The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA
E.MO P.D. HERMANNO CARDINALI VOLK,
MOGUNTINO EPISCOPO,
MILLESIMO ANNO PERACTO A CONDITA
PRIMITUS ILLIUS DIOECESIS AUGUSTA
CATHEDRALI SEDE

«FELIX MAGUNTIAS»

 

«Felix Maguntia»: salutavit oppidum laeto clamore Venantius Fortunatus poeta, cum opifer ad gregem suum rediisset Sidonius Antistes (VENANTII FORTUNATI Miscell. Lib. IX, c. 9: PL 88, p. 308). «Honoratam Maguntiam» dicere etiamnunc potest quisquis cognovit ibi Apostolum Germaniae Sanctum Bonifatium episcopum consedisse, ibi initium et terminum defixisse tot sacrarum expeditionum ad Christi praecepta exemplaque inter finitimos ac longinquos populos disseminanda. Cuius nimirum ex impulsu contigit ut metropolitana dicio et provincia Moguntina plures suffraganeas dioeceses complecterentur ac latissimos propterea multarum gentium fģnes. Christiana igitur religio et historia Maguntiae urbis communitatem eius catholicam praecipuo aflicit ornamento eiusque cives insigni decore cohonestat .

Quot igitur nomina congruentis gloriationis quamque multiplices titulos turn antiquae et recentioris turn ethnicae et christianae dignitatis prae se fert celeberrima ipsa Maguntia urbs, in qua tu, Venerabilis Frater Noster, tredecim iam annos pastor sacer catholicorum praesides communitati! At, si quod civitatis illius monumentum has omnes laudes aspectabili maxime modo veluti cumulat et ostentat, si quod publicum signum homines cotidie commonefacit pristini sed numquam exstincti eius splendoris, si denique aedificium ibidem ullum accendere valet ante acti temporis studium et praebere simul vehemens incitamenturn ad redintegrandos fervore Christianorum animos - hoc nominatim est et haec proprie efficit praeclara Cathedralis Moguntina Ecclesia: basilica nempe romanica illa quae a S. Villigi metropolita Moguntino fundata et in honorem Sancti Martini Turonensis episcopi aedificata, ob mirabilis architecturae qualitatem exstat et eminet inter Germaniae sacras aedes atque pulcherrimum iudicatur omnium eiusdem generis templorum.

Gratulamur proinde ex animo tibi, Venerabilis Frater Noster, et toti pervetustae perque illustri dioecesi Moguntinae millesimum iam annum a condita primitus incluta vestra et augusta cathedrali aede. Cumque praeterea eum faustissimum eventum laeti cognoverimus Nos his diebus concelebrari istic etiam publicis ritibus a plurimis communiter civibus et magistratibus, consociamur idcirco. Nos magnae benevolentiae affectu atque libentissimi cupimus vobiscum participes esse iucunditatis et excellentis illius gloriae, quae populo Moguntino affatim obvenit ex hoc ipso architecturae exemplari sed multo magis ex universa ista maximi pretii hereditate quam ad manus prae oculis in memoria habetis. Quam opportune omnino natalis templi Maguntiae principis incidit in Iubilaeum Sacrum catholicae ecclesiae peregrinantis in terris!

Sollemnia quin immo millesimi anni singularem profecto affert vobis omnibus opportunitatem - quam et Nos etiam atque etiam commendamus - excolendae quidem grato erga Deum animo honorificae antiquitatis vestrae, at praesertim nunc ipsum excitandi novi amoris et cultus et studii apostolicae fidei patrum vestrorum, fidei carissimae priscis Christianis Maguntiae degentibus, fidei luciferae victricis consolatoriae Sancti Bonifatii ac tot aliorum praecellentium episcoporum quorum monumenta istam ecclesiam cathedralem exornant, fidei tandem multo diuturnioris et solidioris quam est illud quod gloriose commemoratur aedificium sacrum. Iam enim «estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu; in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino; in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in spiritu» (Eph. 2, 19-22).

Exoptamus ergo Nos ut post has celebritates, quas procul animo intento spectamus, ecclesia cathedralis mirifica ista Moguntina plus plusque habeatur verum centrum vigoris ac spiritale cor dioecesis totius, ubi videlicet Sacr,amenta divina Deique Verbum integras vires apostolicas novatis Christianis perpetuo impertiant, quo se pertinere suo iure sentiant universi filii et filiae eiusdem communitatis, unde plures singulis posthac annis sacerdotes novensiles, votante Domino, dimittantur alacres in adultam animarum segetem quae sitit Eucharisticum Sacrificium et ministerium Verbi et multiplex pastorale officium. Magnopere autem confidimus tua, Venerabilis Frater Noster, praeeunte cohortatione et navitate et episcoporum auxiharium opera, diligentia pariter sacerdotum ac religiosorum et cura ipsorum fidelium futurum esse ut haec millenaria festivitas ad maius supernaturale emolumentum gregis istius redundet, ut iubilaeus annus cathedralis augeat et multiplicet optatos fructus renovationis atque reconciliationis Anni Sancti MDCCCCLXXV, ut respiciatur deinde aedificium illud novo fidei obtutu tamquam Dei tabernaculum inter homines, portus salutis et statio Matris Ecclesiae, ut Deus sit omnia in omnibus (1 Cor. 15, 28).

Haec vota ex imo pectore facientes consalutamus vos iterum in Domino vereque gratulati honorem hunc et dignitatem felicis Maguntiae specialis Romanae Ecclesiae filiae singulis amantissime dilargimur Apostolicam Benedictionem benignitatis Nostrae testem Deique praesidii auspicem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Maii, anno MCMLXXV , Pontificatus Nostri duodecimo.

PAULUS PP. VI

top