 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD ANICETUM FERNÁNDEZ,
ORDINIS PRAEDICATORUM GENERALEM MAGISTRUM,
CUI SUMMUS PONTIFEX BENEVOLENTIAE ET GRATULATIONIS SENSUS PROMIT, CUM ANTIQUUM
COMMISSARIORUM MUNUS
APUD S. CONGREGATIONEM CATHOLICAE FIDEI MORUNQUE INTEGRITATI TUENDAE ESSE
DESINERET, POST NOVAM ILLIUS CONGREGATIONIS TEMPERATIONEM
ORDINIS
PRAEDICATORUM
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem
Ordinis Praedicatorum intaminata ac fidelis erga Apostolicam Sedem observantia,
tamquam maximi pretii hereditas ab ipso S. Dominico Legifero Patre accepta, per
saeculorum decursum mirum in modum eluxit, sive apud singulos quosque religiosos
viros, qui vires suas, immo quandoque vitam ipsam, in Ecclesiae Sanctae
utilitatem impenderunt atque impendunt, sive in praegravibus muneribus, quae
Ordini vestro a Decessoribus Nostris alia post alia commissa surit, ut Romanae
veritatis Cathedrae arcto caritatis vinculo inservicet.
Quae inter officia singulare obtinuit momentum murais Commissariorum apud S.
Congregationem Sancti Officii seu catholicae fidei morumque integritati tuendae,
quod, a Paulo III Pontifice Maximo anno MDXLII institutum, praeclaras sane
utilitates inde ab initio et decursu temporum Apostolicae Sedi praebuit.
Commissarii enim Sancti Officii, sicuti appellabantur — quos inter memorari
placet Michaëlem Ghislieri, postea ad supremum Petri Solium evectum, ac
sanctorum Caelitum honoribus decoratum, S. Pium V dicimus, Ecclesiae decus,
vestrique Ordinis ornamentum perpetuum — tanta concrediti oneris diligentia et
conscia cura, tamque integro fidei servandae studio plus quam quadringentos
annos eminuerunt, ut maximae iis et Ordini Praedicatorum gratiae in aevum
reddendae sint.
Hisce enim in adimplendis partibus, Dominiciani Sodales sese praestiterunt
amantissimos Conditoris filios, cuius una vitae sanctissimae ratio fuit, Christo
et Ecclesiae se usque ad extremum halitum devovere; iidemque Romanorum
Pontificum spei plane responderunt, qui tantae gravitatis ipsis crediderunt
officia, ut in animorum procurandam salutem indefatigati incumberent: ut enim
Honorius III, Decessor Noster, per Apostolicas Litteras affirmavit,
ŤOrdinem Fratrum Praedicatorum, sicut credimus, Dominus suscitavit, qui non quae
sua sunt sed quae Christi quaerentes, ... se dedicaverunt evangelizationi verbi
Deiť (6 maii 1220. cf Bullarium Ordinis Praedicatorum, 10, n. 15). Quod
laudis praeconium Nobis suavissimum est vestro Ordini iterum tribuere, cum probe
noverimus, id cum rei veritate per aetatum decursum omnino congruisse.
At impensiorem gratae mentis Nostrae significationem vobis reddendam esse
censemus, cum, post novam memoratae Congregationis temperationem, quae celebrato
Concilio Oecumenico Vaticano II facta est, mutata nostro hoc tempore rerum
adiuncta suaserint, ut antiquum illud Commissariorum munus esse desineret. Quam
ob rem tibi ac sodalibus tuis, praesertim dilecto Filio Raimundo Verardo, qui
utpote quadragesimus sextus S. Officii Commissarius naviter, scite prudenterque
suo munere postremus functus est, atque eius sociis, benevolentiae et
gratulationis sensus promimus flagrantissimos, universae quoque Ecclesiae
nomine, quandoquidem Ordo vester quattuor amplius saecula gravi huic agendi
provinciae optimo cum fructu consuluit, atque honoris titulum sibi comparavit
singularem.
Haec verba Nostra sacris quoque precibus fulciuntur, dum vobis uberrima Dei dona
et solacia invocamus, qui unus hominum acta penitus inspicit ac merito
remuneratur praemio; vobisque Pauli Apostoli verba accommodantes, haec paterna
caritate iteramus: Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles,
abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in
Domino (1 Cor 15, 58).
Supernae benignitatis auspicium praesentissimum esto Apostolica Nostra
Benedictio, quam tibi, supra memoratis religiosis viris, universisque tui
Ordinis sodalibus, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVI mensis Martii, anno MCMLVI,
Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
|