 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA
AD E.MUM P.D. SEBASTIANUM S.R.E.
CARDINALEM BAGGIO
SACRAE CONGREGATIONIS PRO
EPISCOPIS PRAEFECTUM
QUEM SUMMUS PONTIFEX MISSUM EXTRAORDINARIUM
DELIGIT UT EUCHARISTICI COETUS,
EX TOTA BRASILIA IN URBE MANAO HABENDI,
CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT
TOT INTER RERUM
Tot inter rerum vicissitudines, quae animum Nostrum
pulsant et angunt, laetus ad Nos allatus est nuntius mox fore, ut in urbe Manao
nonus ex tota Brasilia Eucharisticus Conventus celebretur. Cuius amplissimae
patentis regionis incrementa hominum studia merito excitant, siquidem nonnullae
plagae, quae adhuc paene remotae esse videbantur ab humano cultu, iam ad
territorium, communi civili utilitati et emolumento deserviens, iadiunguntur.
Magnanimo enim capto consilio et technicis instrumentis adhibitis, quae aetas
nostra induxit, partes eiusdem regionis, quae ad aquilonem, quae inter
septentriones et orientem spectant, quae mediae orientales appellantur, iam
civili cultui patescunt.
Sacri vero pastores, dum eiusmodi progressionem
gestientibus animis considerant, eo, pro conscientiae officio, curas intendunt,
ut tam immensum inceptum, qua humanae vitae rationibus fovendis provehendisque
consulitur, etiam in religionis bonum vertat, scilicet ut spiritualia commoda,
ex evangelico nuntio proficiscentia, ibidem spargantur et roborentur.
Veruntamen, ut liquet, eiusmodi opus non solum
pastores tangit, sed etiam omnes, qui sunt in Brasilia, Christifideles: quibus
cunctis est annitendum, ut gentes, quae in praedictis incolunt plagis, Ecclesiae
penitus incorporentur. Effulgeat igitur apud universos verus ille sensus
communitatis, quold acti non modo ea, quae ad socialem provectionem pertinent,
alacres persequantur, sed etiam, idque potissimum, panem fidei, spei et
caritatis fratribus impertiant.
Quae omnia praeclarissime fient, si veritas mysterii
eucharistici impense creditur et hoc donum infiniti amoris divini summa, ut
decet, reverentia colitur. Etenim sanctissima Eucharistia, qua non solum gratia
sed auctor ipse gratiae continetur, plurimum valet ad vitam pietatis rationibus
conformandam et ad conglutinandas caritatis vinculo voluntates et ad Ecclesiae
compagem coagmentandam. Qui enim digne et devolte caelesti hac dape pascuntur,
quomodo Christum in fratribus non agnoscent ac diligent, necnon in ipsis egentem
studiose adiuvabunt? Libet ergo haec verba S. Augustini iterare: «Accipite . .
. et edite corpus Christi, etiam ipsi in corpore Christi flacti iam membra
Christi; accipite et potate sanguinem Christi. Ne dissolvamini, manducate
vinculum vestrum; ne vobis viles videamini, bibite pretium vestrum. Sicut in vos
hoc convertitur, cum id manducatis et bibitis, sic et vos in corpus Christi
convertimini, cum oboedienter et pie vivitis» (S. AUGUSTINI Sermones post
Maurinos reperti, Romae 1930, III, 3, p. 19).
Quodsi ita hac superna utuntur alimonia, fideles etiam
pignus habent illius beatitatis, quae, terrestri peregrinatione transacta, iis
quasi rutil,ans dies, occasurus numquam, illucescet; scilicet ad verum et
supremum vitae finsem perducentur, in cuius adeptione germana felicitas
continetur. Sed etiam ad civilia instituta Eucharistia vim quandam habet
efficacem, siquidem contingere solet, ut populus, qui eam piis prosequitur
obsequiis ex eaque vivit muneribus, quibus terrena conversatio recte componatur,
locupletetur. Mentem igitur pa,ternam ad multitudinem eorum convertimus, qui in
ista urbe congregabuntur, ut Christum, sub speciebus panis et vini
delitescentem, sollemni obsequio adorent, eiusque salutarem praesentiam in
Brasiliae partibus, quas diximus, coastituant atque stabiliant.
Hisce autem indictis sollemnibus maius pondus tribuere
cupientes, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum
constituimus ac renuntiamus, ltibique committimus, ut Nostram in iis geras
Personam coetibusque praesideas. Probe noscentes peculiaria amoris vincula, quae
te cum Brasiliensi Natiolne coniungunt, ubi diu munus Nuntii Apostolici digne
laudabiliterque gessisti, pro certo habemus egregiam te operam daturum, ut animi
per sacrum holc tempus ad ferventiorem pietatem erga Sanctissimam Eucharistiam
salubriter exardescant.
Dum vero coniuncta studia sacrorum omnium Pastorum, eo
spectsntia, ut hic Conventus secundos exitus habeat, valde probamus et
praedicamus, Deo supplices preces adhibemus, ut exspectatam spiritualium
fructuum copiam dilectae Nobis Nationi Brasiliensi, maxime civibus terras
memoratas inhabitentibus, benigne largiatur . Haec vota facientes, tibi,
Venerabilis Fratser Noster, cunctis Brasiliae Archiepiscopis et Episcopis,
Magistratibus, sacerdotibus, religiosis et universo populo, qui eucharistica
haec sollemnia participabunt, Benedictionem Apostolicam, amantis animi Nostri
testem, libenter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Iulii,
anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|