 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA E.MO P.D. STEPHANO
S.R.E. CARDINALI WYSZYŃSKI
GNESNENSI ARCHIEPISCOPO
NONGENTESIMO SEPTUAGESIMO QUINTO EXPLETO ANNO
EX QUO INCLITA GNESNENSIS ECCLESIA
PRIMA POLONIAE METROPOLITANA SEDES CONSTITUTA EST
NUNTIATUM EST NOBIS
Nuntiatum est nobis istic mox sollemnia habenda esse
ad eventum recolendum memoria sane dignum, scilicet nongentos septuaginta
quinque exactos annos, ex quo inclita ista Gnesnensis Ecclesia a Decessore
Nostro Silvestro Pp. II fel. rec. prima Poloniae metropolitana Sedes constituta
est; idque eo libentius accepimus, quod fieri continget die festo sancti
Adalberti, caelestis gentis vestrae Patroni, cuius nomen arcte cum primordiis
fidei catholicae in Polonia connectitur, cuiusque sepulcrum apud vos summa
colitur religione.
Pro paterna sollicitudine, qua res cum adversas turn
prosperas vestri populi prosequimur, cupimus admodum hisce celebrationibus animo
per has Litteras praesentes adesse, cum de eventu agatur, qui in fastis Polonae
gentis aureis litteris inscribitur. Nam probe novimus, quantopere huius
ecclesiasticae provinciae ortus contulerit sive ad firmiter stabilienda
fundamenta catholicae Ecclesiae, tunc recens apud vos conditae, sive etiam ad
eius felicia incrementa promovenda atque ad Nationis vestrae coniunctionem cum
Apostolica Sede vinculis solidissimis confirmandam. Neque ignoramus praeclara
beneficia in missionale Ecclesiae opus exinde profecta apud finitimas regiones,
nondum christiano nomini adiunctas. Sollicitudo enim Gnesnensis Ecclesiae
validissimo semper auxilio et praesidio fuit fidei praeconibus, qui ex mandato
Romanae Sedis in illis terris evangelio propagando prospero cum exitu
allaboraverunt.
Quare optimo consilio statuisti, Venerabilis Frater
Noster, ut haec omnia proximis celebritatibus ante omnium oculos proponerentur;
idque putamus non modo vetustae isti Ecclesiae decorum, sed perutile etiam
animorum bono. Etenim tot vestrorum Pastorum sanctissima exempla in memoriam
revocata, tam arcta cum Petri Cathedra necessitudo, tam insignia catholicae
fidelitatis testimonia per omne tempus apud vos exhibita etiam inter graviora
rerum discrimina: haec profecto eiusmodi sunt, ut animos ad salutaria
concipienda proposita quam maxime permoveant, vosque iubeant diligentiore studio
servare ac provehere sacram ac nitentem hereditatem a maioribus vestris
acceptam, catholicam scilicet fidem, quacum semper visa est Poloniae magnitudo
et salus coniuncta.
Faxit Deus, ut ea quae peracturi estis sollemnia,
vobis afferant exspectatam fructuum salutarium copiam; atque divina ope fiat, ut
futura aetas cum praeterita apte et decore istic cohaereat per inconcussam
fidem, fraternam caritatem, fidele erga Apostolicam Sedem obsequium, solidamque
omnium ovium cum sacro Pastore suo unitatem. Quam quidem unitatem pergite, ut
facitis, omnibus viribus in tuto collocare ac fovere, in vos referentes de hac
re sancti Augustini hortatoria verba: «Teneamus ergo unitatem, fratres
carissimi: praeter unitatem, et qui facit miracula nihil est» (S. AUGUSTINI In
Io. Evang. 13, 17: PL 35, 1501).
Dum haec vota Beatissimae Virgjni Mariae, almae
Poloniae Reginae, fidenter committimus, tibi, Venerabilis Frater Noster,
Episcopis Auxiliaribus tuis, universo clero et populo istius archidioecesis,
itemque omnibus qui bisce celebrationibus praesentes aderunt vel quoquo modo
intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xv mensis
Aprilis, anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
|