 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P.D. MICHAËLEM
S.R.E.
CARDINALEM PELLEGRINO,
TAURINENSEM ARCHIEPISCOPUM,
DECEM A SUSCEPTO SACERDOTIO
CONDENTEM LUSTRA
Cum consentaneum sit ut Nos, qui in Dei Ecclesia
Patris ac Pastoris munere fungimur, christifidelium ac praesertim sacrorum
Praesulum laeta fausta participemus, libenter audivimus te propediem decem
sacerdotii lustra completurum esse, atque facere non possumus quin, hac oblata
occasione, has Litteras tibi demus, ut sensus Nostros palam aperiamus tibique ex
animo gratulemur. Christi enim sacerdotium aestimandum est inter summa
beneficia, quae Ecclesiae suae in terris peregrinanti divinus Auctor et Custos
attribuit: nam sacerdos «ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in
iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis» (Hebr.
5, 1).
Consideranti tecum a longinquo illo primordio usque ad
praesentem diem res a te gestas, est causa profecto, cur de acceptis sine numero
caelestibus beneficiis Deo gratias agas; habes certe cur ad te referas Davidicum
illud effatum: «Multa fecisti tu, Domine, Deus meus, mirabilia tua, et
cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi» (Ps. 39, 6. 27).
Quapropter dulce est Nobis festis celebrationibus et coetibus gratulando et bene
ominando quasi sertum imponere.
In praesens tibi magnis precibus invocamus et poscimus
in te Spiritum sapientiae et intellegentiae, ut semper «sit tibi cogitatus Dei
et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi» (Sir. 9, 23). «Omni
tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua
in ipso permaneant» (Tob. 4, 20). Quod quidem prosperrime fiet in maius
emolumentum et decus istius Taurinensis Ecclesiae, quam Nos valde diligimus, si
rationes, quae cum concordi et recto voluntatum concentu ineundae sunt, fuerint
semitae pulchrae, semitae iustae pace exornatae. Ceterum semper apta et
consentanea sonant praeclari scriptoris salubria praecepta: «Age quod agis:
fideliter labora in vinea mea; ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme,
tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et maioribus
proeliis vita aeterna» (De Imit. Christi, III, cap. 47).
Ita ut digne te geras, quemadmodum decet Episcopum, recte
docendi et vivendi magistrum et ducem, veritatis preconem, adsiduo nisu tibi
imperare fac studeas longum per aevum, potioribus usque donis opimum. Haec
tandem rogamus tibi ut affatim contingant per Apostolicam Nostram Benedictionem,
quam amantissime tibimet ipsi transmittimus atque Auxiliaribus tuis, iisque
omnibus qui sollemnibus, ob huiusmodi iubilaeum tuum agendis, intererunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die x mensis Augusti, anno
MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|