 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P.D. ANTONIUM S.R.E.
CARDINALEM SAMORČ,
EPISCOPUM SUBURBICARIAE SEDIS
TITULU SABINENSIS ET MANDELENSIS
NEC NON SANCTAE ROMANAE ECCCLESIAE BIBLIOTHECARIUM
AC TABULARIUM, DIEM ANNIVERSARIUM
VICESIMUM QUINTUM EXPLENTEM,
EX QUO EPISCOPALEM ORDINATIONEM SUSCEPIT
Die XVI huius mensis Aprilis, laete spirante vere,
diem vitae tuae sollemnissimum ac faustissimum, Venerabilis Frater Noster,
celebrabis, cum annus xxv tibi abeat a suscepto Episcopatu. Quod si consueverunt
homines albo signare lapillo diem illum, quo lucem hanc adspexere, aequiore sane
causa illum tu recoles, quo, iam Deo carus per sacerdotalis officii sacramentum,
cum Apostolorum successoribus Episcopus annumeratus es. Quorum profecto tunc,
cum amplissima dignitas in te fluxit, turn etiam auctoritas: quae enim de eorum
dignitate sacra pagina docet: «Et fecit ut essent duodecim cum illo» (Marc.
3, 14), quos dixit «amicos» (Io. 15, 15) atque de auctoritate: «Sicut
misit me Pater, et ego mitto vos» (Io. 20, 21; cfr. Marc. 16, 15;
Io. 20, 23), iure merito in te cadunt, qui illis in utramque succedis.
Est ergo, Venerabilis Frater Noster, cur summo Deo
gratias agas quam plurimas, et Nos tecum, atque vehementer gaudeas, in quem dona
tanta scilicet cumulata sunt, ut «cum principibus populi sui» collocatus
sedeas. Adsunt autem et aliae festivi gaudii causae, quas placet turn breviter
percensere, turn etiam efferre, cum et Nos, ad sententiam beati Gregorii Magni,
iam honore afhciamur, cum Fratribus Nostris Episcopis honor debitus non negatur
(Cfr. S. GREGORII MAGNI Ad Eulog. 8, 30; PL 77, 933); eo magis
quod ingenii atque animi tui laudes longa ac prope familiari consuetudine
experti perspectas habemus: laudes, dicimus, sacerdotalium tuarum virtutum,
praecipue vero egregiae pietatis, prudentiae turn divinarum turn humanarum
rerum, studii tui singularis gloriae Dei procurandae, benignitatis erga
proximos; praeterea diuturnae operae, quam summa semper et cura, et deditione,
et amore fidelitateque erga Christi Vicarium in variis gravibusque muneribus
obeundis Apostolicae Sedi navasti, primum scilicet, ut praecipua attingamus,
partes agens Apostolici Nuntii in Columbia, deinde Viri a Secretis Sacrae
Congregationis Negotiis Extraordinariis Ecclesiae explicandis, sicut tunc
temporis appellabatur, deinde vero Praesidis Pontificiae Commissionis pro
America Latina, turn Praefecti Sacrae Congregationis de disciplina
Sacramentorum, extremum S. R. E. Bibliothecarii atque Tabularii, quo in munere
nunc versaris.
Bene igitur tibi, Venerabilis Frater Noster, illud
Pauli Apostoli aptatur: «Bonum certamen certavi» (2 Tim. 4, 7). Ceterum
data Purpura Patrum Cardinalium turn est meritorum tuorum indicium, turn etiam
benevolentiae Nostrae signum haud incertum. Nunc autem Litteris Nostris finem
imponentes, quamquam currentem stimulare videamur, facere non possumus, quin te
ad omnimodam sanctitatem hortemur, secundum divina Evangelii iussa (Cfr. Matth.
5, 48), omnia simul fausta, prospera, felicia ominantes. Ultimum te, Venerabilis
Frater Noster, Apostolica Benedictio roboret atque ad maiora instauret; quam
tibi amanter impertimus, et tuis, et iis qui tecum onus cotidianum subeunt,
omnibusque quos amas.
Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Aprilis, anno
MDCCCCLXXV, Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
|