The Holy See
back up
Search
riga

CONSACRAZIONE EPISCOPALE A 14 NUOVI PRESULI

OMELIA DI PAOLO VI

Domenica 20 ottobre 1963

 

Venerabiles Fratres et dilecti filii,

Animi nostri attentionem ne praetereat, admirationis Nostrae A expers ne sit, neve celebratione Nostra careat sacrum mysterium, quod per ministerium Nostrum nunc feliciter peractum est. Modo rite consecravimus vos, venerabiles Fratres, Episcopos Sanctae Ecclesiae Dei, eveximus sane vos e presbyteriali ordine ad sacrae hierarchiae fastigia, ubi inest plenitudo potestatum; quarum alterae efficaciter spectant sanctificationem animarum, alterae virtualiter moderationem christiani populi. Hoc facientes, impressimus vobis sacramentalem notam, quam characterem vocant, modo quo maior fieri nequit, ut ad similitudinem Christi reapse configuremini.

Hoc mysterium eo sane pertinet, ut transferat non solum imaginem, sed virtutem etiam Christi praecelso gradu, quem ipse Ecclesiae suae impertivit, ita ut haec non tantum viveret, sed accresceret, amplificaretur, extrueretur « ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem Corporis Christi », quemadmodum vehementius dicit Sanctus Paulus (Eph. 4, 12). De mysterio agitur, ut ita dicamus, vegetaminis semper virentis arboris Christi. Ex ea, vite vera, nova virgulta gemmarunt, quae quidem idonea sunt ad novas fundendas frondes, ad novos parandos fructus, mysticae scilicet vitis. De mysterio agitur, quo defluit in nos supernaturalis vita: haec manat a Deo Patri, permanet in Christo, « in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » (Col. 2, 9), et a Christo

proficiscitur in Apostolos, quos elegit et potestatibus munivit et in-struxit aptis ad perpetuitatem salvificae suae missionis in orbe terrarum cuncta per saecula. Breviter elucet hic mysterium notae quam apostolicitatem vocant, ostendens arcanum consilium seu ceconomiam nostrae salutis, quod Deus in aeternitate concepit et per hominum ministerium decurrente tempore in rem deducit. Pertinet idem ad vitale robur et ad perpetuam continuationem Ecclesiae, ad eius progressiones, quae saepius tardae et laboriosae, at in praesens extemplo apparent uberes et iucundae oculis nostris, qui laetabundi earum tenentur admiratione.

Legitimae successioni apostolicae numquam fractae catenae novi adiciuntur anuli, et quasi ex transverso spectabilem se praebet universa historia Ecclesiae ex remotis aetatibus emergens, veluti canales ineffabilis misericordiae Dei. Aperitur autem nobis alia visio, quae si singulae ibi partes dignoscuntur, indistincta cernitur, sed in granditate lineamentorum suorum plane patescit; visio videlicet, quae prospicit post futura, ea omnia quae a sacro rito a Nobis nunc peracto consequentur, id est vitam Ecclesiae, quae attingit et complectitur subsequentes hominum aetates.

Quid sumus nos, quippe qui non spectatores sed effectores tam ampli et benefici consilii divini fatti simus? Cur actio caelestis in hominum vitam per saecula influens, ad nos ipsos pertingit? Oh! merito unusquisque nostrum potest exclamare: « Longe Dominus apparuit rnihi. Et in caritate perpetua (ait Dominus) dilexi te: ideo attraxi te miserans » (Jer. 31, 3).

Gemino autem sensu animus Noster afficitur: humilitate, qua compellimur ut nos abiciamus prosternamusque, ineffabilem actionem divinam considerantes et verba Sancti Petri ad Iesum fatta repetentes: « Exi a me, quia homo peccator sum » (Luc. 5, 8); deinde fiducia, scilicet virium et laetitiae impulsione, qua verba augustae Virginis Mariae iteramus: « Fecit mihi magna qui potens est » (Luc. 1, 49).

Qui quidem animi sensus et exacuuntur et congruenter declarantur, si rationem habemus temporis et loci, in quibus nunc versamur. Quod enim tempus aptius esse poterit, Venerabiles Fratres, ad commonendos nos, ut meditemur ac celebremus mysterium illius notae qua Ecclesiam, praedicamus Apostolicam, quam id, quod in praesenti transigimus? Cras mirabili illi coetui Patrum Ecclesiae catholicae accensebimini, qui Concilium Oecumenicum appellatur et ipsa natura sua et maiestate perennem successionem apostolicam luculenter manifestare et sodalibus, qui ei intersunt, atque toti orbi terrarum praebere videtur documentum certissimum Christi per saecula viventis. Feliciter etiam contingit, ut gravis idem conventus ad ipsam Ecclesiam Dei cogitationes tractationesque omnes convertat.

Praeterea evenit vobis, ut consecrationem hanc, qua Apostolorum successoribus inserimini, accipiatis per sacrum ministerium Nostrum, amplissimum et verissimum, licet ab humili successore Sancti Petri vobis conferatur, qui promissio evangelica Novi Testamenti fatta est: « Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam » (Matth. 16, 18). Ita sane fit, ut quasi sensibiliter percipere possitis manum vestram comprehendi non quidem a Nobis neque, si proprie loquamur, a Sancta Petro, sed ab ipso Christo, Deo Sanctissimo et Omnipotenti, auctore divino Ecclesiae, et veluti « lapides vivos » (cfr. 1 Petr. 2, 5) vos superaedificari super fundamentum Domus Dei quae est Ecclesia. Quanto autem solacio animi Vestri perfundentur, Praesules ad munus episcopale consecratione nunc asciti, si animadverteritis vobis obvenire potestates Regni Dei, Christo operante per humilem personam Nostram, heredem muneris Principis Apostolorum, cui claves Regni caelorum traditae sunt.

Quodsi, ut ait Sanctus Ambrosius Novatianos, aequales suos, obiurgans : « Non habent enim Petri hereditatem, qui. sedem Petri non habent (P.L. XVI, 496), quanto magis huiusmodi hereditas penes vos erit, qui ab ipsa eius Sede, hic ad sepulchrum eiusdem, hic, ubi continenter vivit, sacrum thesaurum dignitatis et potestatis apostolicae accipitis. Profecto communione cum Petro, quam sollemni ratione hic professi estis quaeque in vobis viget, apertissime et verissime germana nota apostolica comprobatur » (cfr. Journet, 1, 657).

De hoc certissimo argumento, animos roborante, laetemini oportet, hinc opera vestra hauriant vigorem. Quod vel magis continget, Venerabiles Fratres, eo quod consecratio episcopalis, quam modo vobis contulimus, firmatur et fulcitur mandato sollemni Iesu Christi, quod definitur et ad effectum adducitur mandato canonico, a Nobis ipsis vobis dato et his verbis significantibus Divini Magistri aliquomodo expresso: « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis » (Matth. 28, 18-19).

Quamobrem sacer ritus, modo peractus, non solum animos sanc-tificavit vestros vosque aptos reddidit ad eos supernos actus eliciendos, quibus vita Christi in Ecclesiae corpore alitur ac fovetur, sed etiam prae se fert mandaturn, formam describit pastoralis ac missionalis navitatis, atque veluti ministerium evadit pro hominibus, qui omnes ad Evangelium et ad sempiternam assequendam salutem divinitus vocantur. Nota apostolica igitur qua estis insignes, sacrum expetit apostolatum. Quod quidem praeceptum censendum est atque vis impellens, cui obsequi oportet, nulla habita ratione propriae infirmitatis et quovis depulso timore externarum dificultatum. Iam agitur de officio, a quo numquam fas erit discedere. Ad rem quod at-tinet, rursus opportune cadunt Sancti Pauli Apostoli monita: « Vae enim mihi si non evangelizavero! » (Cor. 9, 16). Quibus monitis prorsus consonare videntur verba illa ab Apostolis Petro et Ioanne prolata, cum recens condita Ecclesia in urbe Hierosolyma primum oppugnata est: « Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui» (Act. 4, 20).

Ita loqui eos addecet, qui, ut vosmet ipsi hodie, plenissimo iure « testes fidei » constituti sunt.

Quae breviter attigimus, si bene perpendantur, eiusmodi sunt, ut in sua luce ponere valeant internam eamque impellentem virtutem evangelicae praedicationis, vel officii pastoralis atque missionalis onus, si hodiernam dicendi rationem magis usurpare placet. Evangelica praedicatio suapte natura ad Ecclesiae vitam pertinet; non enim agitur de actione fortuito eveniente, sed de precipuo Ecclesiae officio, quod postulat, ut in id exsequendum omnes eius vires impendantur.

Haec attenta consideratione digna plane videntur, hodie praesertim, cum dies celebretur sacris Ecclesiae missionibus iuvandis destinata.

Liceat igitur Nobis debitas Omnipotenti Deo grates persolvere, cuius beneficio contigit, ut faustissimo hoc die Nos novos ipsius regni apostolos consecraverinius; item Nobis liceat, dilectissimi Fratres, vos, qui Catholicae Ecclesiae praecones ac missionarii estis, vel Apostolicae Sedis personam apud nationes geritis, fraterno gratoque animo excipere; liceat denique optima vota facere pro sacro ministerio mox vobis obeundo; quae vota, dum ad mundum, cui destinati estis respicimus, hostilem quidem et infidum, sed simul etiam supernae gratiae veritatisque appetentem atque indigentem, bisce verbis significamus, quae ad fiduciam et ad fortitudinem animum erigunt: « Nolite timere, pusillus grex » (Luc. 12, 32). Omnem igitur timorem pellite. Fidenti animo progredimini. In apostolica rupe fundati, omnia vobis audere licet intra ecclesiasticae normae fines, omnia sustinere, omnia operari. Christus enim vobiscum erit.

Quorum caelestium munerum pignus esto Apostolica Benedictio quam vobis paterno fraternoque animo impertimus, et quam ad patrias vestras vestrasque religiosas familias, nec non ad sacri ministerii campos apostolico labore vobis excolendos pertinere exoptamus.

     

top