The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

EVANGELICUM ILLUD*

AD E.MUM P. D. BENIAMINUM S. R. E. CARDINALEM DE ARRIBA Y CASTRO, ARCHIEPISCOPUM TARRACONENSEM,
MODERATIONE ILLIUS ARCHIDIOECESIS SE ABDICANTEM.

 

Evangelicum illud Filii hominis, Qui «non venit ministrari sed ministrare», prae mente Tibi versabatur profecto, Venerabilis Frater Noster, cum onere et honore regendae Tarraconensis perinsignis Archidioeceseos Te abdicare statuisti. Quam quidem humilitate laudandam et oboedientia in exemplum adducendam voluntatem tuam — nam Oecumenici Concilii Vaticani II suasionibus et a Nobis latis normis obsequens illam animo concepisti — ne ratam haberemus, diu retenti sumus, considerantes quantum meritus sis in dominicis agris colendis. Illam tandem, quamquam aegre, interposita ad Dominum, Patrem luminum, prece, admittere censuimus. Te itaque, a custodia quidem gregis recedentem, semper autem paternis illum prosecuturum sensibus, debita laude honestare percupimus: cui per annos quinquaginta et octo sacerdotalia exercita munera, per triginta et quinque episcopalia testimonium praebent boni Pastoris. Cum enim iuventute adhuc florens Matriti sacrorum alumnos doceres, cum Mindoniensis et Ovetensis Episcopus prius, postea Archiepiscopus Tarraconensis, fidelium saluti procurandae et Ecclesiae profectui incumberes, caritatis Christi, quae urget nos, ministrum te praebuisti. Tibi nunc oratione et sapienti consilio semper benefacere parato et praestolanti aeternum ab Aeterno Pastore bravium sit grata eiusdem praelibatio tuorum quondam gregum recordatio pia, sit pignus Apostolica Benedictio Nostra, quam ex animo Tibi carisque tuis universis largimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die 19 Novembris 1970.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 12, p. 826

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top