 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD REV.MUM IOANNEM MUSINSKI,
MODERATOREM GENERALEM
SOCIETATIS VERBI DIVINI,
CENTESIMO VOLVENTE ANNO
A SOCIETATE CONSTITUTA
LAETAM GRATULATIONEM
Laetam gratulationem nostram hortationemque simul
paternam tibimet, Dilecte Fili, ac per te universae Societati Verbi Divini, cui
tu hoc tempore praees, Nos idcirco potissimum transmittere cupimus, ut pro
Nostra quoque parte mmagis quidem exornemus ac multo fructuosiorem reddamus
illum familiae vestrae fortunatum eventum, quem peculiari omnino religionis
affectu studioque renovationis celebrandum esse arbitramur.
Mox enim summo ex Dei omnipotentis beneficio primum
fauste complebitur saeculum, ex quo in Batava urbe Steyl ipse exercitatus doctrina
et actione evangelica spectatusque pietate sacerdos, Venerabilis Arnoldus
Janssen, pristinam suam missionalem scholam instituit ac fundamenta proinde
firmissima locavit istius apostolicae communitatis, quae sinapis grani instar
cretura erat cito in immensum et longinquos etiam orbis fines suis ramis
salutariter tectura. Exoptamus itaque ut nunc ipsum maxime animi illorum paene
quinque milium sodalium, qui merito se gloriantur ad insignem pertinere
Societatem Verbi Divini ac tam excellentem sequi legiferum patrem, Nobiscum
coniungantur quasi quodam laudis concentu in Deum et ferventiore accendantur
eius vitae instituti operisque missionarii amore, quod centum abhinc annos
divino plane nutu ac voluntate est inter vos exortum.
Gratulamur ante omnia vobis de praeclara memoria,
quam religiosa vestra congregatio in Ecclesia adhuc reliquit, ac recreamur eodem
tempore Nos conscientia eximiae industriae quam eadem Societas in Christi
praedicatione, Verbi Divini disseminatione, sacrarum missionum confirmatione
sedulo ponit. Magni praeterea aestimamus cunctos sectatores Vestri conditoris,
Venerabilis Arnoldi Janssen, qui bisce proximis centum annis Societatem Verbi
Divini valde stabiliverunt et auxerunt idoneamque prorsus effecerunt quae tot
Episcopos et sacerdotes et fratres laicos Ecclesiae Christum evangelizanti ac
testificanti in terris offerret tamquam paratissimos boni salutis nuntii
praecones; diligimus nimirum eos qui etiam nunc Societatem custodiunt et ducunt,
quique omnes eius impigri sodales apostolicum docendi atque sanctificandi munus
pluribus in continentibus ac nationibus magno animo exsequuntur.
Celebritatem vero centesimi natalis Societatis Verbi
Divini dedecet contineri sola recordatione aliqua de praeterito eius splendore
aut commoda gratulatione de praesenti. Habendum potius esse putamus illud felix
eventum veluti caelitus allatam opportunitatem et occasionem altioris cuiusdam
renovationis quam Concilium Vaticanum Secundum ab omnibus poposcerit religiosis
familiis quamque ipse hic Iubilaeus Annus a toto flagitet Populo Dei. Cum gaudio
videlicet et alacritate, cum diligentia et gravitmate repetantur ab universis
sodalibus oportet illa elementa sive principia insignia quibus Venerabilis
Parens superstruxerit Societatem. Integrari necesse est hoc praecipue tempore
solidas eius doctrinas et exempla quibus nempe is sapientissime consociaverit
efficacitatem operae missionalis cum spiritalis vitae viriditate, perseverantiam
strenui laboris cum interioris disciplinae constantia, prosperitatem inceptorum
apostolicorum cum spectabili morum sanctitate.
Non sine iustissima ergo causa providentes statuimus
Nos ut hoc centesimo Societatis Verbi Divini anno in caelitum Beatorum album
sollemni ritu adscriberentur tam conditor vester, Arnoldus Janssen, quam unus
primorum eius sociorum probatus in Sinis evangelii sator, Iosephus Freinademetz,
simulque hi cunctae Ecclesiae communitati proponerentur in ipso mundiali die
missionum tamquam luculenta exemplaria veri animi et studii missionalis - intus
precatione et abnegatione roborati, foris navitate et assiduitate concitati.
Propterea iam nunc ante ritum illum sacrum, quo Beatorum honores decernentur,
per has scilicet gratulatorias Nostras litteras cohortamur vehementer vos omnes
ut, quo utilius praeparentur convenientiusque peragantur sollemnia proxima
centesimi natalis Societatis Verbi Divini, respiciatis grata erga Deum mente
origines et initia praeclara vestra, ut libentes amantesque colatis patres
vestros maiores, ut retro sapienter spectantes prorsus certiore passu ac via
tutiore tendatis alterumque vitae et industriae vestrae saeculum laetantes
ingrediamini studioque novati.
Haec denique habuimus, Dilecte Fili, quae tibi
omnique carissimae Societati Verbi Divini optaremus in centesimo ipsius die
natali. Superest tantum ut, pro ea qua familiam vestram caritate paterna
complectimur singulis vobis Apostolicam Nostram Benedictionem impertiamus
particulatim ut pia optata Nostra et vestra desideria - qui per orbem terrarum
Christo Domino tam laudabiliter famulamini - plenissimum Deo dante consequantur
effectum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Augusti, anno
MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|