The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD E.MUM P.D. EUGENIUM S.R.E.
CARDINALEM TISSERANT,
EPISCOPUM OSTIENSEM, PORTUENSEM ET S. RUFINAE,
SACRI COLLEGII DECANUM ET PRIMUM
E CONSILIO PRAESIDENTIAE CONCILII OECUMENICI VATICANI II,
QUEM SUMMUS PONTIFEX CERTIOREM FACIT,
STATUISSE SE UT DIE OCTAVO PROXIMI MENSIS DECEMBRIS,
IN FESTO IMMACULATAE CONCEPTIONIS B. MARIAE VIRGINIS, OECUMENICA SYNODUS SOLLEMNI RITU FINEM HABEAT

LAETO ANIMO

 

Venerabilis Frater Noster,
salutem et apostolica benedictionem

LAETO ANIMO comperimus labores Concilii Oecumenici Vaticani II non modo celeriter procedere, sed etiam ad exitum vergere. Hac de causa, nomine istius Consilii Praesidentiae, a Nobis postulasti, Venerabilis Frater Noster, ut dies ac sollemnes ritus statuantur, quibus Oecumenica Synodus sit concludenda.

Grates Deo maximas agamus de superna ope per totum Concilii celebrationis decursum Patribus et Ecclesiae collata, ac nostras multiplicemus preces, ut nuper per Adhortationem Apostolicam «Postrema Sessio» christifideles omnes appellavimus, quibus quidem ab Omnipotenti Deo impetretur, ut grande eventum, cuius initium spem maximam excitavit, ad exitum feliciter perducatur atque uberrimam salutarium fructuum copiam Ecclesiae et mundo gignere valeat.

Quamobrem tuis precibus libenter annuentes, statuimus ut Sacrosanctum Concilium Oecumenicum Vaticanum II, quod in festo divinae Maternitatis Mariae Ss.mae initium cepit eiusque peculiari patrocinio commissum est, finem sollemni ritu habeat die VIII proximi mensis decembris, quo liturgicum festum Immaculatae Conceptionis Mariae, Matris Ecclesiae, recoletur. Eodem decembris die, anno MDCCCLXIX, sollemniter inauguratum fuit Concilium Oecumenicum Vaticanum I, cuius praesens Oecumenica Synodus non una de causa veluti dignum complementum optimo iure haberi potest.

Statuimus etiam ut die VII eiusdem mensis decembris celebretur Publica Sessio, in qua Sacri Concilii deliberationi proponantur postrema Schemata, quae in superioribus Congregationibus Generalibus iam approbata sunt.

Faveas, Venerabilis Frater Noster, haec, quae statuimus, in notitiam Patrum Conciliarium humaniter perferre.

Spem bonam foventes, fore ut superna ope et Conciliarium Patrum sollertia reliqui Oecumenicae Synodi labores prosperum sortiantur exitum, Tibi, Venerabilis .Frater Noster, ceterisque Consilii Praesidentiae Membris, necnon Concilii Oecumenici Patribus universis Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die IX mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 

top