 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
HODIE SOLLEMNIS*
AD E.MUM P. D. BENEDICTUM S. R. E.
CARDINALEM ALOISI MASELLA, PRAEFECTUM AERARIIS APOSTOLICAE SEDIS PER
INTERREGNUM,
DECEM IMPLENTEM LUSTRA,
EX QUO EPISCOPALI ORDINATIONE AUCTUS EST.
Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Hodie sollemnis idemque perquam raro celebrandus recurrit dies, cuius tibi
exstat grata memoria, hoc anno autem piis atque effusioribus transigendus
laetitiis: decem enim implebuntur lustra, ex quo episcopali consecratione auctus
es.
Perquam gavisi, et hanc pulcherrimam egregiamque nacti
occasionem, tibi, venerabilis Frater Noster, iterum palam aperiendi animum
Nostrum, bene ominatis verbis quae profecto caelitus veluti affiata caritas
inspirat, tibi cuncta fausta, salutaria, desideriis sanctis optabilia, ad veram
felicitatem tuam pertinentia, ominamur; atque adeo orituram lucem eupimus
divinorum munerum invocatis divitiis locupletem et perpetua recordatione
honorabilem.
Peractos recensens labores, quibus diuturnam Christi et
Ecclesiae militiam tot annos nobili tasti, aequum solacium praeclarae
conscientiae capies, utpote servus bonns ac fidelis, multis perfunctus
muneribus, egregie semper de Apostolica Sede meritus.
Quare nihil tibi magis cordi sit quam, uti adventantem
prospiciens aeternitatem, vel tacitus vel loquens, boni, recti, pulchri Fonti
Principioque iugiter fac inhaereas, atque ea quae, magister virtutis, ipse
docere debes, exemplis vitae et sapientiae plenis verbis, semper et universis,
qui te adeunt vel circumstant, prosis: «Lux iustorum laetificat ... lex
sapientis fons vitae» (1).
Quod si alacriter feceris, scito a te profectui in regia via
evangelici ascensus consultum iri, atque te amantibus votis Nostris, quae per
occasionem promimus, immo, quod est potissimum, Dei beneplacito plane
respondere.
Testis interea praecipuae benevolentiae Nostrae speique optimae
auspicium sit Apostolica Benedictio, quam tibi, venerabilis Frater Noster,
itemque cunctis, qui quinquagesimum episcopatus tui natalem, festiva
gratulantium corona, colent, libenter impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXI mensis Decembris, anno MDCCCCLXIX,
Pontificatus Nostri septimo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 36-37
(1) Prov. 13, 9, 14.
© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana
|