The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

PASTORALEM EPISCOPORUM*

AD E.MUM P. D. BERNARDUM IOANNEM S. R. E. CARDINALEM ALFRINK, ARCHIEPISCOPUM ULTRAIECTENSEM, CUI GRATULATUR QUOD EPISCOPI HOLLANDIAE IN PASTORALI EPISTULA SS. EUCHARISTIAE MYSTERIUM
SUORUM CHRISTIFIDELIUM CONSIDERATIONI PROPOSUERINT.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Pastoralem Episcoporum Hollandiae epistulam, quam gallico sermone translatam Nobis mittendam nuper curasti, admodum libenter excepimus, eandemque, ut par erat, attento animo perlegimus.

Quod placuit vobis ut a SS. Eucharistiae mysterio argumentum ovium vestrarum considerationi proponendum sumeretis, fuit id Nobis supra quam dici potest iucundum, fecitque eo vel magis exploratam vigilem sollertiam vestram, quae, prout temporum necessitates ac spirituale bonum gregis postulant, nullis parcit curis laboribusque, ut ovium pietas integra fulgeat et fides a quavis serpentium errorum labe immunis prorsus servetur. Ac revera nihil utilius, nihil salutarius christifidelibus contingere potest, quam eorum cogitationes, mentes ac studia convertere ad Eucharisticum Sacrificium, Passionis Christi memoriale perpetuum, eosque adducere frequentes ad augustum altaris Sacramentum, in quo Christus praesens adest caeleste animarum nostrarum alimentum, et omnibus, qui Illum in tabernaculis adorant, gratiarum se praebet fontem inexhaustum.

Oblatam igitur opportunitatem libenter nanciscimur adhortandi vos ut in pastoralibus vestris propositis insistatis. Quam ad rem vos certiores facere gaudemus, quaecumque a vobis consilia capta fuerint sive ad germanam tanti mysterii doctrinam secundum Sanctae Ecclesiae documenta recte explicandam, sive ad amplificandum amorem et cultum Sacramenti augusti, eadem Nobis probatissima fore.

Interea vero, ob hoc vestrae sollertiae testimonium, Nostras excipite gratulationes et laudem, quibus quidem flagrantia adicimus vota, ut, Christi favente gratia, quidquid pastorali conscientia ducti elaborare et efficere contenditis, expectatum assequatur exitum ac vobis et operae vestrae sociis dulcia solacia progignat.

Haec ex animo ominati, tibi, dilecte Fili Noster, ceterisque Hollandiae sacris Pastoribus, itemque universis christifidelibus curae vestrae concreditis Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Iulii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 12, p. 857

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top