprium, ad arguendum bellum occultum et dolosum, facinora cum terrore et violentia patrata, comprehensionem obsidum, saevas ultiones, quibus populi inermes conflictantur.

Haec profecto crimina eiusmodi sunt, ut, dum progressionem sensus, ad iustum et humanum pertinentis, remorantur, animos concertantium magis magisque exasperent, et vias mutuae bonae voluntati adhuc patentes obstruere possint vel saltem reddere difficiliores in dies pactiones, quae, dummodo sincero rectoque animo fiant, ad consentaneam perducere queunt rei compositionem.

Ut compertum est vobis, Venerabiles Fratres, hisce sollicitudinibus non idcirco afficimur, quod privati alicuius commodi studio permoveamur, sed quod illorum tutelam, qui calamitatibus conficiuntur, et germanam populorum omnium prosperitatem unice quaerimus. Atque spem bonam fovemus, conscientiam periculi, quod rerum publicarum moderatores coram Deo atque hominibus in se recipiunt, satis esse valituram, ut iidem generosos suos nisus ad tuendam pacem iterare pergarat, et, quantum fieri possit, ad ea omnia arcenda, quae, sive rerum ipsarum sive animorum causa, tutam atque sinceram voluntatum consensionem impediant.

Attamen pax, Venerabiles Fratres, non tantummodo nostrum hominum opus est, sed etiam, immo praesertim, Dei donum. Pax e Caelo oritur; eademque inter homines tunc reapse vigebit, cum tandem digni erimus, qui hoc munus ab omnipotenti Deo excipiamus; siquidem in ipsius potestate sicut sortes et felicitas populorum, ita pariter corda hominum sunt posita. Nos igitur summum hoc bonum adipiscemur, Deum precando; precando instanter ac vigilanter, quemadmodum Ecclesia inde a suis exordiis semper lacere consuevit; precando denique hac ratione, ut beatissimae Mariae Virginis, quae Regina pacis est, peculiares interventus et patrocinium interponantur.

Ad Deiparam ergo, Venerabiles Fratres, per totum marialis mensis decursum ferventiore studio ac fiducia nostrae attollantur precationes, ut ipsius gratiam ac mursera impetremus. Quodsi gravia hominum delicta Dei iustitiam lacessunt, eiusque iustas merentur poengs, nihilominus hoc etiam obliviscendum non est, ipsum esse Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis (Cf 2 Cor 1,3), ac doncrum misericordiae suae Mariam sanctissimam generosam administram eum constituisse. Quae mortalis huius vitae aegritudines atque aerumnas, cotidiani laboris onera, paupertatis angustias et curas, Calvariae dolores experta est, ea Ecclesiae et humani generis necessitatibus succurrat, aures benigna praebeat eorum piis vocibus, qui undique terrarum ab ea pacem implorant; mentes illuminet virorum, qui civitatum gubernacula obtinent, id denique impetret, ut Deus, qui ventis et tempestatibus imperat, dissidentium etiam animorum procellas compescat, et det vobis pacem in diebus nostris: pacem veram diximus, quae in iustitia et amore tamquam in firmo ac solido fundamento innitatur; in ķustitia primum, qua debilioribus non minus quam potentioribus legitima iura agnoscantur, in amore deinde, quo errores praecaveantur, e nimio rerum suarum studio forte orituri; ita quidem ut uniuscuiusque iurium tutela in alieni iuris oblivionem aut violationem non vertatur.

A vobis igitur, Venerabiles Fratres, petimus, ut haec Nostra vota atque hortamenta ad fidelium, vestrae vigilantiae concreditorum, notitiam perferatis, ea sane ratione, quae vobis magis accommoda visa erit; pariterque curetis, ut proximo mense Maio peculiares precationes in omnibus dioecesibus atque curiis indicantur, atque praesertim sollemni die, Beatae Mariae Virgini Reginae dicato, publica habeatur supplicatio ad ea, quae diximus, impetranda.

Sciatis Nos spem in puerorum inque afflictorum precibus collocare praecipuam, quandoquidem huiusmodi potissimum voces Caelum penetrant atque divinam flectunt iustitiam. Quoniam vero opportuna praebetur occasio, ne omittatis Marialis Rosarii consuetudinem omasi cum diligentia iterum iterumque suadere: precationes nempe formulam, Deiparae Virgini tantopere acceptam atque a Romanis Pontificibus tain saepe propositam, qua christifidelibus quam maxime idonea offertur copia huic Divini Magistri suaviter efficaciterque obtemperandi praecepto: Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis (Mt 7,7).

Hisce benevolentis animi sensibus moti, laetaque spe ducti, fore ut huie Nostrae adhortationi alacres docilesque respondeatis omnes, vobis, Venerabiles Fratres, cunctisque vobis commissis gregibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

 

PAULUS PP. VI


* AAS 57 (1965), pp. 353-358

 


© Copyright - Libreria Editrice Vaticana