 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
NOVIMUS TE*
AD E.MUM P. D. VILLELMUM THEODORUM S.R.E. CARDINALEM HEARD,
DECEM EXPLENTEM LUSTRA A SACRO PRESBYTERATUS ORDINE SUSCEPTO.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Novimus te
propediem quinquagesimum annum esse expleturum, ex quo, Domino ad sacra munera
te vocanti magna voluntate obsecutus, sacerdotium iniisti et divina Hostia
primum litasti.
Quod quidem praeclaram opportunitatem Nobis praebet spiritualem laetitiam ex
animo participandi, quam natalis hic dies, suavium recordationum plenus, tibi,
dilecte Fili Noster, ut nihil dubitamus, cumulatius affert.
Praeteritum spatium respiciens, profecto impelleris, ut omnium bonorum Auctori
et Largitori gratias agas, qui tibi per hos annos dedit sacerdotales colere
virtutes ac tam celsi muneris functione populo Dei prodesse. Egregiis quidem
mentis dotibus praeditus, multum operae et studii ad iuris canonici disciplinam
contulisti; quam ob rem merito es inter iudices Sacrae Romanae Rotae, ut
appellatur, ascitus horumque collegio postea praefectus. Quae officia cum
gereres, effulgebat in te iustitia, cuius «magnus ... splendor, quae aliis
potius nata quam sibi communitatem et societatem nostram adiuvat» (S. Ambros.
De Off. I, 28; PL 16, 68), urgebat te «caritas veritatis» (S. Aug. De
Civ. Dei 19, 19), quae est optatissimum bonum, atque adeo Ecclesiae commodo
et profectui ista navitate tua non modice inserviisti. Nec tacere possumus
animum tuum huic Petri Sedi in exemplum deditum, quae totius dominici gregis est
mater et magistra sollertissima. Huic, inter Purpuratos Patres rite cooptatus,
etiam arctius es coniunctus.
Diuturnum igitur tempus transactum remetiens, iure potes affirmare ad vitae usum
te verba deduxisse, quae in dignitatis tuae insigni insculpsisti: «Recte et
sapienter».
Haec recogitantes, Nos a summo aeternoque Deo impensis precibus lumen et robur
flagitamus, ut vires tibi tueatur, tibique concedat senecta uberi frui atque in
huius Petrianae Sedis utilitatem ac decus adhuc diu elaborare.
Haec ominati tibi, dilecte Fili Noster, Benedictionem Apostolicam, Nostrae
dilectionis testem, impertimus eamque libenter volumus ad universos quoque
pertinere, qui sacro sollemni, ob anniversariam memoriam istam agendo,
intererunt.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Martii anno MCMLXVIII,
Pontificatus Nostri quinto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 250-251
© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana
|