 |
PAULUS PP. VI
MYSTERIUM FIDEI
LITTERAE ENCYCLICAE*
Ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque
locorum Ordinarios pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, atque ad
Clerum et Christifideles totius Orbis Catholici: de doctrina et cultu SS.
Eucharistiae
VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Mysterium fidei, ineffabile nempe Eucharistiae donum, quod a Sponso suo Christo
tamquam immensae caritatis pignus accepit, Catholica Ecclesia veluti thesaurum,
quo nihil pretiosius, sancte iugiter custodivit eique novam sollemnissimamque
fidei et cultus exhibuit in Concilio Vaticano II professionem. Patres enim
Concilii, de instauranda Sacra Liturgia agentes, nihil pro sua de universa
Ecclesia pastorali sollicitudine antiquius habuerunt quam fideles hortari, ut
integra fide et pietate summa hoc Sacrosanctum Mysterium celebrandum actuose
participarent illudque, ut sacrificium Deo pro sua et totius mundi salute, una
cum sacerdote offerrent eoque tamquam spirituali alimonia se nutrirent. Nam
si Sacra Liturgia principem locum obtinet in vita Ecclesiae, eiusdem Sacrae
Liturgiae quasi cor et centrum est Misterium Eucharisticum, quippe quod sit fons
vitae, quo mundati et roborati non nobis, sed Deo vivimus et arctissima inter
nos caritate coniungimur. Ut autem indissolubile pateret vinculum quo fides
ac pietas inter se conectuntur, patres Concilii, doctrinam confirmantes quam
Ecclesia semper tenuit et docuit atque Concilium Tridentinum sollemniter
definivit, tractationi de sacrosancto Eucharistiae Mysterio hanc veritatum
summam praeponendam esse putaverunt: «Salvator noster in Cena novissima, qua
nocte tradebatur, Sacrificium Eucharisticum corporis et sanguinis sui instituit,
quo sacrificium Crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo
Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet mortis et resurrectionis suae:
sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis, convivium paschale,
in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus
datur» (Constit. De Sacra Liturgia, c. 2, n.47; AAS LVI, 1964, p.113).
Quibus verbis et Sacrificium extollitur, quod ad essentiam pertinet Missae quae
quotidie celebratur, et Sacramentum, cuius qui participes per sacram Communionem
efficiuntur, carnem Christi manducant et sanguinem Christi bibunt, gratiam, quae
est inchoatio vitae aeternae, accipientes et «pharmacum immortalitatis» iuxta
verbum Domini: Qui manducat meam carnem, et bibit menin sanguinem, habet
vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die (Io. 6, 55).
Ex instaurata igitur Sacra Liturgia Eucharisticae pietatis uberes fructus
manaturos esse enixe speramus, ut Ecclesia sancta, hoc salutifero signo pietatis
elato, in dies progrediatur donec consummetur in unum (Cf Io 17, 23), et
omnes qui christiano nomine censentur ad fidei caritatisque unitatem invitet et
divina operante gratia suaviter trahat. Quos fructus Nobis perspicere
eorumque quasi primitias percipere videmur in effuso gaudio et prompto animo quo
Catholicae Ecclesiae filii Constitutionem de Sacra Liturgia eiusque
instaurationem exceperunt, nec non in multis multumque elaboratis operibus quae
vulgantur ut doctrina de sanctissima Eucharistia, praesertim quod ad eius
necessitudinem cum mysterio Ecclesiae attinet, altius pervestigetur et
fructuosius intellegatur. Haec quidem non mediocris consolationis
laetitiaeque Nobis surat causa. Quam vobiscum communieare, Venerabiles Fratres,
iucundissimum est, ut et vos Nobiscum Deo, bonorum omnium largitori, qui Spiritu
suo Ecclesiam regit et virtutum incrementis fecundat, gratias agatis.
Sollicitudinis pastoralis et anxietatis causae
Non desunt tamen, Fratres Venerabiles, et in ipsa hac re de qua agimus, gravis
sollicitudinis pastoralis et anxietatis causae, de quibus itidem, Apostolici
muneris impellente conscientia, tacere non possumus. Compertum namque
habemus inter eos, qui de hoc Sacrosancto Mysterio loquendo scribendoque
disserunt, esse nonnullos qui circa Missas quae privatim celebrentur, circa
dogma transsubstantiationis et cultuur Eucharisticum tales vulgent opiniones,
quae fidelium animos perturbent inque eorum mentes non modicani de rebus fidei
ingerant confusionem, quasi cuique doctrinam semel ab Ecclesia definitam in
oblivionem adducere liceat aut eam ita interpretari ut genuina verborum
significatio seu probata conceptuum vis extenuetur. Non enim fas est, ut
exemplo rem confirmemus, Missam quam «communitariam» dicunt, ita extollere, ut
Missis quae privatim celebrentur derogetur; aut rationi signi sacramentalis
considerandae ita instare quasi symbolismus, qui nullo diffitente sanctissimae
Eucharistiae certissime inest, totam exprimat et exhauriat rationem praesentiae
Christi in hoc Sacramento; aut de transsubstantiationis mysterio disserere quin
de mirabili conversione totius substantiae panis in corpus et totius substantiae
vini in sanguinem Christi, de qua loquitur Concilium Tridentinum, mentio fiat,
ita ut in sola «transsignificatione» et «transfinalizatione», ut aiunt,
consistant; aut denique sententiam proponere et in usum deducere secundum quam
in Hostiis consecratis, quae expleta celebratione sacrificii Missae supersunt,
Christus Dominus praesens non amplius sit. Nemo non videt his similibusve
vulgatis opinionibus fidem et cultum divinae Eucharistiae haud parum laedi.
Ne igitur spes, quae promovente Concilio oborta est, de nova luce Eucharisticae
pietatis qua Ecclesia tota perfundatur, falsarum opinionum sparsis seminibus ad
irritum redigatur, vos, Venerabiles Fratres, de hoc argumento alloqui Nostramque
de eo mentem vobis aperire apostolica auctoritate statuimus. Equidem non
negamus earum qui has miras opiniones disseminant, haud spernendum studium
tantum Mysterium vestigandi eiusque inexhaustas edisserendi divitias eiusdemque
intellegentiam hominibus nostrae aetatis aperiendi, quinimmo illud agnoscimus
probamusque; sed, quas proferunt, opiniones probare non possumus deque earum pro
recta fide gravi periculo vos monere iubemur.
Sanctissima Eucharistia est Mysterium Fidei
Illud in primis memorare volumus, vobis quidem notissimum, sed ad propulsandum
cuiusque rationalismi virus maxime necessarium, quod plures incliti Martyres
proprio sanguine sunt testati quodque praeclari Patres et Doctores Ecclesiae
continenter professi sunt et docuerunt, id est Eucharistiam esse pergrande
mysterium, immo proprie, ut Sacra Liturgia loquitur, mysterium fidei.
«Hoc nimirum uno», ut sapientissime ait Decessor Noster Leo XIII f. r.,
«quaecumque supra naturam sunt, singulari quadam miraculorum copia et varietate,
universa continentur» (Litt. Encycl. Mirae caritatis; Acta Leonis XIII,
XXII, 1902-1903, p. 122). Oportet igitur ut ad hoc praesertim mysterium
humili accedamus obsequio, non humanas rationes sectantes, quae conticescere
debent, sed divinae Revelationi firmiter adhaerentes. S. Ioannes
Chrysostomus, qui tanta, ut postis, dicendi elatione tantaque intellegentia
pietatis de Eucharistiae Mysterio disseruit, suos olim hac de re moraens
fideles, haec protulit aptissima verba: «Deo ubique obsequamur; nec
contradicamus ei, etiamsi id quod dixit rationi et intelligentiae nostrae
contrarium videatur; sed praevaleat eius sermo rationi et intelligentiae
nostrae. Sic etiam in mysteriis [Eucharisticis] faciamus, non ea solum quae sub
sensum cadunt respicientes, sed verba eius retinentes. Verbum quippe eius
fallere nequit» (In Matth. homil. 82, 4; PG 58, 743). Hoc
ipsum scholastici Doctores non semel edixerunt. Verum corpus Christi et verum
sanguinem esse in hoc Sacramento, ut ait S. Thomas, «non sensu deprehendi
potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud
Lucae XXII, 19: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, dixit
Cyrillus: Non dubites an hoc verum sit; sed potius suscipe verba Salvatoris in
fide; cum enim sit veritas, non mentitur» (Summ. Theol. IIIª,
q. 75, a. 1 c.). Unde, ipso Angelico Doctore praeeunte, quam saepissime
cantat populus christianus: «Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu
solo tuto creditur: Credo quidquid dixit Dei Filius, Nil hoc Verbo veritatis
verius».
Quinimmo S. Bonaventura asserit: «Quod Christus sit in sacramento sicut in
signo, nullam habet difficultatem; quod autem sit in sacramento veraciter, sicut
in caelo, hoc maximam habet difficultatem: ergo hoc maxime meritorium est
credere» (In IV Sent., dist. X, P. I art. un., qu. 1; Oper. omn.
tom. IV, Ad Claras Aquas 1889, p. 217). Hoc ipsum ceteroquin sanctum innuit
Evangelium ubi narrat multos ex discipulis Christi, audito sermone de
manducatione carnis eius et potione sanguinis eius, abiisse retro reliquisseque
Dominum dicentes: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Petrus
contra, percontante Iesu utrum et ipsi duodecim vellent abire, suam ceterorumque
Apostolorum fidem prompte firmiterque asseveravit, mirabiliter respondens:
Domine, ad queen ibimus? verba vitae aeternae habes (Io 6,61-69).
Consequens igitur est, ut Ecclesiae Magisterium, cui divinus Redemptor verbum
Dei scriptum vel traditum custodiendum declarandumque commisit, quasi stellam in
hoc mysterio investigando sequamur, hoc persuasum nobis habentes: «etsi nulla
ratione indagetur, nullo sermone explicetur: verum tamen est quod antiquitus
veraci fide catholica praedicatur et creditur per Ecclesiam totam» (S.
AUGUTINI., Contr. Iulian., VI, 5, 11; PL 44, 829). Nec tamen
satis. Servata enim fidei integritate, aptus quoque modus loquendi servetur
oportet, ne indisciplinatis verbis utentibus nobis falsae, quod absit, de fide
altissimarum rerum suboriantur opiniones. Hoc graviter monet S. Augustinus
diversum loquendi modum considerane quo utuntur philosophi et quo uti debent
Christiani. «Liberis verbis», inquit, «loquuntur philosophi, nec in rebus ad
intelligendum difficillimis offensionem religiosarum curium pertimescunt. Nobis
autem ad certam regulam loqui fas est, ne verborum licentia etiam de rebus, quae
his significantur, impiam gignat opinionem» (De civit. Dei, X, 23; PL
41, 300).
Regula ergo loquendi, quam Ecclesia longo saeculorum labore non sine Spiritus
Sancti munimine induxit et Conciliorum auctoritate firmavit, quaeque non semel
tessera et vexillum fidei orthodoxae facta est, sancte servetur, neque eam
quisquam pro lubitu vel sub praetextu novae scientiae immutare praesumat. Quis
enim ferat quod formulae dogmaticae, quas de mysteriis SS. Trinitatis et
Incarnationis Oecumenica Concilia adhibuerunt, quasi hominibus nostrae aetatis
accommodatae non esse arguantur, aliaeque loco earum temere inducantur? Eodem
modo ferendus non est quisquis formulis, quibus Concilium Tridentiηum Mysterium
Eucharisticum ad credendum proposuit, suo marte derogare velit. Formulis namque
illis, sicut et ceteris quas ad dogmata fidei proponenda adhibet Ecclesia,
conceptus exprimuntur, qui non definitae cuidam humani cultus rationi, non
cuidam certae scientiarum progressioni, non uni alterive theologorum scholae
obligantur, sed id exhibent quod mens humana universali et necessaria
experientia de rebus percipit et aptis certisque vocibus sive de vulgari sive de
expolito sermone depromptis manifestat. Quapropter omnibus omnium temporum et
locorum hominibus accommodatae sunt. Possunt quidem, quod fructuosissime
contingit, clarius et apertius exponi, numquam tamen nisi eodem sensu quo
adhibitae sunt, ut proficiente fidei intellegentia maneat fidei immutabilis
veritas. Nam, docente Concilio Vaticano I, sacrorum dogmatum «is sensus perpetuo
est retinendus, quem semel declaravit sancta mater Ecclesia, nec umquam ab eo
sensu altioris intelligentiae specie et nomine recedendum» (Constit. dogm. De
fide cathol. c. 4).
Mysterium Eucharisticum in Missae Sacrificio conficitur
Ad communem vero omnium aedificationem et laetitiam libet vobiscum, Venerabiles
Fratres, recolere doctrinam quam de Mysterio Eucharistico traditam tenet et
unanimi consensu docet Catholica Ecclesia. Illud in primis, quod huius
doctrinae est veluti summa et caput, iuvat meminisse, scilicet per Mysterium
Eucharisticum Sacrificium Crucis, semel in Calvaria peractum, admirabili modo
repraesentari, iugiter in memoriam revocari eiusque virtutem salutarem in
remissionem eorum quae quotidie a nobis committuntur peccatorum applicari (Cf
CONCIL. TRID., Doctrina de SS. Missae Sacrificio, c. 1). Mysterium
quippe Eucharisticum instituens, Christus Dominus Novum Testamentum, cuius
Mediator est, sanxit sanguine suo, sicut olim Moyses Vetus sanxerat sanguine
vitulorum (Cf Ex 24,8). Ut enim Evangelistae narrant, in novissima Cena
accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis dicens: Hoc est corpus
meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et
calicem, postquam cenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine
mea, qui pro vobis fundetur (Lc 22,19-20; cf Mt 26,26-28;
Mc 14,22-24). Iubens autem Apostolos ut id in memoriam sui facerent, idem
perpetuo renovandum esse voluit. Quod primaeva Ecclesia fideliter exsecuta est
in doctrina Apostolorum perseverans et ad Sacrificium Eucharisticum celebrandum
conveniens. Erant autem perseverantes, ut diligenter testatur S. Lucas, in
doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus (Act
2,42). Tantum inde concipiebant Christifideles animi fervorem, ut de iis hoc
affirmari potuerit: multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act
4, 32).
Paulus vero Apostolus, qui fidelissime nobis tradidit quod acceperat a Domino (1
Cor 11,23 ss.), de Sacrificio Eucharistico aperte loquitur cum ostendit
christianos Sacrificia paganorum participare non debere quippe qui mensae Domini
participes facti sint. Calix benedictionis, cui benedicimus, inquit, nonne
communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio
corporis Christi est? ...: non potestis calicem Domini bibere et calicem
daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
(1 Cor 10,16). Hanc Novi Testamenti novam oblationem quam
praesignaverat Malachias (Cf Mal 1,11), Ecclesia, a Domino et Apostolis
edocta, semper obtulit «non solum pro fidelium vivorum peccatis, poenis,
satisfactionibus et aliis necessitatibus, sed et pro defunctis in Christo,
nondum ad plenum purgatis» (CONCIL. TRID., Doct. de SS. Missae Sacrif, c.
2). Unum, ut cetera taceamus, commemoramus testimonium, nempe S. Cyrilli
Hierosolymitani, qui neophytos in fide christiana instruens, haec memoranda
verba fecit: «Postquam vero perfectum est spirituale sacrificium, incruentus
cultus, super illam propitiationis hostiam obsecramus Deum pro communi
Ecclesiarum pace; pro recta mundi compositione, pro imperatoribus, pro militibus
et sociis, pro iis qui infirmitatibus laborant, pro iis qui afflictionibus
premuntur, et universim pro omnibus qui opis indigent precamur nos omnes, et
haec victimam offerimus ... deinde et pro defunctis sanctis patribus et
episcopis et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt [oramus], maximum
hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum
sancta et perquam tremenda coram facet victima». Re autem confirmata exemple,
coronae, quae plectitur imperatori, ut in exsilium pulsis veniam praestet, idem
S. Doctor sermonem concludit dicens: «Ad eumdem modum et nos pro defunctis,
etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, non coronam plectimus, sed
Christum mactatum pro peccatis postris offerimus, clementem Deum cum pro illis
tum pro nobis demereri et propitiare satagentes» (Catecheses, 23 (myst.
5), 8-18; PG 33, 1115-1118).
Hunc morem offerendi «sacrificium pretii nostri» etiam pro defunctis in Ecclesia
Romana vigentem S. Augustinus testatur (Cf Confess. IX, 12, 32; PL
32, 777; cf ibid. IX, 11, 27; PL 32, 775) simulque animadvertit
eumdem, tamquam a Patribus traditum, ab universa observari Ecclesiae (Cf Serm.
172, 2; PL 38, 936; cf De cura gerenda pro mortuis, 13; PL
40, 593). Sed est aliud, quod, cum ad mysterium Ecclesiae illustrandum maxime
conducat, addere libet, id est Ecclesiam una cum Christo munere fungentem
sacerdotis et victimae, Missae Sacrificium totam offerre in eoque et ipsam totam
offerri. Haec doctrina sane mirabilis, quam olim docuerunt Patres (Cf S.
AUGUSTIN., De civit. Dei, X, 6; PL 41, 284), quam paucis ante
annis Decessor Noster f. r. Pius XII exposuit (Cf Litt. Encycl. Mediator Dei;
AAS XXXIX, 1947, p. 552) quamque nuper Concilium Vaticanum II in Constitutione
de Ecclesia, cum de populo Dei ageret, expressit (Cf Const. dogm. De Ecclesia,
c. 2, n. 11; AAS LVII, 1965, p. 15), vehementer optamus, servata, quemadmodum
par est, distinctione non gradus solum sed etiam essentiae, quae intercedit
inter sacerdotium commune et sacerdotium hierarchicum (Cf. ibid. c. 2,
n.10; AAS LXII, 1965, p.14), ut etiam atque etiam explanetur animisque fidelium
penitus inseratur; aptissima enim invenitur ad pietatem Eucharisticam fovendam,
ad dignitatem omnium fidelium extollendam necnon ad eorum impellendum animum ut
fastigium sanctitatis, quod idem est ac generosa sui oblatione totum se divinae
Maiestati mancipare, attingat.
Praeterea, quae inde elucet conclusio de «natura publica et sociali cuiusvis
Missae» (Const. De Sacra Liturgia, c. 1, n. 27; AAS LVI, 1964, p. 107),
commemoretur oportet. Quaelibet enim Missa, etsi a sacerdote privatim
celebratur, privata tamen non est, sed actus Christi et Ecclesiae; quae quidem
Ecclesia in sacrificio, quod offert, seipsam tamquam universale sacrificium
discit offerre et unicam et infinitam redemptricem sacrificii Crucis virtutem
universo mundo ad salutem applicat. Unaquaeque enim Missa quae celebratur, non
pro aliquorum tantum sed pro totius etiam mundi salute offertur. Inde sequitur
ut si Missae celebrationem quasi natura sua frequens et actuosa fidelium
participatio maxime deceat, carpenda tamen non sit, immo probanda Missa quae,
iuxta Sanctae Ecclesiae praescripta et legitimas traditiones, iusta de causa a
Sacerdote privatim, etiam solo ministro inserviente et respondente, celebratur;
ex illa enim non parva, immo amplissima peculiarium gratiarum copia ad salutem
tum ipsi sacerdoti, tum fideli populo et toti Ecclesiae, tum universo mundo
provenit, quae gratiae eadem copia per solam Communionem non obtinentur.
Paterne igitur et enixe commendamus sacerdotibus, qui potissimum gaudium Nostrum
et corona Nostra sunt in Domino, ut memores potestatis quam per Episcopum
consecrantem acceperunt, offerendi scilicet Sacrificium Deo Missasque celebrandi
tam pro vivis quam pro defunctis in nomine Domini (Cf Pontificale Romanum),
quotidie digne et devote Missam celebrerat, ut ipsi et ceteri Christifideles
fructuum ex sacrificio Crucis uberrime manantium applicatione fruantur. Ita
etiam plurimum ad salutem humani generis conferunt.
In Missae Sacrificio Christus sacramentaliter praesens efficitur
Pauca quae tetigimus de Missae Sacrificio animum addunt, ut nonnulla etiam
exponamus de Eucharistiae Sacramento, cum utrumque, Sacrificium et Sacramentum,
ad idem mysterium pertineat et alterum ab altero separari non possit. Tunc
Dominus incruente immolatur in Sacrificio Missae, Crucis sacrificium
repraesentante et virtutem eius salutiferam applicante, cum per consecrationis
verba sacramentaliter incipit praesens adesse, tamquam spiritualis fidelium
alimonia, sub speciebus panis et vini. Omnes compertum habemus non unam esse
rationem, qua Christus praesens adsit Ecclesiae suae. Rem iucundissimam, quam
Constitutio De Sacra Liturgia breviter exposuit (Cf c. 1, n. 7; AAS LVI,
1964, pp. 100-101), paulo fusius recolere iuvat. Praesens adest Christus
Ecclesiae suae oranti, cum ipse sit qui «et oret pro nobis, et oret in nobis, et
oretur a nobis: orat pro nobis ut sacerdos poster, orat in nobis ut caput
nostrum, oratur a nobis ut Deus noster» (S. AUGUSTIN., In Ps 85,1; PL
37, 1081), quique ipse promiserit: ubi sunt duo vel tres congregati in nomine
meo, ibi sum in medio eorum (Cf Mt 18,20). Praesens adest Ecclesiae
suae opera misericordiae exercenti; non solum quia, dum aliquid boni facimus uni
ex fratribus eius minimis id ipsi Christo facimus (Cf Mt 25,40), verum
etiam quia Christus est, qui per Ecclesiam haec opera facit, continenter
hominibus divina caritate subveniens. Praesens adest Ecclesiae suae peregrinanti
et ad portum aeternae vitae pervenire cupienti, cum Ipse habitet per fidem in
cordibus nostгis (Cf Eph 3,17) et in ea caritatem diffundat per Spiritum
Sanctum, quem dat nobis (Cf Rom 5,5). Alia quidem ratione, verissime
tamen, praesens adest Ecclesiae suae praedicanti, cum Evangelium, quod
annuntiatur, verbum Dei sit, et nonnisi nomine et auctoritate Christi, Verbi Dei
incarnati, ipsoque adsistente, praedicetur, ut sii «unus grex de uno pastore
securus» (S. AUGUSTIN., Contr. Litt. Peteliani III, 10, 11; PL 43, 353).
Praesens adest Ecclesiae suae populum Dei regenti et gubernanti, cum sacra
potestas a Christo sit et pastoribus eam exercentibus Christus adsit, «Pastor
pastorum» (Idem, In Ps 86,3; PL 37, 1102), secundum promissionem
Apostolis factam. Insuper, et sublimiore quidem modo, praesens adest
Christus Ecclesiae suae Sacrificium Missae nomine ipsius immolanti; adest
Sacramenta administranti. De praesentia Christi in Missae Sacrificio offerendo
commemorare placet ea, quae S. Ioannes Chrysostomus admiratione percitus, non
minus vere quam diserte, dixit: «Volo quid plane stupendum adicere, sed ne
miremini neque turbemini. Quid hoc est? oblatio eadem est, quisquis offerat,
sive Paulus, sive Petrus; eadem est, quam Christus dedit discipulis, et quam
nunc sacerdotes faciunt: haec illa nihil minor est, quia non homines haec
sanctificant, sed is ipse qui illam sanctificavit. Sicut enim verba quae Deus
locutus est, eadem sunt quae nunc sacerdos dixit, sic oblatio eadem ipsa est» (In
Epist. 2 ad Timoth. homil. 2, 4; PG 62, 612). Sacramenta vero
actiones esse Christi, qui eadem per homines administrat, nemo est qui ignoret.
Et ideo Sacramenta per se ipsa sancta sunt et Christi virtute dum corpus tangunt
animae gratiam infundunt. Hae praesentiae rationes stupore mentem replent et
mysterium Ecclesiae contemplandum praebent. Sed alia est ratio, praestantissima
quidem, qua Christus praesens adest Ecclesiae suae in sacramento Eucharistiae,
quod est propterea inter cetera Sacramenta «devotione suavius, intellegentia
pulchrius, continentia sanctius» (AEGIDIUS ROMANUS, Theoremata de Corpore
Christi, theor. 50, Venetiis 1521, p. 127); continet enim ipsum Christum et
est «quasi consummatio spiritualis vitae et omnium sacramentorum finis» (S.
THOMAS, Summ. Theol. IIIª,
q. 73, a. 3 c.).
Quae quidem praesentia «realis» dicitur non per exclusionem, quasi aliae
«reales» non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis, qua nimirum
totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens (Cf CONCII.. TRID.,
Decr. de SS. Euchar., c. 3). Perperam igitur hanc praesentiae rationem
aliquis explicet fingendo naturam «pneumaticam », uti dicunt, corporis Christi
gloriosi ubique praesentem; aut illam intra limites symbolismi coarctando, quasi
hoc augustissimum Sacramentum nulla alia constet re quam signo efficaci
«spiritualis praesentiae Christi eiusque intimae coniunctionis cum fidelibus
membris in Corpore Mystico» (PIUS XII, Litt. Encycl. Humani generis; AAS
XLII, 1950, p. 578) Sane de symbolismo Eucharistico, praesertim quoad
Ecclesiae unitatem, multa disseruerunt Patres, multa Doctores scholastici,
quorum doctrinam perstringens, Concilium Tridentinum docuit Salvatorem nostrum
in Ecclesia sua Eucharistiam reliquisse «tamquam symbolum ... eius unitatis et
caritatis, qua christianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit»,
«adeoque symbolum unius illius corporis cuius Ipse caput exsistit»
(Decr. de SS. Eucharistia, prooem. et c. 2). In ipso exordio
litterarum christianarum ignotus auctor operis cui titulus «Didachè seu Doctrina
duodecim Apostolorum» haec ad rem spectantia scripsit: «Quod ad Eucharistiam
attinet, sic gratias agite: ... sicut hic panis fractus dispersus erat supra
montes, et collectus factus est unus, ita colligatur ecclesia tua a finibus
terme in regnum tuum» (Didachè, 9, 1; F. X. FUNK, Patres Apostolici,
1, 20). Item S. Cyprianus unitatem Ecclesiae urgens contra schisma,
«Denique», inquit, «unanimitatem Christianam firma sibi atque inseparabili
caritate connexam etiam ipsa Dominica sacrificia de clarant. Nam quando Dominus
corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum, populum
nostrum quem portabat indicat adunatum; et quando sanguinem suum vinum appellat
de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item
nostrum significat commixtione adunatati multitudinis copulatum» (Epist. ad
Magnum, 6; PL 3, 1189).
Omnes ceteroquin praecesserat Apostolus scribens ad Corinthios: Quoniam unus
panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus (1 Cor
10,17). At symbolismus Eucharisticus, si ad effectum huius Sacramenti
proprium, qui unitas est Corporis Mystici, apte nos ducit intellegendum, tamen
Sacramenti naturam, qua ab aliis distinguitur, non explicat, non edisserit. Nam
perpetua Ecclesiae Catholicae instructio, catechumenis tradita, populi
christiani sensus, doctrina definita a Concilio Tridentino, ipsaque verba
Christi sanctissimam Eucharistiam instituentis profiteri nos iubent
«Eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri Iesu Christi, quae pro peccatis
nostris passa est, quamque Pater benignitate sua suscitavit» (S. IGNATIUS,
Epist. ad Smyrn. 7, 1; PG 5, 714). His verbis S. Ignatii Antiocheni licet
addere ea quibus Theodorus Mopsuestenus, hac in re idei Ecclesiae testis
fidelis, populum est allocutus: «Dominus enim non dixit: Hoc est symbolum
corporis mei, et hoc symbolum sanguinis mei, sed: Hoc est corpus meum et
languis meus. Docet nos non attendere naturam rei subiectae ac sensibus
propositae : ea enim per gratiarum actionem et verba super eam pronuntiata, in
carnem et sanguinem mutata est» (In Matth. Comm., c. 26; PG 66, 714).
Hac Ecclesiae fide innixa Tridentina Synodus «aperte et simpliciter profitetur,
in almo sanctae Eucharistiae sacramento post panis et vini consecrationem
Dominum Nostrum Iesum Christum, verum Deum atque hominem, vere, realiter ac
substantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri». Ideo Salvator
poster secundum suam humanitatem praesens adest non solum ad dexteram Patris,
iuxta modum exsistendi naturalem, sed simul etiam in sacramento Eucharistiae «ea
exsistendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen
esse Deo, cogitatione per fidem illustrata, assequi possumus et constantissime
credere debemus» (DECRET. De SS. Eucharistia, c. 1).
Christus Dominus praesens adest in Eucharistiae Sacramento per
transsubstantiationem
Ne autem hunc praesentiae modum, qui leges naturae praetergreditur et miraculum
omnium in suo genere maximum efficit (Cf Litt. Encycl. Mirae caritatis; Acta
Leonis XIII, XXII, 1902-1903, p. 123), perperam aliquis intellegat, docentis
et orantis Ecclesiae vocem docili mente sequamur oportet. Porro haec vox, quae
Christi vocem iugiter resonat, certiores nos facit non aliter Christum fieri
praesentem in hoc Sacramento quam per conversionem totius substantiae partis in
corpus et totius substantiae vini in sanguinem ipsius, quam conversionem, plane
mirabilem et singularem, Catholica Ecclesia convenienter et proprie
transsubstantiationem appellat (Cf CONCIL. TRID. Decr. De SS. Euchar. c.
4 et can. 2). Peracta transsubstantiatione, species partis et vini novam procul
dubio induunt significationem, novumque finem, cum amplius non sint communis
partis et communis potus, sed signum rei sacrae signumque spiritualis alimoniae;
sed ideo novam induunt significationem et novum finem, quia novam continent
«realitatem», quam merito ontologicam dicimus. Non enim sub praedictis speciebus
iam latet quod prius erat, sed aliud omnino; et quidem non tantum ob fidei
Ecclesiae aestimationem, sed ipsa re, cum conversa substantia seu natura partis
et vini in corpus et sanguinem Christi, nihil panis et vini maneat eisi solae
species; sub quibus totus et integer Christus adest in sua physica «realitate»
etiam corporaliter praesens, licet non comodo quo corpora adsunt in loco.
Qua de causa Patres sollemne habuerunt monere fideles, ut in hoc augustissimo
Sacramento considerando, non acquiescerent sensibus, qui partis et vini referunt
proprietates, sed verbis Christi, quae tantae sunt virtutis, ut panem et vinum
in corpus et sanguinem ipsius mutent, transforment, «transelementent», siquidem,
ut iidem Patres non semel dicunt, virtus, quae hoc facit, eadem omnipotentis Dei
virtus est, quae ab initio temporis universitatem rerum ex nihilo creavit.
«Isthaec edoctus et certissima imbutus fide», inquit S. Cyrillus
Hierosolymitanus concludens sermonem de Fidei mysteriis, «quod qui videtur
panis, panis non est, tametsi gustu sensibilis sit, sed corpus Christi; et quod
videtur vinum, vinutu non est, etiamsi ita gustui videatur, sed sanguis Christi
... confirma cor tuum, panem illum tanquam spiritualem sumens, et animae tuae
faciem exhilara» (Catecheses, 22, 9 (myst. 4); PG 33, 1103).
Instat autem S. Ioannes Chrysostomus dicens: «Non homo est, qui facit ut
proposita efficiantur corpus et sanguis Christi, sed ipse Christus qui pro nobis
crucifixus est. Figuram implens stat sacerdos verba illa proferens, virtus autem
et gratia Dei est. Hoc est Corpus meum, inquit. Hoc verbum transformat ea
quae proposita sunt» (De prodil. Iudae, homil. 1, 6; PG 49, 380; cf In
Matth. homil. 82, 5; PG 58, 744). Episcopo autem Constantinopolitano
Ioanni mire concinit Episcopus Alexandrinus Cyrillus, qui in commentario suo in
Evangelium S. Matthaei stribit: «Demonstrative autem dixit: Hoc est cor pus
meum, et: hic est sanguis meus, ne figurarm esse arbitreris ea quae
videntur, sed arcana ratione aliqua transformari ab omnipotente Deo vere oblata,
in corpus et sauguinem Christi quorum participes effecti vivificam et
sanetificantem Christi virtutem suscipimus» (In Matth. 26,27; PG 72,
451). Mediolanensis vero Episcopus Ambrosius de conversione Eucharistica
dilucide disserens: «Probemus», inquit, «non hoc esse quod natura formavit, sed
quod benedictio consecravit; maiorem que vim esse benedictionis quam naturae,
quia benedictione etiam natura ipsa mutatur». Volens autem mysterii adstruere
veritatem, multa miraculorum exempla, quae in Seripturis Sacris narrantur,
proponit, inter quae nativitatem ipsam Christi ex Virgine Maria, et posteaquam
animum convertit ad creationis opus, concludens ait: «Sermo ergo Christi qui
potuit ex nihilo farere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod
non erant? Non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas» (De
myster. 9, 50-52; PL 16, 422-424).
Sed multa testimonia contexere non vacat. Iuvat potius fidei firmitatem recolere
qua Ecclesia unanimi conversione restitit Berengario qui, humanae rationis
tedens difficultatibus, conversionem Eucharisticam negare primum ausus est,
pluries eum, visi resipisceret, damnans. Ideo ius iurandum Decessor Noster S.
Gregorius VII praestari iussit sequentibus verbis expressum: «Corde credo et ore
confiteor panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae
orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et
propriam ac vivificatricem carpem et sanguinem Iesu Christi Domini nostri et
post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine et quod
pro salute mundi oblatum in truce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, et
verum sanguinem Christi, qui de latere eius effusus est, non tantum per signum
et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae»
(MANSI, SS. Concil. nova et ampliss. coll. XX, 524 D.). Quibus verbis
congruunt, admirabile stabilitatis fidei catholicae exemplum praebendo, ea quae
Concilia Oecumenica Lateranense, Constantiense, Florentinum, demum Tridentinum
de conversionis Eucharisticae mysterio sive exponendo Ecclesiae doctrinam, sive
errores damnando, constanter docuerunt. Post Tridentinum vero Concilium,
Decessor Noster Pius VI contra errores synodi Pistoriensis graviter monuit ne
parochi docendi munere fungentes a mentione facienda de transsubstantiatione,
quae inter articulos fidei recensetur, abstinerent (Constit. Auctorem fidei,
28 Aug. 1794). Item Decessor Noster Pius XII, f. r., limites in memoriam
revocavit, quos de transsubstantiationis mysterio subtiliter disputantibus
transgredi non licet (Allocutio habita die 22 Septembris a. 1956 - AAS
XLVIII, 1956, p. 720); Nosque ipsi in Conventu Eucharistico e Natione Italica
Pisis nuper celebrato pro apostolico Nostro munere fidei Ecclesiae testimonium
aperte sollemniterque reddidimus (AAS LVII, 1965, pp. 588-592). Ceterum
Catholica Ecclesia, fidem de praesentia corporis et sanguinis Christi in
Eucharistia non solum docendo, verum etiam vivendo tenuit, cum tantum
Sacramentum cultu latriae, qui uni Deo debetur, nullo non tempore venerata sit.
De quo S. Augustinus: «In ipsa carne», inquit, «[Dominus] hic ambulavit et ipsam
carpem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carpem manducat,
nisi prius adoraverit... et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non
adorando» (In Ps 98,9; PL 37, 1264).
De cultu latriae Sacramento Eucharistiae exhibendo
Hunc latriae cultuur Eucharistiae Sacramento praestandum, Catholica Ecclesia non
solum intra, verum etiam extra Missarum sollemnia exhibuit et exhibet,
consecratas Hostias quam diligentissime adservando, eas sollemni fidelium
venerationi proponendo, in processionibus frequentissimi populi laetitia
circumferendo. De qua veneratione perantiqua Ecclesiae documenta non unum
perhibent testimonium. Pastores enim Ecclesiae id semper agebant, ut fideles
hortarentur ad Eucharistiam, quam secum domibus haberent, summa cum diligentia
adservandam. «Corpus enim Christi est edendum credentibus et non contemdendum»,
ut graviter monet S. Hippolytus (Tradir Apost.; ed. BOTTE, La
tradition Apostolique de St. Hippolyte, Münster 1963, p. 84). Re quidem
vera fideles reos se credebant, et merito quidem, ut memorat Origenes, si
corpore Domini suscepto, et cum omni cautela et veneratione servato, aliquid
inde per neglegentiam decidisset (In Exod.fragm.; PG 12, 391). Eosdem
autem pastores quoscumque debitae reverentiae defectus, si qui irrepsissent,
vehementer arguisse testis est Novatianus, hac in re fide dignus, qui
damnationem mereri existimat cum qui «dimissus e dominico et adhuc gerens secum,
ut assolet, eucharistiam ... sanctum Domini corpus circumtulit», non in suam
domum, sed ad spectacula currens (De Spectaculis; CSEL III3, p. 8).
Immo S. Cyrillus Alexandrinus uti insaniam respuit eorum opinionera qui dicebant
Eucharistiam ad sanctificationem nihil conferre, si quid ex ea in alium diem
reliquum foret. «Neque enim», in quit, «alteratur Christus, neque sanctum eius
corpus immutatur, sed benedictionis vis et facultas et vivificans gratia
perpetua in ipso exsistit» (Epist. ad Calosyrium; PG 76, 1075). Nec
oblivisci fas est antiquitus fideles, sive persecutionum violentia vexatos, sive
in solitudine ob vitae monasticae amorem commorantes, sese Eucharistia singulis
etiam diebus refecisse, sacram Communionem, absente sacerdote aut diacono, suis
ipsorum manibus sumentes (Cf S. BASIL. Epist. 93; PG 32, 483-486). Hoc
autem non ideo dicimus, ut de more custodiendi Eucharistiam sacramque
Communionem recipiendi, legibus ecclesiasticis postea praescripto et etiam nunc
vigente, aliquid immutetur, sed ut de fide Ecclesiae, quae una et eadem semper
est, collaetemur. Ex qua una fide etiam festum corporis Domini ortum habuit,
quod in dioecesi Leodiensi, praesertim movente Dei famula beata Iuliana de Monte
Cornelii, primo celebratum Decessor Noster Urbanus IV pro universa Ecclesia
instituit, et multae pietatis Eucharisticae institutiones, quae divina
inspirante gratia, magis in dies auctae sunt, et quibus Ecclesia Catholica quasi
certatim et honorem exhibere Christo et ei pro tanto dono gratias agere et eius
misericordiam implorare studet.
Exhortatio ad cultum Eucharisticum promovendum
Oramus ergo vos, Venerabiles Fratres, ut hanc fidem, quae nihil aliud gestit
quam omnimodam servare fidelitatem verbis Christi et Apostolorum, quibuslibet
falsis perniciosisque opinionibus omnino exclusis, pure et integre, apud populum
curae vestrae et vigilantiae commissum, custodiatis et cultum Eucharisticum, in
quem ceteri pietatis modi demum conducant et desinant oportet, nullis parcentes
verbis nullisque laboribus, promoveatis. Magis magisque, instantibus vobis,
hoc noverint et experiantur Christifideles: «qui vult vivere, habet ubi vivat,
habet unde vivat. Accedat, credat, incorporetur, ut vivificetur. Non abhorreat a
compage membrorum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit
distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sacum, haereat
corpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea regnet in caelo» (S.
AUGUSTIN, In Joann. tract. 26, 13; PL 35, 1613). Quotidie, ut optabile
est, et quam frequentissimi fideles Missae sacrificium actuose participent, et
sacra Communione pure sancteque se reficiant et congruam gratiarum actionem pro
tanto dono Christo Domino rependant. Memores sint horum verborum: «Desiderium
Iesu Christi et Ecclesiae, ut omnes Christifideles quotidie ad sacrum convivium
accedant, in eo potissimum est ut per sacramentum Deo coniuncti robur inde
capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas quae quotidie occurrunt
abluendas, et ad graviora peccata, quibus humana fragilitas est obnoxia,
praecavenda» (Decr. S. CONGR. CONCIL, 20 dec. 1905, approb. a S. Pio X; ASS,
XXXVIII, 1905, p. 401). Insuper visitationem sanctissimi Sacramenti, in
nobilissimo loco et quam honorificentissime in ecclesiis secundum leges
liturgicas adservandi, interdiu facere ne omittant, utpote quae erga Christum
Dominum, in eodem praesentem, sit et grati animi argumentum et amoris pignus et
debitae adorationis officium.
Neminem fugit divinam Eucharistiam inaestimabilem populo christiano conferre
dignitatem. Non enim solum dum Sacrificium offertur et Sacramentum conficitur,
verum etiam, Sacrificio oblato et confecto Sacramento, dum Eucharistia in
ecclesiis vel oratoriis adservatur, Christus est revera Emmanuel, id est
«nobiscum Deus». Nam die ac nocte in medio nostri est, in nobis habitat plenus
gratiae et veritatis (Cf Io 1,14): mores instruit, virtutes alit,
maerentes consolatur, debiles roborat, et omnes qui ad eum accedunt ad
imitationem sui provocat, ut ipsius exemplo discant mites esse et humiles corde,
et non sua sed quae Dei suret quaerere. Quisquis igitur augustani Eucharistiam
singulari prosequitur devotione et Christum infinite nos amantem prompte et
generose redamare nititur, experitur et plane intellegit, non sine magno animi
oblectamento et fructu, quanti pretii sit vita abscondita cum Christo in Deo (Cf
Col 3,3) et quantum valeat colloquia cum Christo serere, quo hisce in
terris nihil est suavius, nihil ad percurrendas sanctitatis vias efficacius.
Nostis insuper, Venerabiles Fratres, Eucharistiam adservari in templis seu
oratoriis tamquam centrum spirituale communitatis religiosae vel communitatis
paroecialis, immo universae Ecclesiae et totius humanitatis, quippe quae
contineat sub specierum velamine Christum Ecclesiae invisibile Caput, mundi
Redemptorem, centrum omnium cordium, per quem omnia et nos per ipsum (1 Cor
8,6). Inde efficitur ut cultus divinae Eucharistiae animum magnopere
permoveat ad amorem «socialem» (Cf S. AUGUSTIN., De Gen. ad litt.
XI, 15, 20; PL 34, 437) excolendum, quo privato bono bonum commune anteponimus,
causam communitatis, paroeciae, Ecclesiae universae suscipimus caritatemque
extendimus in totum mundum, quia ubique membra Christi esse novimus.
Quia igitur, Venerabiles Fratres, Eucharistiae sacramentum est signum et causa
unitatis Corporis Christi Mystici et in iis qui ferventiore affectu illud colunt
actuosum spiritum «ecclesialem», ut appellant, excitat, fidelibus vestris
numquam persuadere cessetis, ut ad Mysterium Eucharisticum accedentes causam
Ecclesiae, tamquam suam, discant amplecti, sine intermissione Deum obsecrare,
seipsos Domino ut acceptabile sacrificium offerre pro Ecclesiae pace et unitate;
ut omnes Ecclesiae filii unum sint et idipsum sapiant, nec sint inter eos
schismata, sed perfecti sint in eodem sensu et in eadem sententia, ut Apostolus
praecipit (Cf l Cor 1,10); omnes autem qui nondum perfecta communione cum
Ecclesia Catholica coniunguntur, utpote ab ea seiuncti, sed christiano nomine
decorantur et gloriantur, ea unitate fidei et communionis quantocius, divina
opitulante gratia, nobiscum fruantur quam Christus discipulorum suorum propriam
esse voluit. Hoc autem obsecrandi et se Deo devovendi studium pro Ecclesiae
unitate religiosi, sive viri sive mulieres, potissimum suum esse intellegant,
quippe qui sanctissimo Sacramento adorando, speciali modo, mancipentur, eiusque
quasi corona hisce in terris, per vota quae nuncuparunt, efficiantur. Porro
unitatis omnium christianorum votum, quo nihil antiquius, nihil gratins habuit
et habet Ecclesia, Nos iterum promere volumus ipsis verbis quibus id olim
Concilium Tridentinum, decretum de sanctissima Eucharistia absolveras, prompsit:
«Demum autem paterno affectu admonet sancta Synodus, hortatur, rogat et obsecrat
"per viscera misericordiae Dei nostri" (Lc 1,78) ut omnes et singuli, qui
christiano nomine censentur, in hoc unitatis signo, in hoc vinculo caritatis, in
hoc concordiae symbolo iam tandem aliquando conveniant et concordent, memoresque
tantae maiestatis et tam eximii amoris Iesu Christi Domini nostri, qui dilectam
animam suam in nostrae salmis pretium, et carnem suam nobis dedit ad manducandum
(Io 6,48 ss.), haec sacra mysteria corporis et sanguinis eius ea idei
constantia et firmitate, ea animi devotione, ea pietate et cultu credant et
venerentur, ut panem illum supersubstantialem (Mt 6,11) frequenter
suscipere possint, et is vere eis sit animae vita et perpetua sanitas mentis,
"cuius vigore confortati" (Reg 19,8) ex huius miserae peregrinationis
itinere ad caelestem patriam pervenire valeant, eundem "panem angelorum" (Ps
77,25), quem modo sub sacris velaminibus edunt, absque ullo velamine
manducaturi» (Decr. De SS. Eucharistia, c. 8.).
Utinam benignissimus Redemptor, qui mortem iam iam subiturus Patrem oravit, ut
omnes qui in se credituri essent unum forent, sicut ipse et Pater unum surat (Cf
Io 17,20-21), flagrantissimum hoc Nostrum uni versaeque Ecclesiae votum
quam citissime exaudire dignetur, ut omnes uno ore et una fide Eucharisticum
Mysterium celebremus et Corporis Christi participes effecti, unum corpus
efficiamur (Cf 1 Cor 10,17), eisdem nexibus compactum quibus ipse illud
constitutum voluit. Eos insuper alloquimur, fraternae caritatis sensus
pandentes, qui ad venerabiles Orientis Ecclesias pertinent ex quibus tot
exstiterunt gloriosissimi Patres, quorum idei testimonia de Eucharistia
perlibenti animo in hisce Nostris Litteris commemoravimus. Permagno gaudio
animus perfunditur cum fidem vestram, quae et nostra est, de Eucharistia
consideramus, orationes liturgicas quibus tantum mysterium celebratis
auscultamus, cultum Eucharisticum conspicimus, theologos doctrinam de
augustissimo hoc Sacramento exponentes aut defendentes legimus. Beatissima
Virgo Maria, ex qua Christus Dominus eam carpem assumpsit quae in hoc Sacramento
sub speciebus panis et vini «continetur, offertur, sumitur» (CIC, can. 801)
omnesque Sancti et Sanctae Dei, ii praesertim qui ardentiore devotione erga
divinam Eucharistiam flagrarunt, intercedant apud misericordiarum Patrem, ut ex
communi fide et cultu Eucharistico perfecta unitas communionis inter omnes qui
christiano nomine censentur exoriatur et vigeat. Haerent animo verba sanctissimi
martyris Ignatii Philadelphenos monentis contra matum divisionum et schismatum,
quorum remedium est in Eucharistia. «Studete igitur», inquit, «una gratiarum
actione uti. Una enim caro Domini nostri Iesu Christi, et unus calix in unionem
sanguinis ipsius, unum altare, unus episcopus...» (Epist. ad Philadelph.
4; PG 5, 700). Suavissima spe freti bonorum, quae ex aucto cultu Eucharistico
in universam Ecclesiam universumque mundum proficiscentur, vobis, Venerabiles
Fratres, presbyteris, religiosis, et omnibus qui adiutricem operam vobis
praestant universisque fidelibus curae vestrae commissis, Apostolicam
Benedictionem, caelestium gratiarum auspicem, effuso et peramanti animo
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Septembris, in festo S. Pii X,
Papae, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
* AAS 57 (1965), pp.753-774
|