 |
OMELIA DEL SANTO PADRE PAOLO VI IN ONORE DEI SANTI MARTIRI DELL’UGANDA
Domenica
18 ottobre 1964
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
« HI, QUI AMICTI sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? » (Apoc.
7, 13).
Haec verba de Sanctis Bibliis deprompta in mentem Nostram occurrunt, dum in
gloriosum album Sanctorum, qui in caelum victores ascenderunt, hos viginti duos
filios Africae ascribimus; eos Benedictus XV, Decessor Noster recolendae
memoriae, merita eorum singularia agnoscens, iam die sexta mensis Iunii anno
millesimo nongentesimo vicesimo Beatos renuntiavit atque adeo peculiarem cultum
probavit iis tribuendum.
Qui sunt? sunt Africani, veri Africani colore, genere, ingenii cultu, digni
alumni gentium « Bantu », quae dicuntur, et Niloticarum, quas, f abulosas
olim, Ioannes Stanley ac David Livingstone saeculo praeterito animose
exploraverunt. Quae quidem gentes regiones Africae orientalis, amplis lacubus
distinctae, incolunt, ad circulum scilicet meridianum, ubi aer caelique status
sunt gravissimi, nempe torrido loco proprii, quibus levamen affertur tantummodo
ubi regio est in montium dorso porrecta, et cum pluviae certis anni temporibus
violentius effunduntur.
Eorum patria, cum vitam agerent, Britanniae patrocinio erat subiecta, sed anno
millesimo nongentesimo sexagesimo secundo, ut plures aliae regiones eiusdem
continentis, sui iuris est fatta; eademque libertatem adeptam nunc confirmat
velocibus et egregiis incrementis cultus civilis, qui hac aetate viget. Urbs
princeps est quidem Kampala, sed territorium in re ecclesiastica
praecipuum est Rubagaense, olim sedes primi Vicariatus apostolici ea in regione
anno millesimo octingentesimo septuagesimo ottavo constituti, nunc vero ad
dignitatem archidioecesis evecti, ad quam septem dioeceses suffraganeae
pertinent. In hunc apostolatus missionalis campum primum administri sacrorum
anglicani, natione Britanni, advenerunt, quos post duos annos subsecuti sunt
Missionarii catholici, scilicet Patres Albi, qui dicuntur, seu
Missionarii Africae, filii Caroli Martialis Cardinalis Lavigerie (qui vixit ab
anno millesimo octingentesimo vicesimo quinto ad nonagesimum secundum); quem non
solum Africa sed etiam homines cultu civili ornati celebrent oportet ut virum e
praeclarissimis, quos divina Providentia misit. Hi Patres Albi religionem
catholicam in Ugandam intulerunt, Evangelium annuntiantes eaque in re
certationem amicalem quandam ineuntes cum Missionariis Anglicanis. Illis igitur
feliciter contigit, ac merito quidem propter pericula et labores ingentes
susceptos, ut Christo Martyres educarent, quos hodie ut fratres in fide
praestantissimos colimus et ut protectores gloria caelesti circumfusos
invocamus. Re quidem vera sunt Africani et sunt Martyres. « Hi sunt - ut in
memorato loco Sacrorum Bibliorum legere pergimus - qui venerunt de tribulatione
magna et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt
ante thronum Dei » (ibid. 14-15).
Quotiescumque nomen martyris enuntiamus, ea quidem vi et sententia, quam
christiani hagiographi ei subiecerunt, spectaculum taeterrimum sed simul
admirabile menti nostrae obversatur; taeterrimum propter iniustitiam, quae,
auctoritate et crudelitate potens, causa est facinoris huiusmodi gravissimi,
taeterrimum propter sanguinem, qui profluit, et cruciatus corporum, quae
doloribus vexantur et morti atroci addicuntur; admirabile autem propter
innocentiam, quae viribus naturalibus minime se defendit sed docilis se
supplicio submittit, laeta et alacris quod invictam fidei veritatem possit
testari, quae cum vita humana quasi coaluit; vita moritur quidem, fides vivit.
Vis conflictatur cum fortitudine; illa cum vincit profligatur, haec cum
superatur triumphat. Spectaculum singulare est martyrium, horrendum simul et
animos alliciens; violentia iniusta et nefaria, unde ortum est, de recordatione
paene evanescit, sed in saeculorum memoria semper vigebit fulgens et suavis illa
lenitas, quae effecit, ut vitae devovendae studium evaderet sacrificium et
holocaustum, et fieret summus actus amoris et fidelitatis erga Christum,
exemplum, testimonium, nuntium quoddam perenne, quod hominibus praesentibus et
futuris affertur. Hoc profecto est martyrium.
Haec est gloria Ecclesiae in omne aevum perdurans. Hoc egregie factum est
eiusmodi, ut Ecclesia inducatur ad sollicite congerendas « passiones Martyrum
», e quibus confectus est liber ille aureus de filiis ipsius maxime inclitis,
id est martyrologium. E quo tanta pulchritudo et sublimitas enituit, ut vitae
Sanctorum fabulares et artes inde res portentosas et cogitatione fictas uberrime
hauserint. Sed vera historia, eodem libro aureo etiam nunc testata, digna est,
quam valdissime admiremur; merito nos impellit ad laudis praeconia Deo
tribuenda, qui magna efficit in hominibus fragilibus; merito nos movet, ut
honore celebremus fortissimos illos, qui veluti litteris sanguine suo purpuratis
libri eiusdem incomparabilis paginas conscripserunt.
Hi igitur Martyres Africani albo victorum, quod est
martyrologium, paginam addunt, qua res simul funestissimae et magnificae
perhibentur : paginam dicimus, sane dignam, quae adiungatur egregiis illis
narrationibus veteris Africae, quas nos, hac eatate viventes, utpote homines
modicae fidei, opinabamur numquam habituras esse aequam continuationem. Quis
umquam suspicari potuit, ut exemplum aff eramus, ad atta illa, animos
commoventia, Martyrum Scillitanorum, Martyrum Carthaginiensium, Martyrum «
Massae candidae) » Uticensis, de quibus Sanctus Augustinus (cfr. P.L.
36, 571 et 38, 1045) et Prudentius commemorant, Martyrum Aegypti, quorum
amplissimam laudem apud Ioannem Chrysostomum scriptam invenimus (cfr. P.G.
50, 693 SS.), Martyrum persecutionis Vandalicae, nostris temporibus novas
historias accessuras esse, quibus res non minus fortiter gestae, res non minus
fulgidae narrarentur? Quis animo praesentire potuit fore, ut praecelsis
Sanctis Martyribus et Confessoribus Africanis, rerum memoria notis, veluti
Cypriano, Felicitati et Perpetuae et Augustino, viro summo, quondam
aggregaremus Carolum Lwanga, Matthiam Mulumba Kalemba, quae nomina cara nobis
sunt, eorumque viginti socios? Et mentione digni sunt alii etiam, qui,
anglicana instituta religiosa profitentes, pro Christi nomine morte affetti
sunt.
Hi profecto Martyres Africani novae aetatis initia ponunt. Oh!
mens non ad persecutiones et conflictationes religiosas convertatur, sed ad
regenerationem christianam et civilem. Africa enim, san-guine horum Martyrum
irrorata, qui primi sunt novae huius aetatis (et utinam, Deo volente,
postremi, cum holocaustum eorum tantum sit tamque pretiosum!), Africa libera
et sui iuris fatta renascitur. Facinus illud, quo ii oppressi sunt, tam
infandum est ac tam si-gnificans, ut sufficientes causae eaeque manifestae
praebeantur, qui-bus novus populus ratione morali formetur, ut novae
consuetudines spirituales ad posteros transmittendae invalescant, ut quasi
symbo-lice exprimatur ac provehatur transitus a simplici et rudi vitae
in-stituto, in quo non deerant egregia quaedam bona humana, sed quod
inquinaturn erat et infirmum ac veluti sui ipsius servitute tenebatur, ad
cultum civilem, quo celsiores significationes mentis humanae et altiores
condiciones vitae socialis expetuntur.
Nolite arbitrari Nobis in animo esse casus Martyrum, quos
honore prosequimur, vobis enarrare. Sunt enim res nimis longae ac nimis
implicatae, cum ad viginti duos homines spectent, maxima e parte adulescentes,
quorum unusquisque singulari praeconio est dignus; his autem addendus esset
duplex ac longus index aliorum, qui eadem in cruenta persecutione interempti
fuerunt, scilicet alter index neophytos et catechumenos catholicos
complectens, alter anglicanos, qui et ipsi - prout narratur - nominis Christi
causa sunt necati; sed haec historia de re nimis crudeli tractat; nam tormenta
corporum et arbitrium tyrannicum auctoritatis tam facile eveniunt tamque
atrociter, ut animus noster perturbetur. Est enim historia vix credibilis; re
quidem vera difficile mente comprehendere possumus barbaras condiciones, quae
inopinabiles et intolerandae videntur, et in quibus vita multarum tribuum
Africae fere ad haec usque tempora innitebatur et versabatur. Sed historia
digna esset diligentiore consideratione, quia causae morales, quibus eidem
historiae vis et pretium tribuuntur, scilicet causae simplicissimae et
celsissimae religionis et pudoris, tam manifestae fiunt, ut animos commoveant
et religiose afficiant. Quam historiam, aptam ad miserationis sensus
excitandos, ipsi potius legite, est enim prae manibus; pauca vero atta
Martyrum, nobis tradita, documentis ita probantur ut haec. Non locus est piae
cuidam fabulae, sed refertur « Passio Martyrum » accurate conscripta; qui
legit, videt; qui videt, infremit; qui infremit, plorat. Et ad postremum non
est qui non concludat: revera, hi sunt Martyres; « hi sunt - ut verba
iteremus auctoris Apocalypsis - qui venerunt de tribulatione magna et laverunt
stolas suas in sanguine Agni ».
Liceat nobis pauca simplici ratione animadvertere. Hoc
martyrium commune, quod mente consideramus, factum religionis christianae
mirificum ostendit; multasque res declarat, scilicet docet, quid fuerit Africa
antequam evangelicus nuntius ibi disseminaretur. Forma enim depingitur, studia
maxime movens et admodum sincera, societatis humanae rudis, quae litteratorum
animos tantopere inflammat : est veluti specimen et exemplum vitae Africanae,
priusquam, saeculo praeterito, coloniae ibi constituerentur, vitae dicimus
miserae et rebus praeclare gestis simul illustris, in qua videlicet natura
humana adhuc motibus et impulsibus innatis fere obnoxia, infirmitates suas et
vires efferatas patefacit idque modo et ratione, quae animos nostros pulsant;
sed in illa etiam virtutes quaedam primigeniae apparent, indicia scilicet
exempli illius divini, secundum quod factus est homo.
Cum igitur tales essent rerum condiciones, nuntium religionis
christianae eo allatum est: hoc nihil videtur esse dissimilius, nihil magis
alienum. Verumtamen, ecce, statim accipitur, statim ei fave tur, statim in
vitae usum convertitur. Ager, qui videbatur aridus et sterilis, tantummodo
cultu carebat; nam semine evangelico immisso, ferax fuit; quin immo ager ille
dici potest novam hanc germinationem concupivisse, quasi eam exspectasset, et
quasi naturae suae conveniret. Atque novae illius messis frutices sunt laeti,
firmi, validi, iisque ver laetissimum significatur. Religio christiana in
Africa peculiarem animorum propensionem invenit, quam secretum divinum putare
non dubitamus; ea invenit autochthonas, qui quasi natura ad ipsam ducebantur,
et condiciones rerum grandium et historia dignarum praenuntias. Africa est
regio Evangelio patens. Africa est nova patria Christi. Hoc confirmant et
comprobant iuvenes hi chistiani Africae, praediti simplicitate sincera et
proposito tenaci, et ornati fidelitate inconcussa: hinc donum Dei, id est
fides, illinc animi ad educationem proclives sibi veluti occurrunt et mirum in
modum congruunt. Est quidem dolendum, quod semen evangelicum spinis terrae tam
incultae praepeditur, sed hoc stuporem non movet; attamen gaudium simulque
admiratio excitantur, quod semen illud radices agit et surculos virentes et
floridos edit ob soli bonitatem; haec est spiritualis gloria eius continentis,
quam homines nigri quidem quoad corporis colorem, sed candidi quoad animas
incolunt; quae gloria novum cultum vitae annuntiat: vitae cultum christianum
Africae.
Hoc factum tam praeclarum est tamque aperte historia miseranda
et gloriosa Martyrum Ugandensium demonstratur, ut comparationem menti iniciat
inter christianam Evangelii praedicationem et « colonialismum », quem vocant
ac de quo multus sermo fit his temporibus nostris. Uterque modus civilem
cultum inducendi in regiones, quae ab antiquo in quodam humanitatis gradu
erant collocatae, non una de causa laudabili sed in gradu inchoatae et
immobilis humanitatis, efficit ac promovet incrementa et rationes constituit
quibus societas mutatur; sed Evangelii praedicatione principium introducitur,
id est religio christiana, eo pertinens, ut vires propriae, virtutes insitae,
latentes ingenii facultates autochthonum erumpant, scilicet eo nititur, ut
gentes illae liberae reddantur, suis legibus vivant, maturescant, atque
idoneae fiant ad exprimendas formas civilis cultus et artis proprias ingenii
sui, idque modo ampliore ac meliore; coloniarum autem deductioni, si tantum ad
emolumentum ac temporales fructus omnia referuntur, ahi fines sunt propositi,
qui honori et utilitati gentis ea ex regione oriundae non semper inserviunt.
Verum religio christiana educat, liberat , dignitatem affert, informat ad
humanitatem, altiore vi huic verbo su bietta; aditum pandit ad percipienda
uberrima bona spiritualia et ad optima instituta socialia inducenda. Ad
christianam religionem profitendam reapse humanum genus vocatur, id quod hi
Martyres confirmaut.
Testimonium eorum, si quis attentas aures ei admovet, in hoc
ipso tempore, quod summum momentum habet in res Africanas, vox efficitur, quae
clamat; vox, quae, veluti e longinquo repercussa, iterare videtur arcanam
illam invocationem, quam Paulus per noctem in visione audivit : « adiuva nos
» (Act. 16, 9).
Hi Martyres auxilium implorant. Africa opus habet
Missionariis, sacerdotibus praesertim, medicis, magistris, sororibus
religiosis, mulieribus aegrorum ministris, hominibus magnanimis, qui
communitates catholicas recens conditas et florentes, sed alienae opis valde
indigentes, adiuvent, ut numero et qualitate augescant, atque populus evadant,
scilicet populus Africanus Ecclesiae Dei. His ipsis diebus epistulam
accepimus, cui plures Episcopi regionum Africae mediae subscripserant, et qua
flagitatur, ut sacerdotes, immo nova agmina sacerdotum eaque multa, et quidem
statim, hodie, non cras, eo mittantur. Africa his maxime eget. Africa hodie
viam iis aperit et animum pandit; hoc gratiae divinae tempus est, quod
fortasse abit nec umquam recurret.
Ad nos autem quod attinet, hanc implorationem Africae
deferimus ad Ecclesiam ac fore confidimus, ut Dioeceses et religiosae Familiae
Europae et Americae, quemadmodum Romae invitationem circa Americam Latinam
receperunt, homines et res eo mittentes, videlicet auxilia dilaudanda et
adhuc necessaria, ita ad hunc egregium laborem alterum adiungant, qui, non
minus utilis et praemio dignus, Africae christianae prosit.
Petimusne nova
incommoda religionis causa toleranda? Ita est; sed haec est lex Evangelii,
quae hac aetate singularem in modum
urget; caritas quasi ignis exardescit, ut fides in orbe terrarum refulgeat.
Haec consideratio, unde conscientia Ecclesiae a prima aetate certam fidem et
robur ubertim hausit, animos nostros urget his ipsis temporibus, quibus totus
mundus videtur expergisci et viam inquirere, qua res futuras rette componat.
Gentes novae, usque adhuc immobiles et inertes, utpote persuasum sibi habentes
nullum aliud vitae institutum sibi esse servandum quam id, ad quod, longo
saeculorum decursu formaturn, pervenerint, excitantur et emergunt; hae gentes
progressionibus disciplinarum naturalium et artium technicarum, quas nostra
aetas invexit, aptae effectae sunt ad expetendas res novas easque excelsas et
ad nova incepta suscipienda; eae cupiunt perfectiorem novamque vitae rationem
inire, nativis virtutibus suis consentaneam, qua simul idoneae fiant ad
adipiscenda et percipienda bona civilis cultus praesentis et futuri.
Cum igitur
resurgentes hos populos aspicimus, nobis impensius persuademus officio nos
teneri, officio nempe amoris, attingendi eqsdem populos per colloquium magis
fraternum, exhibendi iis signa bonae existimationis nostrae et affectus,
ostendendi iis Ecclesiam catholicam intellegere ea, quae legitime appetant,
fovendi eorum progressum liberum et honestum, qui fiat pacificis modis humanae
fraternitatis, et ita reddendi faciliorem aditum, si sponte voluerint, ad
cognitionem Christi, quem nos credimus esse veram salutem omnium, et ratione
germana et admirabili interpretari ea, ad quae iidem ex animo nituntur.
Hoc tam
penitus persuasum habemus, ut occasionem praetermittendam nobis non esse
censeamus, immo ut non abnuamus invitationi, qua instanter rogati sumus, ut
magnum populum inviseremus, qui Nobis est veluti imago innumerarum gentium et
nationum totius cuiusdam continentis; idque eo consilio, ut sincerum nuntium
fidei christianae ei afferremus: itaque, Venerabiles Fratres, certiores vos
facimus Nos statuisse Eucharistico ex omnibus Nationibus Conventui Bombayensi,
qui proxime celebrabitur, interesse.
Iam secundo igitur Nobis datur in hac
Basilica iter Nostrum annuntiare, quod usque adhuc alienum prorsus erat a
consuetudinibus ministerii apostolici Romanorum Pontificum. Arbitramur tamen, ut prius iter in
Terram Sanctam, ita hoc iter ad portas Asiae illius immensae, quae est veluti
mundus novus aetatis nostrae, non esse alienum ab indole, immo a mandato, quae
in ministerio apostolico insunt. Animum quidem Nostrum pulsant verba illa
sollemnia Iesu Christi, quae omni tempore urgent et vim retinent suam: « Euntes
ergo docete omnes gentes » (Matth. 28, 19).
Re autem vera non cupido novitatis vel itineris faciendi nos ad huiusmodi consilium ineundum impulit, sed solum
studium apostolicum, quo movemur, ut salutationem evangelicam palam impertiamus ingenti hominum multitudini, cuius prospectum haec
tempora nova
nobis praebent; impulit tantum propositum reddendi Christo Domino testimonium
fidei et amoris idque amplius, ardentius, humilius.
Vos dicetis Papam fieri
Missionarium. Sic est: Papa fit Missionarius, quod verbum idem valet quod
apostolus, testis, pastor in itinere constitutus. Hoc libenter edicimus die
ista, rei missionali provehendae per totum orbem terrarum dicata. Itinere autem
nostro, brevissimo quidem et simplicissimo, et ad unam tantum stationem
pertinente, ubi Christo in Eucharistia praesenti sollemnes tribuentur honores,
gratum animum testari volumus omnibus Missionariis, qui fuerunt et nunc sunt,
qui vitam suam causae Evangelii devovent, iis praesertim, qui, vestigia Sancti
Francisci Xaverii prementes, in Asia ac peculiari modo in India, alacri cum
studio, uberi cum fructu, «Ecclesiam plantaverunt»; eodem itinere
significare cupimus voluntatem Nostram universa incepta missionalia Ecclesiae
sanctae catholicae approbandi, suadendi, confirmandi; eodem primum et animo
prompto ad effectum deducere volumus hortationem Concilii Oecumenici, quod nunc
agitur, hortationem dicimus, quam id circa Missiones eidem Ecclesiae adhibet ea
mente, ut singuli, qui eius membra fidelia sunt, studio Regni Christi propagandi
inflammentur; eodem praeterea animum addere volumus et plausum impertire
cunctis Missionariis, quotquot sunt per orbem terrarum, eorum fautoribus et
benefactoribus; hoc denique iter Nostrum volumus sit omnibus populis, qui
terram incolunt, signum amoris et fiduciae.
Collaudemus igitur Martyres, caeli cives hodie renuntiatos, qui ad haec consilia
capienda animum Nostrum moverunt: ipsi vobis tri-buant fortitudinem, gaudium et
spem in nomine Domini.
* * * * *
We open Our heart in cordial greeting to Our Venerable Brothers, the Archbishops and Bishops of Africa here present. We bid a sincere
and respectful welcome to the Government officials and civil authorities who
grace this ceremony by their attendance. In them, and through their good
offices, We salute the faithful Catholics of Uganda and of all Africa.
On this
great day of rejoicing, We express Our paternal felicitations to all African
Catholics on the elevation to the altar of these young Martyrs of the modern
era. May their example, and their intercession in Heaven, obtain for the
faithful of Africa abundant graces of perseverance, strength, and generosity in
the Faith. Pray to them, invoke their protection upon your beloved country, and
ask for the great gift of Faith for all your fellow-Africans.
In pledge of
divine assistance, through the intercession of these new Saints, We lovingly
impart to all of you here present, to your families and loved ones in Africa,
particularly your children, Our paternal Apostolic Blessing.
|