 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
TANTA IN EPISCOPALI*
AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E.
CARDINALEM SIRI, ARCHIEPISCOPUM IANUENSEM, QUINQUE CONDENTEM LUSTRA
AB EPISCOPALI SUSCEPTA ORDINATIONE.
Tanta in episcopali ordine est dignitas, tanta est in fastigio sacerdotii
amplitudo, ut haec rite aestimanda esse videatur inter summa beneficia, quae
Ecclesiae suae in terris peregrinanti divinus Auctor et Custos attribuit. Huius
caelestis benefacti secum reputantes granditatem et pretium, peropportune quidem
clerus et christifideles Ianuensis archidioecesis, festiva corona,
circumsaepient te, Venerabilis Frater Noster, qui religiosa cum observantia mox
cum iis celebrabis vicesimam quintam anniversariam memoriam illius diei, a te
semper singulari recordatione culti, quo, episcopali ordinatione suscepta,
accensitus es primoribus et ducibus populi Dei. Tam faustum eventum, quo mox
frueris, nolumus Nos silentio praeterire, immo vero, gratulantium chorum quasi
praeeuntes, communi laetitiae Nostram miscentes, flagrantia vota tibi
proferimus, quae scito ex animo profisci et a Datore omnium bonorum quidquid est
prosperum, felix, congruenter optandum et perfectum percupimus. Magnis vero
precationibus ea confirmamus, quae bene ominantibus verbis, tibi et secundis
rebus tuis exoptamus. Simul autem valde oportet, hanc pulcherrimam nacti
occasionem, de pastorali munere scite et fructuose hactenus gesto tibi
gratulemur.
Namque in tam longo emenso itinere, Ianuae primo Auxiliaris Antistes, postea
Archiepiscopus, praeclara ob merita deinceps Purpuratorum Patrum Collegio
ascitus, perpetuo religionis studio, acerrimo ingenio, theologiae et penitioris
philosophiae scientia et editis operibus illustris, de Ecclesiae deque
christianae humanitatis honore et incremento egregie meritus es, atque in
praesens maiora quoque et utiliora de viribus tuis in vario discrimine rerum; in
quo versamur, haud fallaci spe spondes.
Nunc autem, quasi in decursae aetatis statione consistens, fac novam
alacritatem, novas vires sumas, proposita digna laude firmius constabilias,
secure fretus multiformi gratia Iesu Christi, summi Sacerdotis, aeternique
Regis. Quocirca sollertis pastoris partes agens, ad instruendum eloquio et
exemplis vitae, ad docendum, ad luctandum pro sanctissima catholicae fidei causa
ut magis magisque valeas, invocato supernae sapientiae radio et auxilio, saepius
referre ad te contende et stude divinorum librorum ignita effata: «Dominus
illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae: a quo
trepidabo?» (1). Ipse est «exaltans animam, illuminans oculos, dans sanitatem et
vitam et benedictionem» (2). «Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in
Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae
Sion» (3).
Haec imo a pectore ominatis, nihil reliqui denique Nobis est, nisi ut Tibi,
auxiliari tuo, Clero et Christi ovibus, quarum emolumento vigil prospicis,
Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae pignus et auspicem, libentissime
impertiamus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Aprilis, anno MCMLXIX, Pontificatus
Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 7, pp. 448-449
(1) Ps. 26, 1.
(2) Eccli. 34, 20.
(3) Ps. 72, 28.
© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana
|