 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD E.MUM P.D. ANTONIUM S.R.E. CARDINALEM CAGGIANO,
BONAËRENSEM ARCHIEPISCOPUM,
MODERATIONE ILLIUS ARCHIDIOECESIS SE ABDICANT,
AC SIMUL MUNERA VICARII CASTRENSI
ET ORDINARII CATHOLICORUM RITUS ORIENTALIS,
QUI ORDINARIO RITUS PROPRII CARENT, DEPONENTEMEM
REDDITAE SUNT
Redditae sunt Nobis litterae, abs te datae die xv
mensis Augusti proxime elapsi, quibus Nos rogasti, ut tibi liceret titulum
abdicare Archiepiscopi Bonaerensis, ac simul munera deponere Vicarii Castrensis
et Ordinarii catholicorum ritus orientalis, qui, Ordinario ritus proprii
carentes, in Republica ista domicilium habent. Consilio tuo libenti sane animo
satisfacimus, causas probantes quae te ad illud capiendum permoverunt, nempe
obsequium erga Concilii Oecumenici Vaticani II et Apostolicae Sedis optata,
atque animi sollicitudinem quae te in timorem inducit - ut Nobis ipse
significasti - ne ob provectam aetatem sacerdotibus tuis ac christiano populo
iam valeas, sicut oportet, deservire.
Ad rem quod attinet, nunc Nobis pergratum est in
memoriam revocare te iam a die I menis Septembris, anno MCMLXVI, ab episcopali
munere exercendo abdicationem postulavisse, eo quidem proposito, ut sine mora
obtemperares monitis Litterarum Apostolicarum «Ecclesiae Sanctae», quae paucos
ante dies editae erant. Nobis visum non est statim plene annuere postulationi,
quam tunc, exemplum egregium praebens, ad Nos detulisti; eandem vero nunc ratam
habemus et confirmamus ob rationes, quibus compulsus tuum consilium patefecisti,
id fore omnino confisi, ut amoris fidelitatisque testimonium a te prolatum, nec
non consociata tua cum Apostolica Sede voluntas salutarem vim habere pergant
apud omnem populum Dei, ac praesertim apud istius Nationis sacerdotes.
Admiratione gratoque animo erga te affecti, facere non possumus quin mentem
convertamus Nostram ad omnia, quae per diuturnum tempus sacerdotalis vitae tuae
tuique episcopalis muneris egregie gessisti, semper corde et opere cum
universalis Ecclesiae Pastore arcte coniunctus in communi obeundo officio
procurandae animabus salutis.
Apostolica autem Benedictio, quam a Nobis petivisti
Nosque effusa caritate tibi impertimus, copiam caelestium gratiarum afferat
tibi, Venerabilis Frater Noster, ac tuo in episcopali munere Successori, itemque
archidioecesi Bonaerensi cunctaeque Nobis carissimae Argentinae Nationi.
Ex Aedibus Vaticanis, die xx mensis Octobris, anno
MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
|