The Holy See
back up
Search
riga
PAULUS PP. VI

LITTERAE ENCYCLICAE 

POPULORUM PROGRESSIO*

Ad Episcopos, ad Sacerdotes, ad Religiosos, ad Christifideles
totius Catholici Orbis, itemque ad universos bonae voluntatis homines:
de populorum progressione promovenda.

 

VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

1. Populorum Progressio, qui maxime ab iniuria famis, egestatis, morborum domesticorum, ignorationis rerum abesse nituntur; qui largiorem bonorum societatem ab humanitate vitae profectorum expetunt, atque humanas suas proprietates postulant in opere ipso pluris aestimari; qui denique ad maiora incrementa constanter mentes intendunt: horum videlicet popolorum progressio a catholica Ecclesia alacri et erecto animo spectatur. Cum enim, post Concilium Oecumenicum Vaticanum II conclusum, Ecclesia clarius etiam altiusque iudicavisset et expendisset quid hac de re Christi Iesu Evangelium flagitaret, suum esse duxit hominibus magis etiam egregiam navare operam, ut non modo gravissimae huius quaestionis ii momenta omnibus vestigiis indagarent, sed etiam sibi persuaderent, hac summi discriminis hora, communi omnium actione vehementer opus esse.

2. Decessores Nostri Leo XIII, scriptis Litteris Encyclicis Rerum Novarum (1), Pius XI missis Encyclicis Quadragesimo anno (2), atque - ut nuratios praetereamus a Pio XII ad universas gentes radiophonice directos (3) - Ioannes XXIII, datis Encyclicis Mater et Magistra (4) et Pacem in terris (5), pro sui muneris partibus, haud quaquam intermiserunt, quin, tam praeclaris editis actis, Evangelii luce sociales huius temporis quaestiones illustrarent.

3. Illud hodie maxime interest omnes pro certo habere ac veluti sentire, socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines hominum magnopere pertinere. Quod Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII positis ambagibus asseveravit (6), et Concilium Vaticanum II edita Constitutione pastorali de Ecclesia in mundo huius temporis comprobavit (7). Quarum praeceptionum cum gravissimum sit pondus et momentum, iis propterea mature parere necesse prorsus est. Fame laborantes populi hodie divitiis praepollentes populos miserabili quadam voce compellant. Quapropter Ecclesia, anxiis huiusmodi clamoribus quodammodo cohorrescens, singulos omnes vocat, ut amore impulsi quasi fratribus opem implorantibus tandem suas dedant aures.

4. Antequam catholicae Ecclesiae gubernacula Nobis permitterentur, susceptis itineribus sive in Americam australem anno MDCCCCLX, sive in Africam anno MDCCCCLXII, odiosas difficultates ipsi animadvertimus, quibus continentes illae terme, alioqui et corporis et animi viribus divites, implicarentur et veluti circumvallarentur. Postquam vero, ad Summum Pontificatum electi, omnium Patris locum adepti sumus, cum in Palaestinam et in Indiam Nos contulissemus, quasi oculis et manibus experti sumus, quantum oneris et laboris illis populis antiquitus humanitate excultis esset sustinendum, ut ad progressionen rerum suarum contenderent. Accedit etiam quod, fere in Concilii Vaticani II exitu, rerum adiuncta disponente Deo, licuit Nobis sedem omnium Consociatarum Nationum petere, ibique, veluti in honestissimo Areopago, populorum pauperiorum causam publice suscipere.

5. Extremum, ut simul optata Concilii efficeremus, simul ostenderemus quantopere Apostolica Sedes iustae atque magnae causae faveret populorum ad progressionem nitentium, recens Nostrarum esse partium censuimus, ad cetera Romanae Curiae primaria officia Pontificiam Commissionem adicere, quae sibi proponit populum Dei universum excitare ad plenam adipiscendam conscientiam muneris sibi hisce temporibus demandati; ita quidem, ut hinc pauperiorum populorum progressus promoveatur, ac socialis iustitia inter nationes foveatur, illinc vero subsidia nationibus minus progressis praebeantur, quorum ope eaedem incrementis suis per se ipsae consulere possint (8). Quae Commissio a Iustitia et Pace iam appellationem, iam agendarum rerum indicem consecuta est. Ad huiusmodi autem cogitatas res efficiendas non dubitamus, quin cum filiis Nostris catholicis cumque fratribus christianis homines quiviscumque bonite voluntatis suos conatus, suos labores consociare velint. Quamobrem graviter omnes universos hodie hortamur, ut, collatis consiliis, compositis operibus, eo contendant, ut sive singulus quisque homo plene excolatur, sive hominum coniunctio communiter progrediatur.

6. Nostris hisce diebus dum homines id appetere videmus, ut exploratius inveniant quo alantur, quo aegroti curentur, quo firmiter occupati teneantur; ut ab omni vexatione tuti, ab omnique liberi deformitate, hominis dignitatem labefactante, maiora in dies de se praestare possint; ut se doctrina magis expoliant: hoc est, ut magis operentur, discant, possideant, ut ideo pluris valeant; interea magnam eorum partem videmus in eiusmodi vitae condicionibus versari, quae iustas eorum appetitiones frustrentur. Ceterum populi, qui recens suis legibus suisque iudiciis uti coeperunt, quasi necessitate cupiunt ad civilem adeptam libertatem sociales et oeconomicos processus addi, homine dignos suisque viribus sibi partos, ut primum cives iusta incrementa, uti homines, capiant, ut deinde ipsi in nationum consortione debitum sibi locum consequantur.

7. Licet ad arduum huiuscemodi gravissimumque perficiendum opus, quae a praeteritis temporibus quasi hereditate acceptae sunt open, satis non sint, omnino tamen deesse eae non sunt dicendae. Fatendum sane est, nationes colonico more populos quosdam regentes nihil nonnumquam nisi sua commoda, suum imperium, suam gloriam quaesivisse, atque, dicione deposita, eas terras in dispari rerum oeconomicarum condicione reliquisse, utpote quae, ut exemplum supponamus, in unius culturae genere consisteret, cuius fructuum pretia essent maximis et repentinis mutationibus obnoxia. Sed quamquam suscipiendum est, ex colonialismo, quem appellant, aliqua maleficia manavisse, unde alia postmodo nocumenta orta sunt, necesse tamen est grato animo colonorum agnoscere laudes, quippe qui, doctorum technicorumque adhibitis artibus, in non paucas horridiores terras vera contulerint benefacta, quorum adhuc utilitates constant. Quamvis enim machinales structurae, quas nationes eaedem reliquas ibi fecerunt, non sint expletae absolutaeque existimandae, per eas tamen fieri potuit, ut inscitia et morbi inde recederent, ut populis illis opportuni commeatus paterent, ut vitae denique status procederet.

8. Porro tametsi ea quae modo exposuimus concedenda plane sunt, perspicuum tamen est, machinales eiusmodi structuras non idoneas prorsus esse ad gravem rerum oeconomicarum statum nostris diebus subeundum. Nisi enim machinales, quae hodie obtinet, civilium rerum ratio consilio quodam temperetur, necessario sequitur, ut populorum inaequalitates, quod ad bonorum incrementa, nedum tollantur, potius ingravescant: atque idcirco ditiores nationes festinatos habeant processus, egentiores vero populi nonnisi lente proficiant. Quae civitatum inaequalitates cotidie magis augentur, cum aliae esculentas merces copiosiores quam pro numero civium fundant, aliae vero vel iis indigne egeant, vel, quas ipsae paucas fuderint, in incerto habeant, an ad reliquas nationes exportare possint.

9. Eodem autem tempore de rebus socialibus contentiones per universum fere mundum serpserunt. Atque perturbationes, quae in regionibus ad artes operosas spectantibus pauperiores civium classes circumvaserunt, etiam in regiones mearunt, quarum res oeconamicae in agrorum cultura fere unice positae sunt; ita ut ipsi ruricolae hodie miserae calamitosaeque fortunae (9) suae conscii sint. Adde eodem et illud, quod indignae illae atque invidiosae inaequalitates, de quibus loquimur, non solum ad bonorum possessionem, sed magis etiam ad imperii functionem attinent. Fit enim in quibusdam territoriis ut, dum pauci et optimates cultu mollissimo fruuntur, interea egentes ac dissipati per agros incolae omni paene possibilitate careant propria initiativa ac responsabilitate agendi, saepe etiam in condicionibus vitae et laboris persona humana indignis versantes (10).

10. De reliquo quoniam traditus humanitatis cultus cum humano cultu pugnat novissime in artificia meritoria inducto, utique accidit, ut sociales structurae ab horum dierum necessitatibus discrepantes fere comminuantur. Quare dum adultae aetatis homines in illius humani cultus quasi provincia, saepe saepius angusta, sive singulorum sive familiarum vitam esse collocandam putant, ab eaque nunc non esse discedendum opinantur, interim iuvenes se ab eadem removent, quam uti vanum quendam obicem iudicant, ne sitienter ad novas vitae socialis rationes progrediantur. Ex qua quidem inter duas aetates conflictione tristis ea civibus fertur condicio, ut aut instituta et opiniones maiorum servent, et vitae socialis auctus missos faciant, aut technicorum artes excultioresque consuetudines peregre invectas amplexentur, et maiorum instituta relinquant, humanitate uberrima. Re autem vera saepenumero videmus morales, spirituales, religiosas quorundam provectioris aetatis hominum vires difficultatibus inflecti, neque eos illud consegui, ut in novum huiusmodi mundum se insinuent.

11. In re tam trepida, quidam magnificis sed dolosis eorum pollicitationibus vehementer inescantur, qui se veluti alteros Messias iactant. Ex quo quis non videat, quot pericula efferantur, ne multitudinis conversiones erumpant, ne turbae seditiosae concitentur, ne consilia gliscant ad unius dominatum pertinentia? En igitur quaestionis, de qua agimus, variae partes, quarum pondus ac momentum neminem profecto fugere censemus.

12. Praeceptorum et exemplorum Conditoris sui Christi servantissima, qui mandatum sibi divinitus delatum eo argumento probabat quod pauperes evangelizarentur (11), catholica Ecclesia numquam populorum, in quibus christianam fidem sevisset, humanos etiam profectus promovere omisit. Catholici enim Missionales una cum sacris aedibus, domos hospitales, valetudinaria, scholas, studiorumque universitates eo locorum exstruenda curaverunt. Cumque iidem autochthones docerent quibus modis maximas utilitates e suae terrae opibus caperent, eos propterea ab alienigenarum cupiditate saepe tutos fecerunt. Non infitiamur quidem eorum opera, uti hominum, manca aliquando videri potuisse, eorumque aliquos et vivendi et cogitandi rationes, suae patriae proprias, cum vero Christi nuntio commiscere nonnumquam potuisse. Attamen simul populorum illorum instituta non modo coluerunt, sed etiam altius provexerunt; ita scilicet ut de ipsis non pauci in primorum virorum numero habendi sint, qui plurimum ad incrementa sive bonorum sive doctrinarum contulerint. Quod ut pro certo habeatur, exemplum supponere satis sit Religiosi viri Caroli de Foucauld, qui ob suam caritatem dignus est existimatus, quem omnium Fratrem appellarent, quique aureum linguae Tuaregiae lexicon scripsit. Hisce de causis Nostrarum esse partium ducimus, debito honore augere sive eos viros qui, divini Redemptoris amore impulsi, veluti eius praenuntii sunt putandi, aequo saepius ignorati, sive eos qui, illorum exempla aemulati, vestigia persecuti, nostro etiam tempore se iis quodammodo in magnanimam gratuitamque servitutem dicant, quibus Christi Evangelium nuntiant.

13. Sed quae hodie in illis terris cum a singulis tum a plurimis suscipiuntur incepta, iam satis ad rem non sunt, cum praesens mundi status communem omnium operam postulet, quibus universae rerum oeconomicarum, socialium, spiritualium atque doctrinarum facies sint dilucide perspectae. Quapropter Christi Ecclesia, iam rerum humanarum peritissima, iam ab omni civitatum administrandarum parte longissime aliena, unum tantum intendit: nempe, Spiritus Paracliti ductu, opus ipsius continuare Christi, qui in mundum venit, ut testimonium perhiberet veritati (cf Io 18,37), ut salvaret, non ut iudicaret, ut ministraret, non ut sibi ministraretur (cf Io 3,17; Mt 20,28; Mc 10,45) (12). Cum enim Ecclesia eo consilio condita sit, ut iam nunc hisce in terris regnum caelorum constituat, non autem ut potestatem terrestrem obtineat, aperte asseverat, duas potestates esse alteram ab altera distinctas, atque utramque auctoritatem, ecclesiasticam dicimus et civilem, esse in genere suo supremam (13). Verumtamen, quoniam Ecclesia inter homines reapse versatur, ei idcirco officium incumbit signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretarsdi (14). Hinc, siquidem Ecclesiae cum hominibus meliores appetitiones sunt coniunctae, eidemque magnus dolor inuritur, quod eorum spes saepe ad irritum cadunt, has ob causas iis adesse excupit, ut maximis auctibus crescant, cuius rei gratia, id ipsis proponit, quod uni sibi est proprium, hoc est, universalem sive hominis sive rerum humanarum conspectum.

14. Progressio, de qua loquimur, non unice ad rei oeconomicae incrementum contendit. Nam, ut vera dici possit, eadem integra sit oportet: scilicet cuiuslibet hominis ac totius hominis profectui consulere debet. Qua de re egregius vir quidam, in hac disciplina versatus, iure merito haec prae se tulit: nobis id minus probatur, rationem oeconomicam a ratione humana disiungi, aut a civili cultu, ad quem pertinet, seorsim considerari. Nostra sententia, magni aestimandus est homo, quivis homo, quaevis hominum congregatio, atque etiam universa hominum societas (15).

15. Ex divino consilio, quilibet homo ad sui ipsius profectum promovendum natus est, cum cuiusvis hominis vita ad munus aliquod a Deo destinetur. Inde enim a nativitate unicuique insita sunt facultatum virtutumque germina, quae excolenda sunt, ut fructus edere possint; plena autem eorum maturitas, quam homo adipiscitur sive educatione in suo ipsius sociali convictu sive suo proprio nisu, efficiet ut singuli ad finem contendant sibi a Creatore praestitutum. Intellectu ac libertate praeditus, homo in se periculum cum sui ipsius profectus, tum suae salutis recipit. Adiutus et quandoque etiam impeditus ab iis qui eum instituunt ac circumstant, unusquisque, quantumcumque apud eum valent externae sollicitationes, sortis suae prosperae vel infelicis praecipuus artifex exstat; ac solummodo ingenii voluntatisque vires intendens, quivis homo potest humanitate crescere, plus plusque valere, seipsum perficere.

16. Huiusmodi autem personae humanae incrementum non in hominis arbitrio positum est. Quemadmodum res creatae universae ad Conditorem suum ordinantur, ita creatura ratione praedita officio tenetur vitam suam ad Deum, veritatem primam supremumque bonum, sua sponte dirigendi. Quare hic personae humanae profectus quasi officiorum nostrorum summa putanda est. Huc accedit quod pulchra huiusmodi naturae humanae cohaerentia, quam singuli labore suo suique officii conscientia ducti magis magisque perficiunt, ad superioris dignitatis gradum destinatur. In Christum vivificantem insertus, homo novum vitae augmentum accipit, et quendam humanismum, uti vocant, attingit, qui eius naturam transcendit, eique maximam vitae plenitudinem confert; ad quam, veluti ad supremum suum finem, profectus hominis spectat.

17. Sed quilibet homo membrum societatis est, atque adeo ad universam hominum consortionem pertinet. Quapropter non hic vel ille dumtaxat homo, sed omnes prorsus ad plenam totius humanae societatis progressionem promovendam vocantur. Omnes civilis cultus formae oriuntur, florent, atque occidunt. At quemadmodum maris fluctus, aestu crescente, alius alio ulterius litus invadunt, haud secus, in historias cursu, humanum genus procedit. Nos, qui superioribus aetatibus quasi quidam heredes successimus, quique ex aequalium nostrorum labore fructus percepimus, universis prorsus hominibus obligati sumus. Hanc ob causam fas non est nobis omnem curam eorum dimittere, per quos, nobis vita functis, in posterum humana familia amplificabitur. Mutua universorum hominum necessitudo, quae res vera est, nobis non modo beneficia confert, sed etiam gignit offici.

18. Quae singulorum hominum ac totius humani generis progressio in discrimen adduci possit, eisi rectus praestantiorum bonorum ordo pro suo momento aestimetur. Cum hominis studium necessaria sibi bona parandi profecto sit legitimum, sequitur ut labor ipse, quo bona illa nobis proveniunt, se vertat in officium: si quis non vult operari, sec manducet (16). Sed terrestrium bonorum adeptio homines perducere potest ad immoderatam cupiditatem, ad copiosiores usque opes appetendas, ad voluntatem potentiae suae adaugendam. Singulorum hominum, familiarum, nationumque avaritia non minus tenuiores quam locupletiores afficere potest, et utrosque ad materialismum, quem dicunt, impellere, animos opprimentem.

19. Augescens in dies bonorum copia neque a populis neque a singulis hominibus ita existimanda est, ut pro supremo fine habeatur. Quaevis enim progressio ad utramque partem valet; hinc necessaria homini est, ut magis magisque humanitate crescat, illinc hominem ipsum quasi in vinculis detinet, si ut supremum bonum appetatur, ultra quod prospicere non liceat. Quod postremum si accidat, corda occallescunt, animi ad alios nullo modo patent, atque homines non iam se congregant amicitiae fovendae causa, sed utilitatis adipiscendae; propter quam iidem facile inter se opponuntur atque disiunguntur. Quam ob rem sola oeconomicorum bonorum conquisitio non modo prohibet, quominus homo humanitate crescat, sed eius etiam germanae granditati adversatur. Cum enim nationes tum homines, qui avaritiae labe inficiantur, mores minus progressos quam manifestissime ostendunt.

20. Quodsi ad progressionen promovendam necessarii sunt technici viri in dies numero crebriores, multo magis requiruntur viri sapientes, ad cogitandum acuti, qui ad novum humanismum investigandum se conferant, vi cuius nostrae aetatis homines, praestantissima bona amoris, amicitiae, precationis et contemplationis in se recipientes (17), se ipsos quasi invenire possint. Quae si praestita erupt, plane atque integre perfici poterit veri nominis progressio, quae scilicet in eo sita est, ut sive singuli sive universi homines a minus humanis vitae condicionibus in humaniores transeant.

21. In vitae vero condicione minus humana versari dicendi sunt: primum qui aut tali inopia rerum premuntur, ut vel minimo subsidio careant ad vitam necessario, aut morali egestate fere comminuuntur, quam ob nimium sui amorem, sibimetipsis attulerint; qui deinde civitatis structuris vexantur, quas vel pravus proprietatis imperiive usus, vel quaestus ex operariorum labore dolose perceptus, vel iniustae negotiationes creaverint. Ex contrario adeptas humaniores vitae condiciones satis perspicue significant: primum ab egestate ad bonorum necessariorum possessionem processus, malorum socialium depulsio, latior rerum cognitio, ingenii culturae adeptio, deinde aucta alienae dignitatis aestimatio, propensio ad paupertatis studium (18), conspiratio ad bonum commune, pacis voluntas; tum agnita ab homine suprema bona, agnitusque ipse Deus, eorundem bonorum auctor et finis; postremo ac praesertim fides, Dei donum, a bonae voluntatis hominibus acceptum, animorumque coniunctio in caritate Christi, qui nos advocat, ut non secus atque filii vitam Dei viventis, omnium hominum Patris, participemus.

22. Iam in prima Sacrarum Scripturarum pagina haec verba legimus: Replete terrant et subicite eam (19); quibus docemur, res mundi universas pro homine creatas esse, eique id muneris esse concreditum, ut ingenii sui viribus earum momentum proferat, easdemque suo labore suaeque utilitatis causa absolvat atque perficiat. At si terra eo fine condita est, ut singulis hominibus sive necessaria ad victum sive progressionis instrumenta suppeditet, hinc sequitur, cuilibet homini ius esse, ut quae sibi necessaria sint, ex ea percipiat. Cuius rei memoriam Concilium Oecumenicum Vaticanum II hac sententia redintegravit: Deus terram cum omnibus quae in ea continentur in usum universorum hominum et populorum destinavit, ita ut bona creata aequa ratione ad omnes affluere debeant, iustitia duce, caritate comite (20). Huic normae cetera iura omnia, quaecumque ea sunt, ne proprietatis quidem et liberi commercia iuribus exceptis, sunt postponenda, quin immo tantum abest ut eius effectionem impedire debeant, ut eam potius expedire teneantur; ea autem iura revocare ad suum primigenium finem, grave atque urgens sociale officium censendum est.

23. Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit vissera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? (21) Inter omnes constat quant firmiter Ecclesiae Patres officia descripserint hominum opibus affluentium erga eos qui in necessitate versantur: Non de tuo largiris pauperi - ait S. Ambrosius - sed de suo reddis. Quod enim commune est in omnium usum datum, tu solus usurpas. Omnium est terra, non divitum (22). Quae verba declarant, privatam bonorum proprietatem nemini ius tale concedere, quod supremum sit nullique condicioni obnoxium. Nemini licet bona, quae sibi superent, unire ad privata commoda seponere, cum alii rebus careant vitae necessariis. Ne multa, secundum traditan doctrinam Ecclesiae Patrum praeclarorumque Theologorum, numquam proprietatis iure utendum est cum boni communis detrimento. Quodsi forte inter se discrepeat iura quaesita privatorum ac primae communitatis necessitates, ad publicas auctoritates pertinet operam dare his quaestionibus dissolvendis, rem operose communicantibus civibus ac socialibus coetibus (23).

24. Bonum igitur commune quandoque deiectionem de fundi possessione postulat, si forte contingat, ut fundi quidam communem impediant prosperitatem, quia vel nimis patent, vel parum aut nihil excoluntur, vel egestatem gignunt incolis, vel civitati gravia inferunt nocumenta. Consilium Vaticanum II dum id, missis ambagibus, declarat (24) non minus clare docet, tum fructus inde perceptor non esse libero hominum arbitrio relinquendos, tum nimii quaestus consilia, in suam dumtaxat utilitatem capta, prohibenda esse. Quare nullo modo licet, cives reditibus abundantes, sibi ex opibus et labore nationis suae provenientibus, magnam eorum partem apud exteras gentes collocare, ad privatas utilitates unice spectantes, nulla suae patriae ratione habita, in quam hoc agendi modo manifestam contumeliam iaciunt (25).

25. Artium et artificiorum invectio, quae sive ad rei oeconomicae incrementum, sive ad humanum profectum necessaria est, progressionem et demonstrat et promovet. Etenim vim ingenii sui summumque laborem impendens, homo occultas naturae leges paulatim detegit, eiusque opes in utiliorem usum convertit. Quapropter homo, dum suam vivendi rationem moderatur, interea magis magisque accenditur ad nova investiganda atque invenienda, ad prudens agendarum rerum in se periculum recipiendum, ad opera audacter aggredienda, ad generosa incepta ineunda, ad conscientiam officii exacuendam.

26. Sed ex novis huiusmodi condicionibus in hominum societatem, nescimus quo pacto, opiniones irrepserunt, iuxta quas emolumentum ducebatur pro praecipuo incitamento ad fovendam oeconomicam progressionem, libera competitorum aemulatio pro suprema rerum oeconomicarum norma, privata possessio instrumentorum bonis gignendis pro iure absoluto, quod nec fines nec conexum sociale muntis acciperet. Huiusmodi effreni liberalismi forma ad quoddam tyrannidis genus viam muniebat, a Decessore Nostro Pio XI iure merito improbatum, utpote ex quo rei nummariae internationalismus seu imperialismus internationalis (26) originem duceret. Pravi huiusmodi bonorum oeconomicorum usus numquam satis, ut oportet, respuentur, cum res oeconomicas, quod rursus graviter admonere iuvat, homini dumtaxat inservire oporteat (27). At si fatendum est, e quadam capitalismi, uti aiunt, forma ortum duxisse tot aerumnas, tot patratas iniquitates fraternasque dimicationes, quarum effectus etiam nunc experimur, falso tamen quis tribuat artium et artificiorum incremento mala illa, quae verius calamitosis de re oeconomica opinionibus vitio vertenda sunt, quae cum eodem incremento coniungebantur. Immo vero iustitia postulat, ut suscipiamus, non modo laboris temperationem, sed etiam artium et artificiorum profectum ad progressionem provehendam necessarium adiumentum conferre.

27. Item, quamvis quandoque plus aequo extollatur mystica quaedam de labore doctrina, tamen non minus constat Deum laborem iussisse atque bene ei dixisse. Ad imaginem Dei conditus, homo oportet Creatori sociam navet operam ad creationis opus perficiendum, idemque spiritualem imaginem in se impressam vicissim in terram referat (28). Deus, tum hominem intellectu, cogitatione atque sensibus ornavisset, instrumenta ei praebuit, quibus opus a se inchoatum veluti absolveret perficeretque: nam quicumque labore se exercet, sive artifex, sive opifex, sive operis conductor, sive operarius, sive agricola, quodammodo creat. Pronus in materiam, quae suis nisibus obsistit, homo sui ipsius quasi vestigia quaedam in ea imprimit, pariter in se tenaciam, ingenium, vim cogitandi excolens. Quin etiam tum labor, quem homines coniunctim subeunt, spes, dolores, desideria, gaudia communia reddat, id propterea dat, ut voluptates iungat, animos propinquiores faciat, corda vinculis astringat. Etenim, tum laborem homines sustinent, inter se fratres agnoscunt (29).

28. Profecto labor vim habet in utramque partem; nam eo quod pollicetur pecuniam, voluptates, potentiam, hos ad nimium sui ipsius amorem, illos ad seditionem impellit; sed efficit etiam ut conscientia muneris, religio officii, caritas erga proximos excolantur. Quamvis hodie labor magis ad scientiarum normas sit redactus atque efficaciore ratione ordinatus, in discrimen tamen votare potest ipsam hominis dignitatem, qui eius veluti servus fiat; nam tunc solum labor humanus dicendus est, si ab intellectu et libertate hominis oriatur. Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII graviter admonuit opus omnino esse, operarios ad suam dignitatem restitui, eosque reapse effici communis operis participes: societates bonis gignendis perfectam induant humanae consortionis speciem, cuius afflatu singulorum necessitudines, munerum officiorumque varietates penitus afficiantur (30). Labor hominum denique notionem longe altiorem habet, si christiana luce illustratus consideretur, cum illuc etiam spectet, ut hisce in terris ad mundum condendum supernaturalem conducat (31), qui sane perfectus absolutusque non erit, donec eo nos perveniamus, ut una omnes perfectum illum Hominem effingamus, de quo S. Paulus meminit hisce verbis: in mensuram aetatis plenitudinis Christi (32).

29. Oportet rem festinare, siquidem hommes numero nimii doloribus sunt obnoxii, et quasi intervallum amplificatur quo progressio aliorum secernitur ab aliorum statu iacente, immo etiam in peius ruente. Oportet praeterea opus perficiendum apte et convenienter procedat, ne temperamentum tam necessarium amittatur. Subitaria enim emendatio agriculturae fortasse id non assequetur ad quod tendit; nimis properatus artium et artificiorum proventus potest adhuc necessaria instituta turbare et sociales miserias parare, atque adeo humanum cultum retroagere.

30. Sunt sine dubio rerum condiciones quae, utpote iniustae, Dei animadversionem acerrime petant. Cum enim populi toti, necessariis ad vivendum destituti, ita sint sub aliorum dicione, ut quodvis inceptum sua sponte finire, munera cum onere suscipere, ad altiores etiam humani cultus gradus ascendere, vitam socialem et publicam participare vetentur, facile homines sollicitantur, ut humanae dignitati iniuriam allatam vi repellant.

31. Est quidem res pernota, seditiones et motus - visi agatur de tyrannide aperta ac diuturna, qua primaria iura personae humanae laedantur et bono communi alicuius civitatis grave iniungatur detrimentum - novas parere iniurias, novas ingerere inaequalitates, ad novas strages homines accendere. Malum autem, quod revera est, non ea licet condicione propulsari, ut maior inducatur calamitas.

32. Volumus ut sententia Nostra plane intellegatur: huic, qui nunc obtinet, rerum statui, animo forti occurri debet et, quas secum fert, iniuriae impugnari debent atque evinci. Progressio mutationes postulat audacter aggrediendas, quibus rerum forma penitus renovetur. Sine ulla mora annitendum est, ut eaedem res, quae tantopere urgent, in melius corrigantur. Unusquisque animo magno et alacri in eo habeat partem, ii praesertim qui pro ingenii cultu, munere, potestate plurimum possint. Exemplum praebentes, de suis bonis aliquid in hoc impendant, quemadmodum nonnulli Fratres Nostri in Episcopatu fecerunt (33). Ita hominum exspectationi respondebunt atque fideliter Spiritui Sancto obsequentur, quoniam Evangelicum fermentum in corde hominis irrefrenabilem dignitatis exigentiam excitavit atque excitat (34).

33. Incepta vero unius cuiusvis et aemulationis vices progressionem ad felicem exitum non perdurent. Non enim eo licet procedere, ut divitum opes et potentia etiam augeantur, miseriae vero egentium confirmentur et servitus aggravetur oppressorum. Itaque rerum agendarum rationes sunt necessariae, quae foveant, excitent, ordinent, suppleant atque compleant (35) actionem singulorum et institutorum se interponentium. Publicarum vero potestatum est statuere et iniungere fines expetendos, proposita assequenda, vias quibus eo perveniatur, earum scilicet est vires omnium stimulare, ad quos communis haec actio pertinet. Sed curent oportet, ut eiusmodi operi privatorum iungant incepta et instituta interposita. Sic enim absoluta rerum communio ac temere praestituta rerum oeconomicarum dispensatio devitantur, quae, cum libertati refragentur, usum primariorum personae humanae iurium auferunt.

34. Omnis enim ratio rerum agendarum, cui proventuum auctus sit propositus, non alio debet spectare quam ut personae humanae inserviat; scilicet eo pertinere, ut inaequalitates minuantur, removeantur discrimina, a servitutis vinculis homines liberentur, atque adeo ipsi valeant, in rerum temporalium regione, condicionem suam mutare in melius, profectum moralem suum persequi, spirituales dotes explicare. Cum progressionem dicimus, cura intendatur oportet et in profectum socialem et in profectum rerum oeconomicarum. Non autem satis est communes opes augere, ut cum aequitate distribuantur; non satis est technicis artibus incrementa afferre, ut terra, quasi humanior effecta, aptior sit ad habitandum. Erratis eorum qui antecesserunt, ii moneantur qui ad progressionem nituntur ut, ad haec quod attinet, declinent pericula. Technicorum dominatus seu, uti appellant, technocratia, si proxime futura aetate praeponderabit, mala non minus miseranda poterit inferre quam ea, quae liberalismus, uti dicunt, prius invexit. Rerum enin oeconomicarum ratio et technicae artes omni notione carent, nisi ad bonum hominis, cui inservire debent, convertantur. Hic vero eatenus tantum est homo, quatenus, actionibus suis imperans ac de earum indicans momento, sui profectus ipse est artifex; quod quidem congruenter fiat oportet naturae, quam ei summus dedit Auctor, et cuius vires et postulata libere ille assumit.

35. Affirmari etiam licet oeconomicarum rerum incrementum sociali potissimum progressu contineri, ad quem illud nititur, et primam institutionem, qua litterarum tradantur initia, praecipue ab iis affectari, qui de progressione ineunt consilia. Illa enim veluti fames, qua eruditio esuritur, non minus acerba est quam cibi desiderium: nesciens enim litteras est quasi spiritus inedia laborans; sed cum quis legendi atque scribendi callet artem, ad opus faciendum munusve obeundum rite componitur, sibi iterum fidit seque una cum ceteris posse proficere percipit. Quemadmodum Nos ediximus, cum Teheranianum Conventum sodalium Consilii, quod compendiariis litteris UNESCO appellatur, nuntio alloqueremur, disciplina elementorum scribendi est primaria ac primigenia ratio, qua homo non solum societati inseritur, sed etiam ipse ditatur, eaque praestantissimum subsidium est pro societate ad augendas res oeconomicas et ad progressionem efficiendam (36). Gaudemus sane quod, ad hoc quod attinet, multa sunt patrata inceptu privatorum, a publicis potestatibus, ab institutis gentium: hi profecto sunt praecipui effectores progressionis, quoniam homines idoneos reddunt ad eam suapte virtute persequendam.

36. Verumtamen homo non est plane suus, nisi in societate, ad quam pertinet, et in qua momentum maximum et primigenium familia obtinet. Quod nimium fortasse fuit, si tempora et loca in quibus viguit, respicimus, quatenus primaria libertatis iura humanae personae passa sunt detrimentum. Vetera autem societatis instituta, propria regionum ad progressionem nitentium, adhuc sunt in aliquod tempus necessaria, sed nimia eorum vis oportet gradatim minuatur. Familia vero naturalis, monogamiae indole insignis, stabilis, quemadmodum a mente divina est formata (37) christianaque religione consecrata, in qua diversae generationes conveniunt, ac sese mutuo adiuvant ad pleniorem sapientiam acquirendam atque iura personarum cum aliis vitae socialis exigentiis componenda, fundamentum societatis constituit (38).

37. Non est diffitendum, maturata natorum incrementa nimis crebro difficultates addere ad progressionis rationes, quod multitudo celerius augetur quam opes, quae sunt in promptu, ita ut omnes viae intercludi videantur. Tunc facile quis ad consilium descendit incrementum natorum minuendi, gravissimis adhibitis remediis. Non est dubium quin potestates publicae, quantum ad eas pertinet, in haec se queant interponere, cives hac de re docentes et accommodata rei consilia capientes, dummodo haec praescriptis legis moralis congruant, et iusta coniugum libertas absolutissime servetur. Cum vero ius firmissimum matrimonii et procreationis demitur, actum est de humana dignitate. Est denique parentum, re plane perspecta, de numero liberorum statuere; quod mursus illi in se recipiunt coram Deo, coram se ipsis, coram liberis iam genitis, coram communitate ad quam pertinent, praecepta secuti conscientiae suae, de lege divina, authentice interpretata, edoctae et fiducia Dei roboratae (39).

38. In opere progressionis faciendae, homo, qui in familia constitutus vitae rationem praecipuam ac primigeniam suscepit, saepe adiuvatur institutis artes profitentium. Quodsi haec propterea condita sunt, ut sodalium commodo utilitatique servirent, magnum est eorum officium et opus, quoad mursus educandi, quod exsequi possunt ac debent. Eadem enim instituta, cum homines doceant atque excolant, multum valent ad eos imbuendos intellectu boni communis et obligationum, quibus idem bonum omnes devincit.

39. Quaevis autem actio socialis aliqua doctrina obstringitur: christianus quidem eam respuit, quae in philosophia materialismi et atheismi innititur, quae videlicet neque mentis religiosae dirigentis vitam ad finem aeternum supremumque, neque libertatis, neque humanae dignitatis habet respectum. Sed, dummodo eiusmodi res praestantissimae in tuto sint collocatae, multiplicitas sodalitatum artes profitentium et collegiorum opificum potest probari, et, quadam ex parte utilis est, si libertatem tuetur et ad aemulationem impellit. Libentissime ergo iis omnibus adhibemus honorem, qui in iis societatibus, sui immemores commodi, fratribus operose deserviunt.

40. Praeter hasce consociationes artes profitentium, etiam instituta humano cultui provehendo vigent industria, quorum mursus non minus valet ad progressionem faciendam. Gravibus his verbis usum, asseverat Concilium: Periclitatur enim sors futura mundi nisi sapientiores suscitentur homines; et haec addit: Insuper notandum est plures nationes, bonis quidem oeconomicis pauperiores, sapientia vero ditiores, ceteris eximium emolumentum praestare posse (40). Quaelibet civitas, sive dives est sive pauper, humanitatis cultum obtinet a maioribus traditum: scilicet instituta vitae terrenae necessaria et altiores ingenii significationes, utpote ad artes, doctrinas, religionem pertinentes. Quando in his humana veri nominis bona insunt, vehementer aliquis erret, si haec propter ille dimittat, populusque, qui hoc fieri patiatur, optimam sui ipsius partem proiciat, atque, ut vivat, vitae ipsius rationes neglegat. Hortamentum Christi etiam ad populos est referendum: Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (41)

41. Gentes minus locupletes numquam satis ab illecebra cavebunt, qua, populorum opibus florentium causa, irretiuntur. Hi enim, felices eventus ostendentes, quos in vita sua artibus technicis et humanitate exculta sunt adepti, specimina dant laboris et industriae, qua temporalem prosperitatem praecipue consequantur. Id non propterea dicitur, quod per se mentis agitationem impediat; quin immo hac praeditus animus hominis, a rerum servitute magis solutus, expeditius ad ipsum Creatoris cultum et contemplationem evehi potest (42). Attamen ipsa civilizatio hodierna non ex se, sed utpote nimis rebus terrestribus intricata accessum ad Deum saepe difficiliorem reddere potest (43). Itaque ex rebus sibi propositis populi ad progressionem nitentes probe eligant: coarguant et abiciant falsa bona, quibus optima forma vitae humanae deminuitur, accipiant vero munera egregia et utilia, quae una cum rebus praeclaris sibi propriis secundum indolem suam provehere studeant.

42. Haec est humanitatis ratio perfecta, quae promoveatur oportet (44); numquid aliud est quam omnimodo profectui totius hominis et cunctorum hominum consulere? Humanitatis vero ratio artioribus finibus circumscripta, a bonis animi atque a Deo aliena, qui illorum est fons et origo, specie tantum potior esse potest. Profecto homo res terrenas sine Deo ordinare potest, sed, remoto Deo, eas nonnisi contra hominem demum dirigere potest. Quapropter humanus cultus, a ceteris rebus omnibus secretus, fit certe inhumanus (45). Vera igitur humanitatis species non est nisi ea quae ad summum Deum intendit, dum munus agnoscitur ad quod sumus vocati et quo vera vitae humanae forma praebetur. Nequaquam igitur homo est sui ipsius ultima regula, ipse autem is tantum efficitur qui esse debet, si se ipsum supergreditur, secundum illam verissimam Blasii Pascal sententiam: mirum quantum homo hominem transcendit (46).

43. Omnimoda singuli hominis progressio coniungi debet cum progressione generis humani, mutuo peragenda conatu. In urbe Bombaya haec sumus elocuti: Oportet homo homini occurrat, nationes inter se, ut fratres et sorores, ut filii Dei, occurrant. Hac mutua cum benevolentia et amicitia, hac sacra cum animorum concordia nos pariter aggredi debemus opus, communem prosperitatem futuram humani generis apparandi (47). Suasimus etiam ut subsidia certa et efficacia exquirerentur, quibus recte disposita instituta conderentur et incepta sociarentur ad opes, quae praesto essent, cum aliis communicandas, atque adeo vera inter nationes constabiliretur necessitudo.

44. Locupletiores primum hisce devinciuntur officiis, quorum partes fraternitate humana et supernaturali continentur, triplicem exhibente rationem: prius est officium mutuae necessitudinis, auxilium nempe a divitioribus nationibus afferendi iis, quae ad progressionem adhuc nituntur; deinde occurrit officium iustitiae socialis, quae in eo est posita, ut rationes mercatoriae, populis fortunatioribus cum infirmioribus intercedentes, in melius restituantur; denique officium caritatis universalis, qua pro omnibus consortio humanior promovetur, in qua cuncti dare debeant et accipere, neque aliorum processus progressionem praepediat aliorum. Gravis sane est haec causa, cum ex ea cunctorum hominum cultus civilis, qui futuris erit temporibus, pendeat.

45. Si autem frater et soror - ut ait S. Iacobus - nudi sint et indigeant victu quotidiano, divat autem aliquis ex vobis: Ite in pace, calefacimini et saturamini, non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit? (48) Hisce temporibus nemo iam potest ignorare, in nonnullis continentibus terris innumerabiles viros et feminas fame vexari; innumerabiles pueros puellasque inedia languere, ita ut non pauci eorum in ipso flore aetatis morte absumantur; apud multos alios corporis incrementum et mentis profectum ea de causa impediri, ideoque totarum regionum incolas, in maerore iacentes, deficere animis.

46. Anxie edita voce iam sunt postulata auxilia. Rogatus Decessoris Nostri fel. rec. Ioannis XXIII cum alacritate est auditus (49); Nos ipsi cum iteravimus nuntio ob sollemnia Nativitatis Domini anno MDCCCCLXIII prolato (50), ac denuo anno MDCCCCLXVI Indiam iuvaturi (51). Incepto omnium nationum Consilii victui et agriculturae accurandae, compendiariis litteris FAO appellati - cui proposito Apostolica Sedes studiose favit - liberaliter est obsecundatum. Institutum Nostrum, cui nomen Caritas internationalis, ubique terrarum suscipit labores, ac multi catholici, a Fratribus Nostris in Episcopatu adacti, nihil sibi parcentes conituntur, ut egentibus opitulentur, ac paulatim eorum amplificent numerum, quos ut proximos foveant.

47. Sed haec, perinde ac pecuniae privatim et publice collocatae, dona et creditae summae, non sufficiunt. Non enim solum de fame agitur depellenda ac de minuenda paupertate. Non satis est contra miseriam niti, licet res urgeat et necessaria sit; agitur de hominum consortione stabilienda, in qua quivis, nullo discrimine stirpis, religionis, nationis, vitam vere humanam vivere possit, liberam a servitute, cuius auctores sunt homines et natura non satis domita; de consortione dicimus, in qua libertas non sit inane nomen, et Lazarus vir indigens ad eandem mensam possit considere ac dives (52). Quod ab ipso divite non paulum magnanimitatis postulat, multa incommoda sponte toleranda, assiduam contentionem. Unusquisque conscientiam suam percontetur, quae novo veluti vocis sono ad haec nostra tempora fertur. Estne unusquisque paratus suo impendio adiuvare opera et missiones disposite constituta ad relevandos egenos? plus tributorum solvere, ut publicae potestates progressionem maiore nisu amplificent? res peregre invectas pluris emere, ut is qui eas effecerit aequiorem mercedem accipiat? ipse de patria migrare, si oporteat et florens sit aetas, ut opem ferat nationibus ad humanitatis emergentibus cultum?

48. Cum officium coniunctionis inter homines etiam inter populos obtineat, gentium ... progressarum officium gravissimum est progredientes populos adiuvandi (53). Hoc sane documentum Concilii ad effectum est adducendum. Quodsi consentaneum est, ut gens aliqua ante ceteras donis fruatur a providenti Deo sibi concessis quasi operae suae proventu, nullus tamen populus audeat ad suum tantum usum divitias sibi seponere. Singuli populi plura et meliora opera et artificia edere debent, ut cunctorum civium vita dignitate vere humana sit praedita, et auxilia afferantur ad generis humani progressionem communiter assequendam. Cum in regionibus humanitatis cultu minus provectis egestas augeatur, consentaneum est, ut civitas aliqua opibus affluens partem bonorum, quae pepererit, cedat ad illarum sublevandas necessitates, consentaneum quoque est, ut instruat educatores, machinarios, technicos, sapientes, qui scientia et peritia sua illis ministrent.

49. Hoc praeterea est iterandum: quae in regionibus divitioribus supersunt, ea indigentibus regionibus debent prodesse. Praeceptum, iuxta quod olim necessitudine coniunctiores erant iuvandi, nunc ad universitatem pertinet egentium, qui sunt per orbem terrarum; ex qua re locupletes primi afficientur beneficiis. Horum autem avaritia diutius producta divinam adducet animadversionem et pauperum eliciet iram, nec praevideri possunt eventus inde secuturi. Civitates opibus nunc florentes, sed suarum tantum utilitatum studiosae, summa, quae habent, bona laedunt, si voluntatem magis rectiusque excellendi postponunt voluntati plus possidendi. Parabola de homine divite, e cuius agris messis tam copiosa percipitur, ut nesciat ubi reponat, ad eos merito transfertur: Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te (54).

50. Hi vero conatus, ut ad exitum plane deducantur, nequeunt dissipari et ab aliis seiungi, nedum queant alii aliis opponi propter quorundam dignitatis studium atque potentiam; haec enim tempora conspiratas rerum agendarum exigunt rationes, quae efficaciores sunt et meliores iis adiumentis, quae, oblata occasione, cuiusque bonae voluntati permittuntur. Quemadmodum supra diximus, necesse est studia subtiliter exerceantur, definiantur proposita, subsidia et viae indicentur, labores a delectis hominibus simul suscipiantur, ut necessitatibus huius aetatis satisfiat et quae prospiciantur, requisita perficiantur. Quin immo, eiusmodi rationes superant fines incrementi rerum oeconomicarum et progressionis socialis, siquidem operi patrando vim ac momentum attribuunt, et, dum recto ordine humanitatem componunt, homini ipsi plus dignitatis ac roboris impertiunt.

51. Sed ultra progrediendum est. Cum Bombayae essemus, Eucharisticum ex omnibus gentibus Conventum celebrandi gratia, a supremis civitatum rectoribus petivimus, ut sumptuum partem, quos in militares apparatus impenderent, ad universale quoddam aerarium constituendum converterent, ut populis, opibus destitutis, auxilium praeberetur (55). Quod autem primum ad debellandam inopiam valet, id ad populorum etiam progressionem promovendam valet. Nam concors quaedam omnium populorum actio, cuius universale illud aerarium et imago esset et instrumentum, id una efficeret, ut hinc inanes dirimerentur contentiones, hinc mutua colloquia, fructuosa sane atque pacata, inter omnes populos initium tandem caperent.

52. Dubium profecto non est, quin stipulationes inter duas vel plures partes contractae servandae sint: hac enim id praestant, ut illis inferioris condicionis rationibus atque simultatibus, quas colonicae dicionis aetas secum tulit, salutares amicitiae necessitudines, in iurium et rerum politicarum aequalitate positae, feliciter succedant. Quae stipulationes, si cum generali coniungantur consilio mutuae adiutricis operae ab omnibus terrae populis navandae, nulli prorsus suspicioni locum dant. Ii enim, qui earum commodis fruuntur, minus habent, cur diffidant, curque timearet, ne, specie vel pecuniarii subsidii vel technicorum adiumenti ferendi, novum quoddam colonicae dicionis genus, ut dicitur, subeant, quo simul sibi libertas in re publica minuatur et gravia in re oeconomica pondera imponantur, simul paucorum dominatus ibidem vel firmetur, vel constituatur.

53. Quis autem non videat, ex illo, quod memoravimus, universali aerario facultatem datum iri aliquid ex dispendiis deducendi, quae sive timor sive contumacia suaserit? Dum tot esuriunt populi, dum tot familiae omnium rerum penuria laborant, dum tot homines inscientiae tenebris demersi vitam degunt, dum tot desiderantur scholae, valetudinaria, domus, hoc nomine digna, interea quaevis vel publica vel privata dispendia, quivis sumptus aut nationis aut singulorum hominum ostentationis gratia facti, quaevis denique exinaniens ad congerenda arma certatio: haec omnia, dicimus, in famosum intolerandumque fiagitium transeunt. Gravissimum Nobis iniunctum munus requirit, ut id aperte notemus. Utinam ii, quos penes summa est rerum, aures Nobis praebeant, antequam res ad extrema veniat.

54. Quam ob causam prorsus necesse est, ut omnes populi in illud veniant colloquium, quod flagrantibus expetivimus votis, cum primas Nostras Encyclicas Litteras, a verbis incipientes Ecclesiam Suam (56), dedimus. Si huiusmodi colloquium instituatur inter eos qui adiumenta comparant, et eos qui hisce auxiliis fruuntur, facile fiat, ut conferenda subsidia aequa lance expendantur, non modo pro illorum largitate et copia, sed etiam pro horum et vera subsidiorum necessitate et subsidiorum adhibendorum facultate. Exinde iam non erit periculum, ne nationes, quae ad progressionem nituntur, aere demergantur alieno, ad quod solvendum suos praecipuos quaestus impendant. Utraque pars astipulari sane poterit de usuris itemque de tempore, quo pecuniae mutuo acceptae sint reddendae, iis tamen condicionibus quae ab utraque parte ferantur, aequando scilicet gratuita dona, pecunias sine ullo fenore vel parvis tantum usuris sumptas, atque annos, quibus credita gradatim solvantur. Iis procul dubio, qui subsidia conferunt, pro creditae pecuniae usu satisdandum erit, ut id secundum pactam rationem et aequis cum fructibus fiat: non enim cessatoribus neque parasitis favendum est. Ii autem, qui auxiliis utuntur, iure merito postulare poterunt, ne quis in suam rem publicam administrandam se interponat, neve suum socialem ordinem perturbet. Cum enim de civitatibus agatur, quae sui iuris sunt, ad ipsas tantummodo pertinet propria gerere negotia, rerum civilium rationem statuere, atque rei publicae eligere conformationem, quam praeoptent. Hoc igitur necesse est, ut nationes adiutricem sibi operam mutuo neque coactae navent, eaedemque, pari pollentes dignitate, feliciter simul allaborent ad civilem efficiendam consortionem, vere hominibus dignam.

55. Sed huiusmodi propositum in regionibus effici non posse videtur, ubi cotidiani victus una sollecitudine familiae distinentur, quae propterea animo complecti nesciunt, quomodo opera suscipere possint, quibus reliquum vitae tempus minus aerumnosum sibi parent. Hi ergo viri atque mulieres omni ope adiuvandi sunt, iidemque hortandi, ut simul suae progressionis iter ipsi libentes ingrediantur, simul adiumenta ad proficiendum necessaria ipsi sibi quaerant. Huiusmodi communis opera procul dubio virium contentionem consociatam, constantem strenuamque poscit. Omnes tamen sibi persuasum habeant, ad id incunctanter aggrediendum esse: egentiorum enim populorum vita, et civium concordia in nationibus ad progressionem nitentibus, immo universi mundi pax agitur.

56. Omnes autem conatus, sane non mediocres, qui ad iuvandas civitates gradatim progredientes sive pecuniariis sive technicis auxiliis capiuntur, fallaces inanesque plane evadant, si ab his comparata remedia magna ex parte irrita fiant ob mutabiles negotiationum rationes, quae inter ditiores et tenuiores populos intercedant. Etenim alteri omni exspectatione et fiducia destituantur, ubi manant, ne alteri id ab ipsis repetant, quod iam dederint.

57. Nam civitates, quae operosorum artificiorum numero et efficientia praestant, res potissimum exportant, in suis territoriis manu factas; nationes autem inferiores opibus nihil aliud venale habent, nisi infectam rerum materiam et ea, quae terra gignit. Ob technicas progredientes artes priorum operum pretium celeriter augetur, eademque percommode veneunt. Illae autem res primigenae, quae a minus progressis civitatibus subministrantur, maximis repentinisque pretii mutationibus obnoxiae sunt, ac propterea longe absunt ab illa crescente operum aestimatione. Exinde graves difficultates afferuntur nationibus, in operosis artificiis apparandis paulum progresses, cum ipsis spes in exportandis rebus magna ex parte collocanda sit, ut publici aerarii administrationem et dispensationem compensent, atque oeconomicae progressionis consilia ad effectum deducant. Quam ob rem populi inopia conflictati maiore usque inopia conflictantur, ii autem, qui bonis omnibus praediti sunt, potioribus usque divitiis augentur.

58. Patet igitur, liberae negotiationis normam iam non sufficere, si sola adhibeatur in publicis regendis omnium populorum necessitudinibus. Ea ex contrario prodest, quotiescumque partes inter se opibus non nimium differunt; inumo ad ultra progrediendum exstimulat, atque conatus merito afficit praemio. Hanc ob causam civitates, quae in operosis artificiis plurimum profecerunt, in hac liberae negotiationis norma quandam iustitiae legem inesse iudicant. Aliter tamen dicendum est, cum rerum condiciones inter nationes nimis impares flunt: pretia enim, de quibus inter negotiatores libero pacto convenit, exitus prorsus iniquos habere possunt. Fatendum quidem est, in hac rerum provincia praecipuuin caput liberalismi, quem appellant, uti negotiationum normam in dubium vocari.

59. Iamvero doctrina, quam Decessor Noster imm. mera. Leo XIII per Encyclicas Litteras tradidit, quibus initium  Rerum Novarum, hoc etiam tempore est in pretio, secundum quam partium consensus, rerum condicionibus inter se nimis distantium, haud quaquam sufficit ad tuendam pactionum aequitatem, ac liberae consensionis lex ad ius naturale dirigenda est (57). Quod vero de iusta singulorum opificum mercede illic docetur, id ad pactiones quoque accommodari merito debet, quae inter orbis terrarum populos conflantur: nam negotiandarum rerum ratio et disciplina in sola lege liberae immoderataeque competitorum aemulationis iam nequit consistere, quippe quae oeconomicum imperium quam saepissime etiam pariat. Quam ob rem liber mercaturae usus tunc tantum aequus dicendus est, cum socialis iustitiae postulatis congruit.

60. Ceteroqui, ipsae quae in rebus oeconomicis profecerunt civitates id iam intellexerunt, quandoquidem, accommodis captis consiliis, in sua quaeque rerum oeconomicarum procuratione quandam aequabilitatem instaurari annituntur, quam competitorum aemulatio plerumque perturbat, cum ad suum cuiusque arbitrium grassetur. Fit propterea, ut hae nationes suae agriculturae saepe consulant, onera transferentes in cetera oeconomica incepta, quae maiora incrementa susceperint. Fit pariter, ut eaedem, ad mutua commercia fovenda, praesertim intra fines communis cuiusdam consociatique mercatus, disciplinam sumptuum insumendorum, fisci administrandi et socialis vitae provehendae rationes eo dirigant, ut operosis artificiis, quae imparibus opibus praedita inter se aemulentur, emendi vendendique occasiones, suae condicioni convenientes, praebeantur.

61. Qua in re aequis omnino mensuris opus est. Quae de administrandis bonis in singulis nationibus servantur, quaeque civitatibus oeconomica progressione praestantibus conceduntur, eadem sane servari debent ad negotiationum rationes inter ditiores et egentiores populos quod attinet. Competitorum aemulatio a mercatura non est quidem pellenda, sed iis continenda modis, quibus reapse iusta et honesta, atque adeo homine digna efficiatur. In negotiationibus autem exercendis inter oeconomicas procurationes ditiores et procurationes egentiores, rerum condiciones nimis dissimiles, atque agendi facultates nimis dispares sunt. Iustitiae ratio, ut sit homine digna et honesta, postulat, ut in commerciis, quae inter varias mundi nationes exercentur, competitoribus aliqua saltem emendi ac vendendi aequa et par conditio tribuatur. Quae quidem par condicio, quamvis haud cito haberi possit, ad eam tamen maturandam iam nunc necesse est germanam exstare aequalitatem in deliberationibus atque in aestimandis pretiis. Qua in materia, etiam pacta inter nationes conventa valde prodesse possunt, quae satis amplum populorum numerum comprehendant: hisce enim conventionibus generales normae constitui possunt, eo spectantes, ut pretia contineantur, apparatus bonis gignendis foveantur, et quaedam promoveantur nascentia operosa artificia. Nemo autem non videt quam efficax sit auxilium, quod concordi hat ad maiorem iustitiam contentione, in commerciorum rationibus inter populos moderandis, civitatibus ad progressionem nitentibus praebeatur, quippe cuius effectus non tantum sint praesentes, sed diu etiam valeant.

62. Sed alia quoque obstant et impediunt, quominus humana societas, quae nunc vivit, aequior efficiatur, eademque firmius pleniusque in mutua universorum hominum necessitudine consistat: obstant videlicet cum propriae civitatis gloriatio tum suae cuiusque stirpis veluti cultus. Nam inter omnes constat, populos, qui recens tantum in re publica administranda sui iuris facti sint, adeptae sed nondum confirmatae suae gentis unitatis retinentissimos esse, eamque omnibus viribus tueri; itemque nationes, vetusto civili cultu praestantes, de institutis a patribus veluti hereditate traditis gloriari. Attamen haec animi sensa, minime sane improbanda, ad quandam perfectionis summam evehantur oportet, per caritatem scilicet, universum hominum genus complectens. Suae vero nationis gloriatio populos inter se disiungit, eorumque germanis commodis obstat; at ibi imprimis gravissima infert detrimenta, ubi ex contrario administrandorum bonorum penuria postulat in unum conferri sive virium contentiones, sive rerum notitias sive pecuniarum subsidia, ut consilia de oeconomicarum rerum incremento ad effectum adducantur, et commerciorum civilisque cultus necessitudines increscant ac solidentur.

63. Nunc studium suae cuiusque stirpis non est proprium earum nationum tantum, quae recens sui iuris factae sunt, ubi huiusmodi cultus post odia vel tribuum vel politicarum partium se abdit, non solum iustitiae maxime officiens, sed etiam civium tranquillitatem salutemque periclitans. Quod studium, cum colonicae vigerent diciones, saepe discidia inter colonos et autochthones concitavit, pariter impediens ne iidem ad mutuam fructuosamque animorum concordiam pervenirent, pariter animos ad acerbam invidiam ob veras acceptas iniurias inflammans. Idem plurimum obstat, quominus populi a fortunis inopes mutuam adiutricem operam sibi volentes navent, atque discidiorum et inimicitiarum semen in mediis civitatibus serit, quotiescumque, contemptis hominum iuribus, quae remitti nequeunt, sive singuli sive familiae, stirpis vel coloris causa, a praecipuis ceterorum civium iuribus iniuste sese exclusos animadvertunt.

64. Haeo rerum adiuncta, cum in posterum multa pericula portendant, animum Nostrum angore maestitiaque complent. Spem tamen alimus bonam, fore ut mutuae populorum suspiciones nimiaque sui ipsorum studia aliquando sive impensiore sociatae operae cupiditate, sive flagrantiore mutuae necessitudinis conscientia vincantur. Neque non speramus fore ut populi, in rebus oeconomicis paulum progressi, incitamentum et fructum ex eo capiant, quod ad alios eiusdem condicionis adiacent, quibuscum ampla sua territoria in unum coniungant, ubi collatis studiis suae cuiusque regionis progressioni faveant. Confidimus etiam eosdem et communia agendi consilia esse inituros, et pecunias in efficienda opera apte et ordine esse collocaturos, et procreanda bona pro rata parte unicuique constituturos, et horum bonorum exercituros commercia. Quin etiam ad spem erigimur fore ut consociationes, vel quasdam vel omnes fere nationes inter se copulantes, rebus, uti necessarium est, compositis, rationes ineant ad populos nunc egentiores adiuvandos, ut hi ab omnibus repagulis se expediant, quibus adhuc detineri videntur, et sive humanitatis cultus, sive socialis progressionis vias, summ quisque nativum ingenium fideliter servans, ipsi inveniant.

65. Ad id omnino contendendum est. Cum mutua voluntatum coniunctio inter orbis terrarum populos in dies efficientior videatur, ea omnibus populis permittat necesse est, ut suae cuiusque fortunae auctores, ut ita dicamus, ipsi fiant. Mutuae nationum rationes in vi iusto saepius adhuc constiterunt, idque praeteritorum temporum, pro dolor, veluti praecipua nota fuit. Utinam serena adveniat aetas, qua necessitudines inter populos his tantum insignibus distinguantur, hoc est observantia, amicitia, in adiutrice opera praestanda mutuo obsequio, atque concordi actione in eo posita, ut singuli populi, sua quisque onera et officia in se summa ducti conscientia recipientes, communia incrementa provehant. Populi nunc emergentes copiisque inferiores id postulant, ut certas partes ad aptiorem rerum humanarum compositionem sibi agere liceat, qua scilicet propria cuiusque iura atque munera sanctius defendantur. Quorum optatum cum plane iustum sit, idcirco ab omnibus est audiendum et explendum.

66. Humana societas gravi quodam morbo laborat, cuius causa potius quam in naturae opibus extenuatis vel a paucis avidissime coëmptis, verius in resolutis fraternae necessitudinis vinculis cum inter homines tum inter populos continetur.

67. Quare numquam non instabimus suadere, liberale hospitium - quod est humanae simul consensionis christianaeque caritatis officium - praeterquam in domesticos convictus, etiam in instituta disciplines excolendis civitatum, tale munus praestantium, cadere. Oportet enim ad iuvenes potissimum excipiendos familiae domusque hospitales multiplicentur. Quae ideo condenda sunt, primum ut iuvenes a solitudine, desperatione et angore, ipsorum vires debilitantibus, prohibeantur; deinde ut a corrupto vitae statu, in quo versentur, arceantur, dum fatalis quaedam necessitas impellit ad extremam suae patriae egestatem cum luxu sumptuque effusissimo, quo paene obvolvuntur, comparandam; item ut custodiantur a seditiosis opinionibus consiliisque pugnacibus, quae eorum subeant mentes, dum de misera calamitosaque fortuna sua recogitant (58); ut denique iis fraterno veluti amore receptis praebeantur integrae vitae exempla, quibus sive christiana caritas, germana sane et efficax, sive summa animi bona debito in honore habeantur.

68. Hoc enim reputantibus Nobis est dolendum, quod plurimi iuvenes, qui civitates opulentiores petunt ad eas disciplinas, artium intellegentiam, optima studia assequenda, quibus ornati possint aliquando egregiam suae patriae operam navare, si eximia ibidem institutione conformantur, desinunt tamen saepe saepius summa illa bona probare, quae in humano civilique cultu terrae, ubi adoleverunt, veluti magni pretii hereditas, plerumque insunt.

69. Oportet etiam benigno recipiantur hospitio operarii, domo emigrantes, qui saepenumero perferunt vivendi condiciones homine indignas, atque mercede sibi soluta parcissime uti coguntur, ut familiam sustentent, quae adhuc in natali solo manet inopiaque premitur.

70. Nostra praeterea hortatione eos omnes appellamus, qui in civitates, recens artibus et artificiis instructas, negotiorum causa se conferunt: fabricatores dicimus mercatoresque atque maximarum huius generis societatum sive magistros sive procuratores. Fieri quidem potest, ut ii in patria sua socialium rationum sensu praediti sint; cur igitur nunc ad atrociores descendant rationes suis tantum commodis serviendi, cum in nationes se conferunt minus progressas, artifciis suis operaturi? Immo vero maior, qua fruuntur, fortuna iis quasi stimulos debet addere, ut, ubi quaestuosa gerant negotia, ibidem auctores evadant socialis progressionis humanique profectus. Quin etiam ipsa, qua abundant, sagacitas in rebus ordinandis opportunas iis vias debet ostendere, quibus autochthonum opus utiliter exerceant, operarios arte peritiaque praestantes instituant, machinales doctores ceterosque officinarum praepositos erudiant, horum navitatem et incepta foveant, hosque ad munera in dies graviora evocent; ita ut haud longo temporis spatio idoneos efficiant, qui secum opus regimenque rerum participent. Interea tamen iustitia semper mutuis praesit rationibus, quae dominis cum administris intercedunt. Atque pactiones legitime initae, omnibus descriptis officiis, easdem rationes moderentur. Ne quis denique, quicumque eius est locus, aliorum arbitrio iniuste subiciatur!

71. Ceterum est cur valde laetemur: nam crescit in dies eorum numerus, qui arte periti sive a consociationibus, vel generalibus vel mutuis, sive a quibusdam privatorum consiliis peregre mittuntur, ut terrarum illarum progressiones incitent. Qui profecto oportet non ut dominatores se gerant, sed ut adiutores et cooperatores (59). Quaevis enim gens statim intellegit, utrum ii, qui ad afferendum sibi auxilium advenerint, benevolentiae studio ducantur necne, utrum velint novas tantum artium rationes inducere an veram etiam hominis dignitatem provehere. Neque est dubitandum quin gens illa eorum nuntium sit reiectura, nisi fraterna inde spiret caritas.

72. Si ergo artium peritia est necessaria, vestigia etiam ac testimonia germani amoris sunt cum illa coniungenda. Periti, quos diximus, viri, ab immoderato suae nationis studio alieni et a quavis specie iniqui inter gentes discriminis abhorrentes, cum omnibus quibusque hominibus suam operam et navitatem consociare assuescant, persuasum sibi probe habentes, ob scientiam et rerum usum, quibus praestant, nullum prorsus principatum in omnibus vitae provinciis sibi tribuendum esse. Quamvis enim civilis cultus, qui eorum mores conformavit, quandam quasi formam humanitatis ubique obtinentis complectatur, neque unicus tamen est putandus neque aliorum cultuum fastidiosus esse debet, atque adeo, si in exteras regiones invehatur, ad earum naturam est plane accommodandus. Qui ergo huiusmodi munus suscipiunt, id curent, ut civitatis, in qua tamquam hospites versentur, antiquiorem memoriam et proprium ingenium et doctrinae copiam studiose perspiciant. Ex quo sequetur, ut alter hominum cultus cum altero cohaereat, uberesque inde fructus uterque percipiat.

73. Etenim cum inter diversarum gentium cultus, ut inter singulos homines, sincerum seritur colloquium, fraterna tum facile animorum coniunctio exoritur. Tum inita de humana progressione consilia ad opera communi labore efficienda populos inter se conectent, si omnes omnino cives, primores scilicet et magistratus et humillimus quisque artifex, fraterno accendantur amore flagranterque cupiant unum universumque in toto orbe terrarum cultum humanitatis constabiliri. Tum initium capiet colloquium in homine, non autem in iis quae terra gignit vel praebet ars, positum. Quod plurimum sane utilitatis afferet, si colloquentibus populis viae ostendentur, quibus et oeconomicos progressus et maiorem suorum animorum cultum adipiscantur; si technici se pro educatoribus ac praeceptoribus gerent; si disciplinae denique institutio excellentiorem quandam notam praeferet, quae, cum animos moresque attingat, non solum oeconomicas, sed humanas etiam res incrementis augeat. Tum colligata necessitudinis vincula in sua manebunt firmitate, auxilio etiam subsidioque intermisso. Quisnam non videat quantum artiores huiusmodi necessitudines ad pacem in terris servandam conferant?

74. Novimus sane plurimos iuvenes iam libenter alacriterque invitationi Decessoris Nostri fel. rec. Pii XII respondisse, laicorum ordinem ad missionale opus adhortantis (60). Novimus praeterea alios iuvenes nomen et operam sponte dedisse institutis, quae sive publice sive privatim adiutricem navant operam populis, ad profectum civilem contendentibus. Quapropter non mediocri laetitia comperimus in quibusdam nationibus munus militare cum ministerio sociali, vel brevissime cum ministerio aliqua saltem ex parte posse commutari. Quibus profecto inceptis atque hominibus bonae voluntatis, qui eadem perficiunt, bene ex animo precamur. Utinamque omnes, qui se Christi esse discipulos profitentur, ci roganti obsequantur: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus et visitastis me; in carcerem eram, et venistis ad me (61). Siquidem nemini licet neglegenter respicere fratrum suorum condicionem, qui tanta adhuc inopia sunt obruti rerumque imperitia laborant nullaque vitae securitate percunt. His porro aerumnis moveatur animus cuiuslibet christiani, ad similitudinem Christi dicentis: Misereor super turbam (62).

75. Supplici ergo omnes deprecatione Deum Patrem omnipotentem exorent, ut genus humanum, tantorum haud ignarum malorum, et mente et animo ad ea delenda totum insistat. Sed cum omnium studio precandi constans cuiusque voluntas consentiat oportet, ut, quantum vires opesque sinant, contra perexiguam populorum progressionem repugnet. O utinam singuli homines et societatis ordines nationesque universae fraterna inter se consuetudine iungant dexteras, fortesque in progrediendo opitulentur infirmis, omnem sapientiam et alacritatem et caritatem, sui commodi obliti, ad opus conferentes! Qui enim germano ducitur amore quam qui maxime intendit sui aciem ingenii ad miseriarum causas detegendas inveniendosque modos, quibus eas oppugnet ac fortiter evincat. Cum auctor sit pacis, is suum perget iter, facem laetitiae praeferens lumenque ac gratiam effundens in corda hominum per totum orbem terrarum, eos adiuvans ut, quoslibet transgressi fines, vultus fratrum vultusque amicorum usquequaque agnoscant (63).

76. Quae nimiae inter populos sive rerum oeconomicarum ac socialium sive doctrinarum discrepantiae exstant, eae simultatem atque dissensionem concitant pacemque saepius in discrimen adducunt. Quapropter, ut ex illo reversi itinere, quod ad Sociatarum Nationum sedem pacis causa habueramus, coram Oecumenici Concilii Patribus professi sumus, in condicionem populorum, qui ad profectum civilem adhuc nituntur, animos oportet intendamus; scilicet, quo apertius rem dicamus, caritas nostra erga pauperes, qui sunt in mundo quorumque est innumerabilis numerus, oportet fiat sollicitior, efficacior, generosior (64). Cum ergo miseriae obsistimus et contra iniquam rerum condicionem contendimus, non solum prosperae hominum fortunae consulimus, sed eorundem etiam animorum morumque progressioni atque adeo totius humani generis utilitati favemus. Siquidem pax non est prorsus ad belli omnis privationem dumtaxat revocanda, tamquam si in quadam virium aequilibritate et inconstantia consistat. Pax diem de die assiduo perficitur labore, modo is rerum spectetur ordo, qui a Deo statutus perfectiorem iustitiae formam inter homines flagitat (65).

77. Quoniam enim populi fabri sunt suae quisque progressionis, tantum in se onus munusque ipsi recipiunt, quod nullo tamen modo praestare poterunt, si alii ab aliis dissociati vivent. Pactiones ergo inter populos pauperiores eiusdem regionis factae de mutuo sibi auxilio afferendo, et communia amplioraque consilia ad eos adiuvandos, itemque maioris momenti foedera alia inter alios icta ad certas agendi rationes componendas: totidem hi sunt quasi paxilli huiusce viae, quae, dum civili favet profectui, ducit ad pacem.

78. Haec autem mutua inter nationes opera ad totum pertinens orbem terrarum sane poscit Instituta, quae eam praeparent, disponant, regant, donec novus iurium ordo statuatur, quem ratum ac firmum omnes ubique habeant. Equidem libentissime publicis suffragamur consiliis, quae iam dudum hanc operam ad civilem gentium progressionem assequendam curant, votisque expetimus, ut eadem maiore usque auctoritate floreant. Qua de re cum Neo-Eboraci versantes ad Sociatarum Nationum Legatos sermonem haberemus, haec, inter alia, iis diximus: Vestrarum est profecto partium non unum vel alterum dumtaxat populum fraternis vinculis coniungere, sed omnes ad unum ... Quis enim non videat omnino oportere eo sensim perveniatur, ut auctoritas quaedam ad mundum universum spectans constituatur, quae sive in re iudiciali sive in re politica efficaciter agere possit? (66)

79. Nonnulli fortasse huiusmodi exspectationes quasi vana opinionum commenta censeant. Fieri enim potest, ut eorum consuetudo res ipsas ut sunt spectandi aliquid vitii habeat, quod nondum animadverterint citatissimum huius aetatis cursum, in qua homines artiore fratrum necessitudine vivere cupiunt atque, licet ignorantiis, erroribus noxisque detineantur ac saepe in efferatos recidant mores vel longe a salutis via aberrent, lente tamen ac vel etiam sine sensu ad suum accedunt Creatorem. Atqui huiusmodi contentio ad humaniorem vitae rationem labores quidem postulat, incommoda iniungit; sed ipsae res adversae, amoris erga fratres eorumque utilitatis causa susceptae, quam maxime ad humani generis progressionem conducere possunt. Nam christifideles compertum perspectumque habent se, pro eo quod cum piaculari divini Servatoris immolatione coniungantur, plurimum conferre in aedificationem Corporis Cristi (67), ut suam nempe plenitudinem accipiat, in populi Dei congregatione.

80. Cum vero hoc iter mutua omnium animi voluntatisque consensione pergendum sit, Nostrum idcirco esse existimamus omnes monere de gravissima amplissimaque hac causa deque summa efficiendi operis necessitate. Iam tempus advenit agendi, quandoquidem in discrimine est, num tot infantes culpae expertes vita superent, num tam multae familiae inopia afflictae ad vivendi condicionem accedere possint cum homine consentaneam, num denique in orbe terrarum pax atque ipse civilis cultus sarta tecta servari queant. Ad universos igitur homines populosque pertinet, ut causam tanti momenti in se recipiant.

81. Quam ob rem haec hortatio ad filios Nostros imprimis spectat. Nam etiam in nationibus, quae ad progressionem nituntur, perinde ut in ceteris, oportet laici suas esse partes sentiant temporalium rerum ordinem in melius convertere. Etenim, si sacrae Hierarchiae est leges praeceptaque moralia docere atque cum auctoritate explanare, quibus hac in re obtemperandum est, laicorum officium est suis liberis consiliis inceptisque id efficere - haud quaquam aliunde normis aut praescriptis desidiose exspectatis - ut non tantum hominum mores mentisque habitus, sed etiam civilis communitatis leges et structuras christiano vitae sensu imbuant (68). Necesse profecto est, res quasdam mutari ac praesentis vitae condiciones pepitus emendari. Quod qui facient, iidem summopere enitantur oportet mutationes easdem spiritu Evangelii perfundere. Catholicos praesertim viros e florentioribus nationibus flagitamus, ut suam rerum peritiam atque adiutricem sedulamque operam publicis vel privatis praestent Institutis, sive civilibus sive religiosis, quae in civitatum ad progressionem nitentium angustias vincendas incumbant. Pro certo quidem habemus iis cordi fore se primum tenere locum in eorum agmine, qui nulli parcunt labori, ut reapse apud populos universos ex morum praescriptis leges iustae et aequae condantur.

82. Minime deinde dubitamus, quin omnes, qui christiano censentur nomine ac propterea fratres Nostri sunt, socia compositaque opera id magis magisque moliri velint, ut homines immodicum sui amorem animique arrogantiam coerceant, contentiones simultatesque deponant, ambitiones et iniquitates cohibeant, adeo ut omnibus viae patefiant humanioris vitae, in qua unusquisque sicut frater a fratribus diligatur atque adiuvetur. Praeterea suavi adhuc affecti recordatione illius colloquii, quod cum viris e variis religiosis communitatibus non christianis Bombayae habuimus, iterum illos fratres Nostros hortamur, ut totis animi ingeniique viribus contendant ad vivendi condiciones omnibus hominibus parandas, filiis Dei dignas.

83. Animum denique convertimus Nostrum ad universos bonae voluntatis viros, qui conscii sint, ad pacem nisi per civilis cultus progressionem opumque incrementum non posse perveniri. Velimus igitur animum vos inducatis, sive Legati apud Consilia inter nationes obtinentia, sive rebus publicis administrandis periti, sive diurnarii scriptionumque editores, sive demum educatores praeceptoresque, ut omnes, pro vestro cuiusque munere, operam detis novo rerum ordini componendo. Quod ad Nos, Omnipotentem Deum pro vobis suppliciter precamur, ut vos illuminet vosque roboret, ut omnium animos ad graves has quaestiones considerandas excitetis, populosque ad eas solvendas impellatis. Vobis, praeceptores, sit certum atque statutum iuventuti amorem inicere populorum inopia oppressorum. In hoc vos, diurnarii, elaborate, ut nobis ante oculos proponatis cum incepta, quibus nituntur mutua populorum auxilia, tum lamentabile tot miseriarum spectaculum, quod homines facile aversantur, ne animi tranquillitate careant. Nam id saltem opus est divites cognoscant, pauperes ad suas veluti ianuas stare atque epularum comissationumque reliquias aucupari.

84. Vestrum est, rerum publicarum rectores, communitates trahere vestras ad artiorem cum omnibus hominibus necessitudinem, iisque hoc persuadere, ut nonnihil de suis effusis sumptibus necessario deduci patiantur ad populorum progressionem provehendam pacemque tuendam. In vobis denique magnam partem positum est, Viri legatorum munere fungentes apud multarum nationum Consilia, illud consequi, ut infestos inanesque virium armorumque concursus excipiat socia omnium gentium opera, amica, pacis studiosa suarumque utilitatum incuriosa; quae nimirum spectet ad conspirantem humani generis progressionem incitandam, qua universi homines se magis magisque excolere queant.

85. Quoniam vero - hoc fatendum est - saepe saepius homines male se habent, quod satis de his rebus non cogitant neque meditantur, idcirco consideratos sapientesque viros, catholicos, christianos, Dei cultores, supremae veritatis et iustitiae cupidos, hoc est omnes bona voluntate praeditos, appellamus, eosque, Iesu Christi verba usurpantes, vehementer rogamus: quaerite et invenietis (69); vias patefacite, per quas homines, invicem datis acceptisque auxiliis, rebus altius usque exploratis atque caritatis sensibus latius latiusque manantibus, magis fraternam vitae rationem instituant, ita ut humana societas reapse in omnium consensione innitatur.

86. Vos denique omnes, qui, egenorum populorum ploratibus auditis, eorum necessitatibus subvenire conamini, vos, inquimus, fautores et quasi apostolos existimamus salutaris verique nominis progressionis, quae quidem tantum abest, ut in divitiis contineatur, ad singulorum commodum pertinentibus vel per se expetitis, ut potius ponenda sit in rerum oeconomicarum ratione ad humanae personae bonum composita, in victuque cotidiano cunctis parato, unde fraterna caritas quasi efflorescat providentisque Dei auxilium perspicue significetur.

87. Extremum, dum toto pectore bene vobis precamur, cunctos bonae voluntatis homines vocamus, ut suas cum vestris viribus fratrum more coniungant. Nam si hodie nemo dubitat progressionem idem valere ac pacem, quis nolit, quaesumus, in eam progressionem sua studia suosque labores impendere? Nemo scilicet. Omnes ergo vos hortamur, ut Nostrae anxiae implorationi egregia animi alacritate, in nomine Domini, respondeatis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXVI mensis Martii, in festo Resurrectionis D. N. I. C., anno MDCCCCLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

 

PAULUS PP. VI


* AAS 59 (1967), pp. 257-299

(1) Acta Leonis XIII, 1892, pp. 97-148

(2) Cf AAS, XXIII, 1931, pp. 177-228

(3) Cf e. g. Nuntius radiophonicus, datus die 1 mensis Iunii anno 1941, quinquagesimo exeunte anno a Litteris Encyclicis Rerum Novarum a Leone XIII datis, AAS, XXXIII, 1941, pp. 195-205; Nuntius radiophonicus, datus prid. Nativ. D.N.I.C. anno 1942, AAS, XXXV, 1943, pp. 9-24; Allocutio catholicae Sodalitati Operariorum Italicorum, ob commemorationem Litt. Encycl. Rerum Novarum congressae, habita die 14 mensis Maii anno 1953, AAS., XLV, 1953, pp. 402-408

(4) Cf AAS, LIII, 1961, pp. 401-464

(5) Cf AAS, LV, 1963, pp. 257-304

(6) Cf Litt. Encycl. Mater et Magistra, AAS, LIII, 1961, p. 440

(7) Cf Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 63, AAS, LVIII, 1966, p. 1084

(8) Litt. Apost. motu proprio datae, Catholicam Christi Ecclesiam, AAS, LIX, 1967, p. 27

(9) Cf LEONIS XIII Litt. Encycl. Rerum Novarum, Acta Leonis XIII, XI, 1892, p. 98

(10) CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 63, AAS, LVIII, 1966, p. 1085

(11) Cf Lc 7,22

(12) CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 3, AAS, LVIII, 1966, p. 1026

(13) Cf LEONIS XIII, Litt. Encycl., Immortale Dei, Acta Leonis XIII, V, 1885, p. 127

(14) CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 4, AAS, LVIII, 1966, p. 1027

(15) Cf L. J. LEBRET, O.P., Dynamique concrète du développement, Paris, Econontie et Humanisme, Les éditions ouvrières, 1961, p. 28

(16) Thess 3,10

(17) Cf e. g. J. MARITAIN, Les conditions spirituelles du progrès et de la paix, in libro qui inscribitur Rencontre des cultures à l'UNESCO sous le signe du Concile œcuménique Vatican II Paris, Marne, 1966, p. 66

(18) Cf Mt 5,3

(19) Gn 1,28

(20) CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 69, AAS, LVII1, 1966, p. 1090

(21) 1 Io 3,17

(22) De Nabuthe, c. 12, n. 53; PL. 14, 747. Cf J. R. PALANQUE, Saint Ambroise et l'empire romain, Paris, de Boscard, 1933, pp. 336 et ss.

(23) Cf Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis Epistula ad catholicos vires socialis vitae studia in urbe vulgo Brest celebrantes, in libro qui inscribitur L'homme et la révolution urbaine, Lyon. Chronique Sociale, 1965, pp. 8-9

(24) CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n 71, AAS, MIL 1966, p. 1093

(25) Cf Ibid., n. 65, AAS, LVIII, 1966, p. 1086

(26) Litt. Encycl. Quadragesimo anno, AAS, XXIII, 1931, p. 212

(27) Cf e. g. COLIN CLARK, The conditions of economic progress, III ed., London, Macmillan & Co., New York, St. Martin's Press, 1960, pp. 3-6

(28) Cf Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis Epistula ad catholicos viros socialis vitae studia Lugduni celebrantes, in libro qui inscribitur Le travail et les travailleurs dans la société contemporaine, Lyon, Chronique sociale, 1965, p. 6

(29) Cf e. g. M. D. CHENU, O. P., Pour une théologie du travail, Paris, Editions du Seuil, 1955

(30) Litt. Encycl. Mater et Magistra, AAS, LIII, 1961, p. 423

(31) Cf e. g. O. VON NELL-BREUNING S. I., Wirtschaft und Gesellschaft, vol. 1: Grundfragen, Freiburg, Herder, 1956, pp. 183-184

(32) Eph 4,13

(33) Cf e. g. EMMANUELIS LARRAIN ERRAZURIZ, Episcopi Talcensis in Chilia, Praesidis Consilii compendiariis litteris CELAM appellati, Pastorales Litterae de civili progressu et de pace, Parisiis, Pax Christi, 1965

(34) Cf CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 26, AAS, LVIII, 1966, p. 1046

(35) IOANNIS XXIII Litt. Encycl. Mater et Magistra, AAS, LIII, 1961, p. 414

(36) Cf Diarium quod inscribitur L'Osservatore Romano, die 11 mensis Septembris anno 1965, vel Commentarium La Documentation Catholique, t. 62, Paris, 1965, pp. 1674-1675

(37) Cf Mt 19,6

(38) CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 52, AAS, LVIII. 1966, p. 1073

(39) Cf Ibid., nn. 50-51 cum adnotatione n. 14; AAS, LVIII, 1966, pp. 1070-1073. Cf etiam n. 87. p. 1110

(40) Cf Ibid., n 15, AAS, LVIII, 1966, p. 1036

(41) Mt 16,26

(42) CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 57, AAS, LVIII, 1966, p. 1078

(43) Ibid., n. 19, AAS, LVIII, 1966, p. 1039

(44) Cf e. g. J. MARITAIN, L'humanisme intégral, Paris, Aubier, 1936

(45) Cf H. DE LUBIC, S. J., Le drame de l'humanisme athée, III ed., Paris, Spes, 1945, p. 10

(46) Cf Pensées, ed. Brunschvicg, n. 434; cf MAURICE ZUNDEL, L'homme passe l'homme, Le Caire, Editions du lien, 1944

(47) Cf Allocutio ad viros e variis religiosis Communitatibus non-christianis, habita die 3 mensis Decembris anno 1964, AAS, LVII, 1965, p. 132

(48) Iac 2,15-16

(49) Cf Litt. Encycl. Mater et Magistra, AAS, LIII, 1961, pp. 440ss.

(50) Cf Nuntius radiophonicus, datus prid. Nativ. D.N.I.C. anno 1963, AAS, LVI, 1964, pp. 57-58

(51) Cf Encicliche e Discorsi di Paolo VI, vol. IX, ed. Paoline, Roma, 1966, pp. 132-136

(52) Cf Lc 16,19-31

(53) CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 86, AAS, LVIII, 1966, p. 1109

(54) Lc 12,20

(55) Cf Nuntius ad homines universos datus astantibus diurnariis scriptoribus, die 4 mensis Decembris 1964, AAS, LVII, 1965, p. 135

(56) Cf AAS, LVI, 1964, pp. 639 et ss.

(57) Cf Acta Leonis XIII, X1, 1892, p. 131

(58) Cf LEONIS XIII, Litt. Encycl. Rerum Novarum, Acta Leonis XIII, XI, 1892, p. 98

(59) CONC. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, n. 85, AAS, LVIII, 1966, p. 1108

(60) Cf Litt. Encycl. Fidei donum, AAS, XLIX, 1957, p. 246

(61) Mt 25,35-36

(62) Mc 8, 2

(63) Cf IOANNIS XXIII Allocutio habita die 10 mensis Maii anno 1963, cum praemio a Balzanio nuncupato donaretur, AAS, LV, 1963, p. 455

(64) AAS, LVII, 1965, p. 896

(65) Cf IOANNIS XXIII Litt. Encycl. Pacem in terris, AAS, LV, 1963, p. 301

(66) AAS, LVI1, 1965, p. 880

(67) Eph 4,12. Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 13, AAS, LVII, 1965, p. 17

(68) Cf CONC. VAT. II, Decr. de apostolatu laicorum, Apostolicam actuositatem, n. 7, 13 et 24; AAS, LVIII, 1966, pp. 843, 849 et 856

(69) Lc 11,9

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

top