 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD IOSEPHO CARRARO,
EPISCOPO
VERONENSI,
OB DECIMUM SEXSTUM EXACTUM SAECULUM
AB OBITU SANCTI ZENONIS
«VERONA FIDELIS»
Venerabili Fratri
Iosepho Carraro, Episcopo Veronensi,
Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
«Verona fidelis»: hac appellatione urbs ista inclita gloriatur, quae praesidio
Sanctorum Praesulum ac diligentium Pastorum navitate christianae religionis
institutis inhaerere cognoscitur. In illis eminet Sanctus Zeno, quem ut
Episcopum suum, numero octavum, atque ut Parentem et Patronum civitas eadem
studiose veneratur. Huius piae mentium incitationis amplior nunc offertur
occasio, siquidem XVI saeculum expletur, ex quo praeclarus ille vir, fulgore
virtutum ornatus, in Domino obiit servi boni praemium accepturus.
Fuit profecto Veronensis Ecclesiae Pater, quippe qui ethnicos, quorum non pauci
adhuc exstabant, ad Christi sequenda vestigia blande suaviterque attraheret
(Cfr. ZENONIS VERONENSIS Tractatus Corp. Christ., XXII [1971], II, 7, 8,
pp. 174.175; I, 34, 3, p. 88), et communitatem constitueret christianam,
pietatis ardore illustrem. Cum enim novum Veronae templum dedicaret, haec verba
fecit ad astantes: «Incomparabilis . . . gloria ac vere Deo digna, cum uno
consensu, una fide alter alterum commendans devotione consimili convertuntur ad
Deum et sacerdos et templum. Exsultate igitur, fratres, aedificationemque
vestram aede
ista de novella cognoscite, cuius quoque capacitatem felici numero fecistis
angustam» (Cfr. ZENONIS VERONENSIS Tractatus Corp. Christ., XXII [1971],
II, 6, 2, pp. 168-169).
Quantum Sanctus Zeno sacrae tribuat Liturgiae excolendae penitusque experiendae,
eius Tractatus seu Sermones testantur, quibus praesertim verbum Domini explanat,
neophytos affatur, paschale extollit mysterium, de virtutibus vitaque probe
agenda exponit. Non solum ergo magistrum se praebet fidei, quam ab erroribus tum
grassantibus vult integram servatam, sed etiam rectos mores inter fideles
salubriter promovet.
Avaritiam perosus, liberalitatem, qua pauperibus succurreretur, instantius
suasit caritatisque nobile prompsit praeconium: «O caritas, quam pia et
opulenta, quam potens! Nihil habet, qui te non habet . . . Tu caecorum oculus.
Tu pes claudorum. Tu scutum fidelissimum viduarum. Tu melior pupillorum, plus
quam uterque parens. Tibi oculos numquam siccos esse aut misericordia permittit
aut gaudium» (Ibid. I, 36, 9, p. 99). Plurimum quoque est ipse annisus,
ut in christiana societate castitas et continentia florerent, copiosis verbis
hoc animae corporisque efferens decus: «. . . quantum es miranda, pudicitia,
quae aliter laudari te non vis quam ut custodiaris, solo bonae conscientiae
ornamento contenta. Tu in virginibus felix, in viduis fortis, in coniugiis
fidelis, in sacerdotibus pura, in martyribus gloriosa, in angelis Clara, in
omnibus vero regina» (Ibid. I, 1, 7, p. 13).
Haec — sunt quidem pauca — non propterea tantum attigimus, ut, praeteritum
respicientes, laudes celebraremus eximii huius Pastoris, sed etiam ut eum quasi
filios suos, qui nunc sunt, alloquentem induceremus. Deum igitur enixe rogamus,
ut sollemnia eius honori indicta fructus spirituales edant uberrimos atque illa
veluti christiana imago, quam idem Praesul urbi ac dioecesi Veronensium
impressit, clarius in dies splendeat atque irradiet. Hoc feliciter contingat,
deprecante beatissima Virgine Maria, cuius ille egregius fuit ac disertus
laudator.
Dum haec pulsant animum Nostrum, tibi, Venerabilis Frater, quem sollertem
novimus Sancti Zenonis in eius sede successorem, Auxiliari Episcopo tuo eidemque
Vicario Generali, et omnibus curae tuae commissis Benedictionem Apostolicam,
caelestis auxilii auspicem Nostraeque benevolentiae testem, libentissime
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Aprilis, anno MCMLXXII,
Pontificatus Nostri nono.
PAULUS PP. VI
|