The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA AD E.MUM P. D. EUGENIUM S. R. E. CARDINALEM TISSERANT, SACRI COLLEGII DECANUM, SEXAGESIMO ANNO VOLVENTE EX QUO SACERDOTIO AUCTUS EST.

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Propediem sexagesimus abibit annus, postquam ipse, Venerabilis Frater Noster, sacerdotio initiatus es; ac prorsus, singulari Dei dono, temporum dispositoris, omnium bonorum fontis et largitoris, tibi, viribus animi et corporis integris iuveniliter virenti, iucundum sane erit, sanctam renovare memoriam semper a te culti semperque colendi illius diei, quo ad sacri presbyteratus gradum evectus es ac subinde primum religiosissime ad aram litasti.

Ut tam laetabilis eventus explicatae recordationis praeter modum simus participes, postulat sane impensa benevolentia, qua vetere fiamma saepeque testata te prosequimur, postulant huic par existimationis Nostrae iudicium et perinsignis dignitas quam obtines.

Caritas enim, cui nihil dulcius obsequi est, plane Nobis suadet, ut cum fratribus in episcopatu Nostris, tecumque imprimis, quaecumque ipsis fausto contingant habeamus communia, et miscendo Nostrum gaudium illorum gaudio veluti sertum et cumulum afferamus.

Itaque eos vehementer tibi gratulamur labores, quos tam diuturno temporis spatio tulisti, praeclaris functus muneribus, in quibus obeundis tua eluxit divinarum humanarumque rerum ampla cognitio, tuus re rum exstitit usus, tua animi altitudo et praestantia eminuit. Praesertim in memoriam revocare Nobis nunc licet, te insignia messuisse merita utpote Cardinalem Consilio Ecclesiae Orientali praepositum, Bibliothecarium et Tabularium Sanctae Romanae Ecclesiae, Ostiae, Portus et Sanctae Rufinae suburbicarium Episcopum, ubi nitentia vestigia reliquisti sollertis, navi, liberalis pastoris, cuius praeesse fuit prodesse, cuius excellere fuit servire.

Quae honoris causa digne recolentes, a Christo Iesu, gaudio et corona Praesulum, exposcimus, ut multiplicibus solaciis, quibus te ad altare accedentem, tot annorum decursu, imbuit, per proxima fausti diei sollemnia supernae bonitatis Suae divitias adiciat et in te effundat. Precamurque ut diu te servare velit, semper calentem sacrosanctae Eucharistiae religione et fervore, quibns perpetua iuventa sacerdotalis robur animi viret et aeternae beatitatis praevia et praenuntia suavissima delibatur dulcedo.

Ut haec, quae tibi ex animo flagrantia omina promimus, adspectabili dato pignore et exhibito signo, clare patefiant, tibi calicem ad sacro litandum dono damus, temet orantes, ut cum immaculatum Agnum immolabis, memor sis Nostri, qui memores fuimus et sumus tui, eo vel maxime quod a te episcopalem consecrationem suscepimus.

Quo autem salutarior anniversarius dies tuus evadat, libenter id tibi facultatis facimus, ut postquam sollemni ritu divinis operatus eris, Nostro nomine Nostraque auctoritate adstantibus christifidelibus benedicas, proposita plenaria Indulgentia, ad Ecclesiae legem lucranda.

Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis Nostrae pignus, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 13, pp. 856-857

 

Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top