Index

  Back Top Print

PAULUS PP. VI

EPISTULA ENCYCLICA

CHRISTI MATRI ROSARII*

Ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos,
Episcopos aliosque locorum Ordinarios pacem et
communionem cum Apostolica Sede habentes:
in mensem maium supplicationes Beatae Mariae Virgini indicuntur

 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Christi Matri Rosarii precibus veluti mystica serta per Octobrem mensem contexere sollemne est populo fideli. Quod, Decessorum Nostrorum exemplo, valde probantes, ad peculiaria pietatis officia eidem Beatissimae Virgini praestanda omnes Ecclesiae filios hoc anno vocamus. Ingruit enim periculum amplioris graviorisque calamitatis, quae humanae familiae impendet, siquidem praesertim in orientalis Asiae partibus adhuc cruente dimicatur ac laboriosum bellum desaevit; atque adeo monemur, ut de pace tuenda, quantum in Nobis est positum, iterum idque vehementius agamus. Perturbant quoque animum ea, quae in aliis regionibus fieri cognoscuntur, veluti increscens armorum «nuclearium» contentio, vesanum propriae nationis amplificandae studium, immoderata stirpis commendatio, rerum evertendarum cupiditas, disiunctio civibus imposita, nefariae insidiae, insontium caedes; quae omnia summi mali materia esse possunt.

Ut proximis Decessoribus Nostris, ita et Nobis a providentissimo Deo peculiare munus mandatum esse videtur eo pertinens, ut labore patienter constanterque suscepto ad pacem servandam fir mandamque incumbamus. Quod officium, ut liquet, ex eo oritur, quod universa Ecclesia Nobis regenda est credita, quae, «signum levatum in nationes» (Cf Is 11,12), non rei politicae, quam dicunt, commodis inservit, sed Iesu Christi, divini Auctoris sui, veritatem et gratiam hominum generi debet afferre.

Re quidem vera ab inito apostolico ministerio nihil omisimus, quominus preces fundendo, rogando, hortando pacis causam in mundo ageremus. Quin immo, quemadmodum probe meministis, anno praeterito per aetheris spatia Septemtrionalem Americam petivimus, ut in Sede Nationum Coniunctarum coram lectissimo Coetu eorum, qui omnium fere nationum personas gerebant, de pacis optatissimo bono loqueremur, morrentes, ne alii aliis sinerentur esse inferiores, ne alii alios impugnarent, sed ut omnes ad pacem stabiliendam studium operamque conferrent. Atque etiam postea, sollicitudine apostolica moti, eos, in quos tantum negotium recideret, cohortari non desivimus, ut ab hominibus immanissimam cladem, fortasse subsecuturam, propulsarent.

Nunc igitur iterum vocem attollimus Nostram «cum clamore valido et lacrimis» (Heb 5,7), eos, qui publicae rei praesunt, impensissima prece rogantes, ut orni ope contendant, ne incendium fundatur latius, sed ut penitus exstinguatur. Minime quidem dubitamus, quin cuncti homines cuiusvis generis, coloris, religionis, ordinis socialis, qui rectum et honestum expetant, idem Nobiscum sentiant. Omnes ergo, quorum interest, necessarias inducant condiciones, quibus fiat, ut tandem arma deponantur, antequam ipso pondere eventuum deponendi facultas auferatur. Ii, in quorum potestate sita est salus humanae familiae, noverint se hac aetate gravissimo conscientiae officio devinciri. Hanc quippe conscientiam suam interrogent et percontentur, suam quisque gentem, mundum, Deum, historiam respicientes: secum reputent nomina sua futura esse in benedictione, si quidem huic hortamento sapienter obsecuti fuerint. In nomine Domini clamamus: sistite gradum! Conveniendum est in unum, ad consilia et condiciones sinceris animis descendendum. Nunc res surat componendae, etiam aliquo cum incommodo vel detrimento, nam postea fortasse ingenti cum damno et acerbissima strage accepta, quae in praesenti ne cogitari quidem potest, componi debebunt. Ea tamen pax est conficienda, quae in iustitia hominumque libertate innitatur atque adeo rationem ducat iurium hominum et communitatum, alioquin fluxa erit et instabilis.

Quae dum animo anxio et permoto edicimus, oportet, ut, quemadmodum suprema cura pastoralis Nobis suadet, superna deposcamus auxilia, cum pax, cuius «tantum est bonum, ut etiam in rebus terrenis atque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inveniri» (S. AUG., De Civ. Dei, 19, 11; PL 41, 637), petenda sit ab eo, qui est «Princeps pacis» (Is 9,6). Cum vero dubiis ac trepidis temporibus Ecclesia ad praesentissimam deprecatricem, Matrem eius Mariam, perfugere consuevisset, ad eandem mentem Nostram et vestram, Venerabiles Fratres, et omnium Christifidelium merito convertimus, ea enim, ut ait Sanctus Irenaeus, «universo generi humano causa facta est salutis» (Adv. haer. 3, 22; PG 7, 959). Nec quidquam Nobis videtur magis opportunum et praestabilius, quam totius christianae familiae supplices voces sublime ferri ad Dei Genetricem, quae «Regina pacis» invocatur, ut in tot tantisque aerumnis et angustiis maternae bonitatis suae munera cumulate impertiat. Ei dicimus preces enixas et assiduas esse adhibendas, quam Matrem Ecclesiae, scilicet huius spiritualem Parentem, cum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum celebraretur, plaudentibus Patribus et orbe catholico, renuntiavimus, a maioribus traditae doctrinae caput confirmantes. Est enim Mater Salvatoris, ut Sanctus Augustinus docet, «plane mater membrorum eius» (Epist. Encycl. Adiutricem populi christiani, 5 sept. 1895; Acta Leonis XIII, 15, 1896, p. 302), quorum, omissis allis, consentit Sanctus Anselmus haec proferens verba: «Quid umquam potest dignius aestimari, quam ut tu sis mater quorum Christus dignatur esse pater et frater» (De sanct. virg. 6; PL 40, 399); quin immo eadem appellata est a Leone XIII, Decessore Nostro, «verissime quidem mater Ecclesiae» (Or. 47; PL 158, 945). Non frustra ergo in ea spem collocamus, formidolosa hac perturbatione commoti.

Quoniam vero, si mala crescunt, crescat oportet pietas populi Dei, percupimus, Venerabiles Fratres, ut vobis praeeuntibus, exhortantibus, impellentibus, clementissima Mater Maria, quemadmodum iam significavimus, per Octobrem mensem pio Rosarii ritu instantius imploretur. Est enim haec precandi formula plebis Dei sensui accommodata, eidem Deiparae acceptissima et ad caelestia impetranda dona efficacissima. Quas quidem Rosarii preces Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum, licet non expressis verbis tamen certa significatione, omnium Ecclesiae filiorum animis hac sententia inculcavit: «praxes autem et exercitia pietatis erga Eam (Mariam) saeculorum decursu a Magisterio commendata magni faciant» (Const. dogm. de Eccl., n. 67: AAS 57 (1965), p. 65).

Tam frugiferum autem orandi officium non solum ad mala propellenda et arcendas calamitates plurimum valet, ut Ecclesiae annalibus apertissime comprobatur, sed etiam christianam vitam uberrime fovet, «imprimis catholicam fidem alit, quae per opportunam sacrorum mysteriorum commentationem facile revirescit, et ad divinitus impertitas veritates mentes erigit» (Litt. Encycl. Pius XI Ingravescentibus malis, 29 sept. 1937: AAS 29 (1937), p. 378).

Itaque mense Octobri, Beatae Mariae Virgini a Rosario dicato, duplicentur preces, ingeminentur obsecrationes, ut eius intercessione aurora verae pacis, ad religionem etiam quod attinet, quam, pro dolor, hac aetate non omnibus licet libere profiteri, hominibus tandem affulgeat. Peculiari vero ratione exoptamus, ut dies IV eiusdem meresis, quo, ut supra memoravimus, ante annum ad Sedem Coniunctarum Nationum pacis causa Nos contulimus, in toto orbe catholico hoc anno ut «dies ad pacem impetrandam constitutus» celebretur. Vestrum erit, Venerabiles Fratres, pro pietatis studio, quo commendamivi, et pro rei momento, quod perspectum habetis, sacros praescribere ritus, ut Dei et Ecclesiae Mater a sacerdotibus, a religiosis, a populo fideli, singulari autem ratione a pueris puellisque, innocentiae flore insignibus, ab aegrotis alioque pressis dolore concordi animorum alacritate eo die obsecretur. Nos quoque in Petriana Basilica, apud sepulcrum Principis Apostolorum, peculiarem supplicationem Deiparae Virgini, christiani nominis praesidio et pacis sequestrae, eodem die faciemus. Sic, in cunctis continentibus terris resonans una Ecclesiae vox caelum quasi percutiet; etenim, ut ait Sanctus Augustinus, «in diversitate linguarum carnis, una est lingua in fide cordis» (Enarr. in Ps 54, 11; PL 36, 636).

Materna igitur clementia, Beatissima Virgo, universos aspice filios tuos! Attende anxietatem Sacrorum Pastorum timentium, ne greges sibi commissi horrida iactentur procella malorum; attende angores tot hominum, patrum matrumque familias, qui, de sua suorumque sorte inquieti, acerbis curis vexantur. Demitiga mentes bellantium iisque inice «cogitationes pacis»; fac ut iniuriarum vindex Deus ad misericordiam conversus gentes expetitae tranquillitati restituat et in diuturnum aevum ad veri nominis prosperitatem adducat.

Bona spe ducti praecelsam Dei Genetricem hanc humilem precationem Nostram benigne esse admissuram, vobis, Venerabiles Fratres, et elero et populis cuiusque vestrum curae concreditis Benedictionem Apostolicam peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Septembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

 

PAULUS PP. VI


 

* AAS 58 (1966), pp. 745-749

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana


© Copyright - Libreria Editrice Vaticana