 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
VOX LAETITIAE*
AD E.MUM P. D. PAULUM MARIAM S. R. E.
CARDINALEM RICHAUD, ARCHIEPISCOPUM BURDIGALENSEM, QUEM LEGATUM ELIGIT,
UT SOLLEMNIBUS PRAESIDEAT CELEBRANDI IN EA URBE EUCHARISTICI
EX UNIVERSA GALLICA NATIONE CONVENTUS.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Vox laetitiae, vox gaudii nuntius Nobis allatus est, scilicet
Burdigalae proximo Aprili mense Eucharisticum ex universa ista Natione Conventum
actum iri. De delecta hisce celebritatibus sede vehementer gratulamur; profecto
Aquitaniae urbs caput, naturae loco, caelo, artium nitore conspicua, religionis
pietate clara, in Ecclesiae annalibus immortalem adepta laudem, sancti Armandi
Episcopi virtutibus, ortu sancti Paulini Nolani et Ausonii nobilitata, sibi
attributo honore prorsus est digna. Abs te autem cum nuper perceperimus sedula
cura et alacri certatione omnia parari sive quod ad animos sive quod ad externam
rerum temperationem attinet, securam fovemus spem fore, ut statuta sollemnia ad
tribuendum SS. Eucharistiae adorationis obsequium feliciter cedant et piorum
fructuum messem egignant opimam.
Magnifici autem exitus provehendi causa Nos quoque adesse
cupientes, Legatum, qui Nostram in Eucharistico isto Conventu gereret personam,
designandum esse censuimus. Quocirca diligenter rebus perpensis, Te, dilecte
Fili Noster, eligimus, constituimus, renuntiamus, qui vices Nostras sustineas in
ista tui honoris Sede.
Propterea quod pietatis laude collustraris, ac doctrina,
agendarum rerum prudentia es insignis, pro certo habemus id eventurum esse, ut
tibi concl'editum munus egregie et spectate persolvas. Quo cum fungeris,
sedulissimam operam conferes, ut Eucharistica peragenda festa omnibus istuc
conventuris ardentioris pietatis studium inferant, et etiam serae posteritati
sui relinquant numquam elapsuram profuturamque memoriam.
Factus veluti os Nostrum, diligenter consules, ut praesentium
multitudinem ore doceas dignitatem et excellentiam Altaris Sacramenti, cui nulla
par est digna fandi facultas: «Quantum potes, tantum aude: quia maior omni
laude, nec laudare sufficis ... Sit laus plena, sit sonora, sit iucunda, sit
decora mentis iubilatio» (1).
Origo et finis ceterorum sacramentorum, hoc mysterium fidei
praepollet sane iis universis, quia non tantum habet caelestis gratiae
significationem et efficientiam, sed Christum Dominum, universorum charismatum
auctorem, praeter naturalium rerum ordinem vere, realiter, substantialiter, sub
speciebus panis et vini continet, atque communicantibus exhibet ad nutriendam
perficiendamque vitam divinam, sive in singulis christifidelibus sive in
universo mystico Corpore Christi.
«Communio ita appellatur, et revera est, quia per eam Christo
communicamus eiusque carnem et divinitatem participamus, quin etiam aliis alii
communicamus et copulamur. Nam qui ex uno pane participamus, omnes unum Christi
Corpus sumus, et unus sanguis, aliique aliorum membra efficimur, cum unius
corporis simus» (2).
Oblationis, quae in Calvariae loco cruente facta est, incruenta
renovatio, sacrificium unum novae legis latreuticum, eucharisticum,
impetratorium, propitiatorium pro vivis et defunctis, hoc suppeditat Ecclesiae,
ut ea, in Christi persona unita, summa religione Dei maiestatem veneretur et
colat, suae unitatis et pacis signum et causam excipiat atque caritatis undis,
ex qua struitur, vegetetur. Quod quidem saluberrime fieri contingit
quotiescumque et ubicumque sacro eucharistico rite litatur, cum natura publica
et sociali quaevis sit Missa. «Quaelibet enim Missa, etsi a sacerdote privatim
celebratur, privata tamen non est, sed actus Christi et Ecclesiae ... Unaquaeque
enim Missa quae celebretur, non pro aliquorum tantum, sed pro totius etiam mundi
salute offertur ... ex illa enim non parva, immo amplissima peculiarium
gratiarum copia ad salutem tum ipsi sacerdoti, tum fideli populo et toti
Ecclesiae, tum unh'erso mundo provenit» (3).
Meminisse quoque iuvabit — quod quidem firma fide credendum est
— in sacra Eucharistia gemina consecratione panis et vini peracta, statim adesse
Christum non fugaci quidem et transitoria praesentia, sed ipsum porro remanere,
in particulis, quae post eandem consecrationem servantur, panem scilicet vitae,
qui de caelo descendit, sub umbraculo sacramenti dignum prorsus divini cultus
reverentia et adorationis obsequio. Dei bonitas ita disposuit, cui potissimum
proprium est «deliciae meae esse cum filiis hominum» (4), nec immerito id causa
esse debet, cur immortales gratias ei persolvamus, alimonio vitae non periturae
et aeternae gloriae pignore concordi amore fruentes.
Haec loquere et adhortare, ut ad mirabile Sacramentum accedentes
cum vero corde in plenitudine fidei (5), sanctimoniae, gaudii, unitatis,
actuosae concordiae uberrima dona sibi concilient. Quod quidem valde ominati,
Tibi, dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii pignus,
peramanter impertimus hancque, spei optimae magnificentissimi fructuosi eventus
auspicem, Antistitibus, magistratibus, sacerdotibus, christifidelibus, qui ad
Eucharisticum Burdigalensem ex universa Natione Conventum una simul confluant,
peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, anno MCMLXVI,
Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 356-358
(1) Cfr. Missa in festo SS. Corporis Christi.
(2) S. Ioannes Damascenus, De fide orthodoxa, IV, 13.
(3)Litt. Encycl. Mysterium Fidei, A. A. S. LVII (1965), 761-762
(4)Prov. 8, 31.
(5) Cfr. Hebr. 10, 22.
© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana
|