 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
NEO-EBORACI*
AD E.MUM P. D. PAULUM TIT. SANCTI ANDREAE APOSTOLI DE
HORTIS S. R. E. PRESB. CARDINALEM MARELLA, QUEM LEGATUM DELIGIT, UT AUSPICALIBUS
RITIBUS NEO-EBORACI PRAESIDEAT, QUIBUS BONARUM ARTIUM EX OMNIBUS NATIONIBUS
EXPOSITIO INSTAURABITUR.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Neo- Eboraci, in florentissima et pernobili Foederatarum Americae Civitatum urbe, ad recolendum tertium revolutum saeculum, ex quo condita est, hoc anno
bonarum artium ex omnibus populis Expositio instaurabitur. Magnae
exspectationi par profecto respondebit felix exitus et eventus, propterea
quod summa contentione diligens opera datur, ut nationes illic aemulo studio —
mira spectacula rerum — ad conspicienda proponant ea quae disciplinae, artes,
rationes technicae investigarunt, invenerunt, confecerunt pro ingeniorum
felicitate et copia, quibus singulae florent.
Tanto incepto aequas tribuimus laudes, cum natura sua eo spectet ut
civitates, missis tandem simultatibus, acerbitatibus et invidiis, praeclara certatione in iis
connitantur fabricandis et iactandis, quae sociatae vitae utilitates
suavitatesque almamque pacem decorant.
Quodsi pro Apostolici Nostri ministerii
officio magni aestimamus ea, quae tutelam et incrementa communis boni afferunt,
libentius eadem adprobanda Nobis censemus, ubi religio, qua nihil sanctius et
salubrius, quasi regalem coronam hominum partis operibus et profuturis industriis imponat. Quod sane auspicato hisce in loci adiunctis contingit.
Enimvero singulare quiddam huic amplissimae Expositioni rerum inseritur, quod
quidem insuetum et novum bono omine et spe laetissima ad effectum adductum est:
exhibitionem scilicet rerum ad Ecclesiae navitates pertinentium.
Perite et
affabre exstructum Tabernaculum, Vaticanum appellatum, quod latissimo oeco in
orbem porticibus circumvento constabit, intrantium oculis offeret Christi
vitam splendidis artificiis et operibus expressam, Ecclesiae enucleatae
doctrinae multigena praesidia, eiusque multiplicis caritatis inceptiones et
curas, eius sanctitatis effectricem ubique terrarum diffusam vim, omne genus
supellectilem pulcherrimam ad Dei cultum attinentem, aliaque haud pauca, digna
prorsus quae dignoscantur.
In nobiliore autem
loco positum admirari licebit simulacrum Virginis perdolentis, genibus Christi
mortui corpus gestantis, in quo Michaël Angelus Bonarrotius, facilis aliorum
artificum victor, se ipsum sculpendo vicit, cum exquisita fingendi arte nec
minore indito caelitus religionis spiritu et affiatu Deiparae formam
expressit, quam quisquam contueri nequit, si bene cordatus sit, quin penitus
commoveatur. Marmoreum hoc signum, quod Vaticanam Patriarchalem Basilicam
tanto collustrat decore, trans Oceani immensa aequora brevi temporis tractu
transvectum, insueta praesentia sua quam plurimorum in se mirabundos oculos
convertat, et eorum pectoribus insinuet vividum sensum, numquam e memoria
occasurum, quo moti per visibilia ad invisibilia rapiantur et arcano quodam
effatu, immo silentio, de christiana fide loquatur, heroum parente, virtutum
concitatrice, gaudii et pulchritudinis satrice locupletissima.
Quae cum ita
sint, ut magnificentior auspicatio Tabernaculi Vaticani in Neo-Eboracensi ex
omnibus populis bonarum artium Expositione contingat, decrevimus eo aliquem e
Sacro Purpuratorum Patrum Collegio mittere, qui personam Nostram gereret.
Quocirca, mature librato consilio, te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum
deligimus, facimus, constituimus, qui nomine Nostro auspicalibus ritibus illic
praesideas, et nuntius et interpres sententiarum Nostrarum, praeconii verba,
gratulationes, hortationes proferas, quibus, Dei invocato nomine et auxilio,
dilaudes in rem deductum opus, eique conspicui fructus messem frugiferam,
auream, durabilem percupias. Nec dubitamus, cum praeclaris ingenii, eruditionis,
politioris humanitatis dotibus praeditus sis, qui n exspectationi Nostrae par
commissum tibi honorificum munus prospere expleas. Quod ut feliciter eveniat et
potiaris iis, quae spei plena concipis, votis, Apostolicam Benedictionem,
superni adiutoris Dei praesidii conciliatricem, tibi, Dilecte Fili Noster,
peramanter impertimus et hanc per te, nominatim ad carissimum Nobis Franciscum
S. R. E. Cardinalem Spellman, Neo-Eboracensem Archiepiscopum, itemque ad
universos, qui auspicandae rei gratia illic intererunt, sacra vel civili
potestate pollentes Antistites, magistratus, christifideles uniuscuiusque coetus
pertinere libenter volumus.
Datum Romae, apud Sanctum Petlrum, die XX mensis Februarii, anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 6, pp. 357-358
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|