 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD E.MUM P.D. SERGIUM S.R.E.
CARDINALEM PIGNEDOLI,
QUEM BEATISSIMUS PATER DELIGIT
MISSUM EXTRAORDINARIUM UT RITUM DEDICATIONIS PERAGAT SANCTUARII MARTYRUM
UGANDENSIUM
IN LOCO NAMUGONGO
SUAVE NOBIS
Suave nobis est atque iucundum memoria repetere et
veluti animo iterum vivere beatos dies illos, quos, sex fere abhinc annos
praesentes transegimus cum Ugandae totiusque Africae continentis Episcopis nec
non sacerdotibus religiosis ac fidelibus compluribus dilectissimae Ugandensis
Nationis. Per hasce igitur litteras Nostras, dum maiore studio et affectu rursus
ex longinquo consalutamus in Domino carissimum gregem Ugandensem, illam
precationem Nostram quam ut primum aeronavigio appulimus, fervide pronuntiavimus
nunc toto pectore renovamus, ut Deus ipse benignus eundem laetificet, tueatur ac
prosperet semper.
Consolatione dulcissima nimirum perfundimur hoc
tempore, cum cogitamus causam cur te, Venerabilis Frater Noster, Missum
Extraordinarium Nostrum illuc miserimus et epistulam hanc Nostram tibi simul
dederimus. Eventus videlicet, quem communitas Kampalaensis brevi celebrabit,
serto quodam quasi cumulat et coronat alia duo memorabilia eventa, quibus non
modo libentissimi aliquando interfuimus, verum etiam pro auctoritate Nostra
volentes praefuimus. Ritus enim ille, quo die XVIII mensis Octobris, anno
MCMLXIV, viginti duos Martyres Ugandenses in Sanctorum Caelitum album gloriose
adscripsimus et quo die II mensis Augusti MCMLXIX in sacerrimo loco Namugongo
aram maximam Eucharistico Sacrificio destinatam rite expiavimus et consecravimus,
iamiam die III Iunii mensis huius Iubilaei Anni convenienter quodam modo
perficietur atque complebitur.
Sacellum namque ipsum, quod proximis his annis ad
gloriam Dei et Sanctorum Ugandensium memoriam admirabiliter exaedificatum est
super martyrii locum Caroli Lwanga, quodque altare a Nobismet sacratum medium
circumdat, sollemni ritu inaugurabitur, communi omnium festivitate initiabitur,
publico usui et consentaneo Martyrum cultui commendabitur. Ut ergo Nos quam
proxime accedere possimus illuc et participes esse iucunditatis sanctae atque
celebritatis totius populi Ugandensis, idcirco mandamus tibi, Venerabilis Frater
Noster, ut Nostra potestate et nomine peragas ritum dedicationis sanctuarii
Martyrum Ugandensium; idcirco etiam has tibi committimus litteras, ut inde
percipiatur veluti viva vox Nostra gratulationis studiosae et paternae
salutationis.
Deo grates in primis habemus, quod tot superatis
difficultatibus, praeclarum hoc templi consilium ad felicem effectum adduci
tandem voluit; laudes tribuimus Venerabili Fratri Emmanueli Nsubuga,
Archiepiscopo Kampalaënsi, qui arduum opus tanta Constantia et providentia
adiuvit; benevolentiam Nostram eis omnibus testamur, qui suo quisque modo -
precibus et studiis, facultatibus et subsidiis - aliquid conduxerunt ad aedem
hanc affabre modeste digne extruendam. Admiscemus denique significationem gaudii
Nostri et solacii de sacello isto absoluto tot aliorum signis laetitiae et
gratulationis.
Relinquitur tantum ut, quae omnia coram inculcavimus
sex ante annos, hac oblata singulari opportunitate repetantur diligenter animo.
Ita enim fiet, ut templi huius dedicatio convertatur in renovatae alacritatis
firmitatisque fidei originem, ut propria haec Martyrum Ugandensium ecclesia
medium quoddam centrum sit, unde christianae fortitudinis et perseverantiae
exempla petantur, unde gratiarum divinarum latices abunde hauriantur, unde etiam
coniunctio animorum inter sacros Pastores et gregis oves corroboretur, unde
demum Evangelii Christi lumen quoquoversus resplendeat. Haec ominamur et optamus
Venerabili Fratri Emmanueli Nsubuga, qui Antistes communitatis Kampalaensis est
et princeps auctor novi aedificii, pariterque ceteris fratribus Episcopis qui
cum eo communicant curam dominici gregis eadem in natione et sollemnibus illis
prompto animo adsistunt; haec etiam spiritalia beneficia a Deo expetimus cuncto
fidelium populo qui ab eis pastoribus in viis Domini ducitur, quemque Nos vere
et ex animo diligimus. Universis autem praesentibus proventum uberrimum huius
Iubilaei Anni ex congruenti celebratione dedicatae aedis Martyrum Ugandensium
instantes precamur, dum Apostolicam Nostram Benedictionem cum bisce litteris
amantissime transmittimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die xv mensis Maii anno MCMLXXV,
Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
|