 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
LIVERPOLITANUM
TEMPLUM*
AD E.MUM P. D. IOANNEM CARMELUM S.
R. E. CARDINALEM HEENAN, ARCHIEPISCOPUM VESTMONASTERIENSEM, QUEM LEGATUM
ELIGIT,
UT SOLLEMNI RITUI DEDICATIONIS LIVERPOLITANI TEMPLI CATHEDRALIS PRAESIDEAT.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Liverpolitanum
templum cathedrale, quod ingenti nobilique opere aedificatum mox sollemni
dedicabitur ritu, causam Nobis praebet, ut tibi, qui ut sedis illius olim
Archiepiscopus id exstruere non modico ausu es aggressus, Venerabili Fratri
Georgio Andreae Beck, tuo in eodem munere successori, qui rem alacriter est
persecutus, clero et fidelibus, qui ad eam perficiendam egregium studium, magna
quoque impendia facientes, contulerunt, gaudium Nostrum et gratulationem significemus.
Quandoquidem ergo feliciter iam contingit, ut «finis coronet opus»,
palam simul ostenditur, quot utilitates capiantur, si sacri Pastores et greges
ipsis commissi ad Dei gloriam inter se sociant labores. Ut ergo dedicationis
sollemnibus plus momenti ac decoris accrescat, te, Dilecte Fili Noster, Legatum
Nostrum eligimus et renuntiamus, qui, Nostram gerens personam, iis praesideas;
nec dubitamus, quin mandatum munus pro pastorali, qua ardes, sollertia
fructuose sis exsecuturus.
Ad artis rationes, quae nostris obtinet temporibus,
constructa, haec domus Dei, utpote quae altius surgat et caelum quodam modo commonstret, eiusdem huius aetatis homines monet, ut ad Deum, rerum omnium
Auctorem, cogitationes actionesque convertant; scilicet religionem moles eadem
docet, et hortatur, ne ad materiam tantum et ad terrena commoda vita referatur
humana. Animorum etiam concordia et unitas hoc templo praedicari videntur; ad quod bonum
optatissimum non pervenitur nisi per Christum, id est nisi caritate
compaginamur. Ut ait S. Augustinus, die dedicationis ecclesiae suae ad fideles
habens sermonem: Ligna ista et lapides si non certo ordine sibi cohaererent, si
non se pacifice innecterent, si non se invicem, cohaerendo sibi, quodam modo
amarent, nemo huc intraret (1). Itaque hominum consortio, praesertim autem
christianae familiae spirituale aedificium exstruant oportet caritate, scilicet
consensione mutua et tolerantia, et ita veri nominis pax tandem constabiliatur in mundo.
Praeterea hoc templum amplissimum, ubi Deus inhabitat, in
animis vividam excitet cognitionem flagrantemque amorem Ecclesiae, quae est
mater nostra communis. Huic unusquisque artius astringi se sentiat atque etiam
Ei, qui Christi in terris vices gerit, et iis, qui, episcopali munere fungentes,
curam agunt sibi crediti gregis.
Quoniam vero praeclara haec aula divinis
ritibus aptissima esse cognoscitur, exardescat etiam eorum studium, ita ut
singuli coetus liturgicos ut membra mystici Corporis Christi participent et sic
coniunctim Deum colant ac deprecentur.
Templum denique notionem ac desiderium
suggerit beatissimae illius sedis caelestis, ubi donis frui licet in aevum
sempiternum, quae aspectu oculorum comprehendi neque auribus percipi neque ulla
cogitatione queunt adumbrari: Aedificationem ex Deo habemus, domum non
manufactam, aeternam in caelis (2). Profecto illa vita numquam defutura veram
significationem verumque momentum brevi tribuit terrenae huic et saepe arduae
peregrinationi.
Haec videtur Nobis loqui insigne istud pietatis monumentum. Quod
dum animo Nostro suaviter commoto obversatur, tibi, Dilecte Fili Noster,
Liverpolitano, quem diximus, Archiepiscopo ceterisque sacris Pastoribus,
ornatissimis Viris in publica re versantibus, clero et fidelibus, qui
dedicationis sollemnibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, supernorum
munerum auspicem Nostraeque benevolentiae testem, libenter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Maii, in festo Ascensionis
Domini, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 613-615
(1) Serm. 363: PL 38, 1472.
(2) 2 Cor. 5, 1.
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
|