The Holy See
back up
Search
riga

LETTERA DI PAOLO VI
A MONSIGNOR GIUSEPPE CARRARO IN OCCASIONE DEL
XVI CENTENARIO DELLA MORTE DI SAN ZENO

 

Venerabili Fratri Iosepho Carraro, Episcopo Veronensi,

PAULUS PP. VI

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem.

«Verona fidelis»: hac appellatione urbs ista inclita gloriatur, quae praesidio Sanctorum Praesulum ac diligentium Pastorum navitate christianae religionis institutis inhaerere cognoscitur. In illis eminet Sanctus Zeno, quem ut Episcopum suum, numero octavum, atque ut Parentem et Patronum civitas eadem studiose veneratur. Huius piae mentium incitationis amplior nunc offertur occasio, siquidem XVI saeculum expletur, ex quo praeclarus ille vir, fulgore virtutum ornatus, in Domino obiit servi boni praemium accepturus.

Fuit profecto Veronensis Ecclesiae Pater, quippe qui ethnicos, quorum non pauci adhuc exstabant, ad Christi sequenda vestigia blande suaviterque attraheret (Cfr. ZENONIS VERONENSIS Tractatus Corp. Christ., XXII [1971], II, 7, 8, pp. 174.175; I, 34, 3, p. 88), et communitatem constitueret christianam, pietatis ardore illustrem. Cum enim novum Veronae templum dedicaret, haec verba fecit ad astantes: «Incomparabilis . . . gloria ac vere Deo digna, cum uno consensu, una fide alter alterum commendans devotione consimili convertuntur ad Deum et sacerdos et templum. Exsultate igitur, fratres, aedificationemque vestram aede ista de novella cognoscite, cuius quoque capacitatem felici numero fecistis angustam» (Cfr. ZENONIS VERONENSIS Tractatus Corp. Christ., XXII [1971], II, 6, 2, pp. 168-169).

Quantum Sanctus Zeno sacrae tribuat Liturgiae excolendae penitusque experiendae, eius Tractatus seu Sermones testantur, quibus praesertim verbum Domini explanat, neophytos affatur, paschale extollit mysterium, de virtutibus vitaque probe agenda exponit. Non solum ergo magistrum se praebet fidei, quam ab erroribus tum grassantibus vult integram servatam, sed etiam rectos mores inter fideles salubriter promovet.

Avaritiam perosus, liberalitatem, qua pauperibus succurreretur, instantius suasit caritatisque nobile prompsit praeconium: «O caritas, quam pia et opulenta, quam potens! Nihil habet, qui te non habet . . . Tu caecorum oculus. Tu pes claudorum. Tu scutum fidelissimum viduarum. Tu melior pupillorum, plus quam uterque parens. Tibi oculos numquam siccos esse aut misericordia permittit aut gaudium» (Ibid. I, 36, 9, p. 99). Plurimum quoque est ipse annisus, ut in christiana societate castitas et continentia florerent, copiosis verbis hoc animae corporisque efferens decus: «. . . quantum es miranda, pudicitia, quae aliter laudari te non vis quam ut custodiaris, solo bonae conscientiae ornamento contenta. Tu in virginibus felix, in viduis fortis, in coniugiis fidelis, in sacerdotibus pura, in martyribus gloriosa, in angelis Clara, in omnibus vero regina» (Ibid. I, 1, 7, p. 13).

Haec - sunt quidem pauca - non propterea tantum attigimus, ut, praeteritum respicientes, laudes celebraremus eximii huius Pastoris, sed etiam ut eum quasi filios suos, qui nunc sunt, alloquentem induceremus. Deum igitur enixe rogamus, ut sollemnia eius honori indicta fructus spirituales edant uberrimos atque illa veluti christiana imago, quam idem Praesul urbi ac dioecesi Veronensium impressit, clarius in dies splendeat atque irradiet. Hoc feliciter contingat, deprecante beatissima Virgine Maria, cuius ille egregius fuit ac disertus laudator.

Dum haec pulsant animum Nostrum, tibi, Venerabilis Frater, quem sollertem novimus Sancti Zenonis in eius sede successorem, Auxiliari Episcopo tuo eidemque Vicario Generali, et omnibus curae tuae commissis Benedictionem Apostolicam, caelestis auxilii auspicem Nostraeque benevolentiae testem, libentissime impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Aprilis, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI

 

top