The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA
E.MO P.D. IOANNI CARMELO S.R.E.
CARDINALI HEENAN,
VESTMONASTERIENSI ARCHIEPISCOPO,
SUMMI PONTIFICIS MISSO EXTRAORDINARIO
AD TEMPLUM BENEDICTINORUM
COENOBIL APUD WORTH SOLLEMNITER
LUSTRATUM RITE INAUGURANDUM

IUSTAM PROFECTO

Iustam profecto ob causam hisce litteris nominare festinamus Missum Extraordinarium eumque vocis Nostrae ac mentis interpretem destinare, qui pro Nobis videlicet praesit ritui sacro maioris sane momenti in vita totius ecclesialis Anglicae communitatis. Temet ausponte cogitamus in primis utpote qui duodecim iam annos, Archiepiscopi Vestmonasteriensis pastorali munere fungaris atque hoc etiam tempore Praesidis Episcoporum Coetus Angliae et Valliae.

Dominco quidem mensis Iulii die, qui Sancti Benedicti Europae Patroni celebritatem proximus consequetur, perantiqua illa Benedictina Congregatio in Britannia novo quodam illustri decore cohonestabitur novoque augebitur titulo dignitatis. Etenim absolutum nuper templum grande Benedictinorum coenobii sub nomine Beatae Virginis Mariae Auxilii Christianorum apud Worth, gaudentibus plaudentibusque cunctis, sollemniter lustrandum erit et rite inaugurandum ad gloriam Dei, Ecclesiae profectum, salutem animarum aeternam. Hoc nimirum eventum facere non potest, quin animum Nostrum recreet simul magnopere et consoletur, quandoquidem Nobis ipsis optabilem praebet salutandi et gratulandi et hortandi opportunitatem, concelebrantibus autem et adstantibus occasionem opinamur singularem fidei Catholicae renovandae, et actionis Christianae corroborandae.

Quam addicti prorsus et dediti essemus Sancta Benedicto Abbati - pacis nuntio, unitatis effectori, civilis cultus magistro, maxime vero religionis christianae praeconi ac monasticae vitae in Occidente auctori - et quantum eius fratrum et sororum amplissimae familiae tribueremus, duplici luculentissimo testimonio undecim abhinc annos eodem die XXIV mensis Octobris comprobavimus, quo scilicet et illum Sanctum Caelitem principalem totius Europae Patronum instituimus per Apostolicas Litteras «Pacis Nuntius» inscriptas et Nos ipsi praesentes in summo Monte Casino consecravimus refectam post bellum aedem Archicoenobii universi Ordinis. Quod similis ergo instat eventus - dedicatio fausta alicuius templi Benedictini maioris -, pari idcirco fatemur Nos studio incendi, atque eadem sic nunc per has litteras et per te, Venerabilis Frater Noster, nu'ntiare palam cupimus honoratislsimis auditoribus illic ac si coram eloqueremur, ut aliquando intra veneranda claustra coenobii Casinatis.

Omnes perbene noverunt quot cogitationes excitare coasueverit et quot imagines in memoriam revocare ipsum Sancti Benedicti nomen ac species asceteriorum, ubi eius vitae institutum fideliter observatur: domus pacis et precationis, sedes litterarum et artium, curriculum apostolatus et expeditionum sacrarum, schola virtutis et contemplationis. Laetamur quidem Nos vehementissime adhuc operam sedulo datam esse a communitatme Benedictina ut intra et circa illud coenobium Worth - ex quo anno millesimo nongentesimo tricesimo tertio conditum est - haec forma praeclara vitae monasticae apostolicae evangelicae congruenter iastitueretur reque ipsa diligenter impleretur.

Perfectio itaque maximi templi quod tu, Venerabilis Frater Noster, auctoritate et voluntate Nostra ad liturgicas normas lustrabis rite et dicabis, terminat prospere exterius istud constitutionis opus eodemque tempore novam incohat aetatem floris eius plenissimi ac vigoris. Toto exinde pectore precamur Nos et fidentes exoptamus ut iam hoc Iubilaeo Anno ac diutissime posthac ecclesia ista et communitas Benedictina Worthiensis magis usque frequeatetur uti domus pacis et orationis, ubi homines se ipsos inveniant et Deum intus secum quem foris dignissimo cultu venerantur; uti sedes litterarum et artium pro iis qui momentum humanismi christiani perspexerunt ac diffundere gestiunt; uti curriculum apostolatus et missionalis navitatis tam prope in auxilium Episcoporum regionis quam longe in dissitis orbis regionibus Christum sitientibus; uti schola denique virtutis et contemplationis quae abunde nascitur ex claris ac solidis explicationibus evangelii, doctrinae translaticiae, Ecclesiae magisterii. Hoc videlicet pacto certius continget, ut Benedictinorum templum et coenobium apud Worth perennis quasi quidam fons sit renovationis et reconciliationis tot filiis Ecclesiae, Christi sectatoribus et hominibus bonae voluntatis.

Haec igitur hortari velimus et significare per te, Venerabilis Frater Noster, omnibus qui ad aedis Worthiensis dedicatioaem convenient teque suscipient Missum Extraordinarium et has Litteras Nostras. Pro spectato Nostro amore erga Catholicorum communitatem in Anglia et erga Ordinem Benedictinum, consalutamus singulos ritui adsistentes et cum eis Deum omnipotentem rogamus, ut festus dies ac manifesta pietas dedicationis affatim de caelis conciliet omnia quae diximus beneficia, adiuvante Apostolica Nostra Benedictione, quam unicuique praesenti benevolentissimi elargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die x mensis Iunii, anno MDCCCCLXXV, Pontificatus Nostri duodecimo.

PAULUS PP. VI

top