The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD E.MUM  P.D. OVENIUM S.R.E.
CARDINALEM McCANN
 CIVITATIS CAPITIS ARCHIEPISCOPUM
QUINQUE COMPLENTEM LUSTRA
EX QUO EPISCOPUS ORDINATUS EST

VOCEM EXULTATIONIS

 

Vocem exultationis et gratiarum actionis in Ecclesia Civitatis Capitis Christo Iesu, Pontifici aeterno, plenius decebit insonare proximo adventante die, qui tibi, Venerabilis Frater Noster, perquam felix illucescet. Quinque enim complebuntur lustra ex quo ipse ordinatus es Episcopus. Piis tunc celebrandis in honorem tuum coetibus libenter animo adesse volumus ac participatione Nostra eis quasi sertum imponere laetitiae, prout poscit et exigit ecclesialis communionis reciprocum vinculum, arctius in praesens solidandum.

Tecum considerans hactenus decursa tuae viae itinera, recte potes sacri Psaltae gratulabunda significatione uti: ĞDeus, docuisti me a iuventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tuağ (Ps. 70, 17). Profecto, cum ad sacri ordinis gradum evectus fuisti, tuis concedens precibus, dedit tibi Deus spiritum non timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis (Cfr. 2 Tim 1, 7). Neque in te reposita spes ullo modo fefellit, imo quo maiora credita sunt tibi munera in militia Christi, facta tua augestente amore et labore cum dignitate tua consenserunt. Primum Antistes Vicarius Apostolicus Civitatis Capitis, dein, cum constituta fuerit in Africa sacra Hierarchia, Archiepiscopus Metropolita eiusdem urbis, postea a Nobis, quod quidem valde delectat, Purpuratorum Patrum honore decoratus, vigore ingenii, prudentia consilii, sollertia operae praeditus, de catholicae Ecclesiae statu et incremento in Africana continenti terra egregie meritus es. Praeter alia tuae ascribitur magnanimitati, quod autochthonum civilia iura tuitus es et tueris. His quoque maiora abs te actum iri spondes, si, ut vis, sensum unitatis Ecclesiae, quae in Petri Sede divinis promissis fulcitur, concordiam fratrum, lectam eruditionem cleri, civium probitatem morum magis magisque defendes et provehes.

Nobis quidem videtur optima spe exspectari posse dilectae Nobis Africae secundiores eventus, si reconditi in penetralibus Ecclesiae thesauri, inaestimabiles prorsus, tuo magisterio et exemplo vitae hauriantur. Verissima enim est S. Irenaei sententia: ĞUbi Ecclesia, ibi Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, ibi Ecclesia et omnis gratia: Spiritus autem veritas est ğ (S. IRENAEI Adv. Haer. III, 26). Deipara Virgo Maria, speciosior Cherubicis choris, Regina Ecclesiae, te tuosque benigno vultu aspiciat, semper salutaris opifera. Haec flagrantissima vota Apostolica Benedictio confirmat.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Aprilis anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri duodecimo.

PAULUS PP. VI

top