The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD REV.MUM D. ALOISIUM RICCERI,
SOCIETATS S. FRANCISCI SALESII,
GENERALEM RECTOREM
INTEGRO REVOLUTO SAECULO
 EX QUO DECEM S. IOANNIS BOSCO
FRATRES MISSIONALE MUNUS
ADIMPIENDUM SUSCEPERUNT

SALESIANAE SOCIETATI

Salesianae societati, quemadmodnm est ad Nos allaturn, insignis mox occurret eventus: integrum nempe revolutum saeculum, ex quo decem S. Ioannis Bosco fratres, evangelica impulsi caritate, missionale munus adimplendum alacres susceperunt. Huius sane gloriosi recordatio itineris, sub nomine ac patrocinio Beatae Virginis Mariae Auxiliatricis initi - quoniam a cognomini templo urbis Augustae Taurinorum profecti, illi viri longinquas Americae Australis oras petierunt (Cfr. E. CERIA, Memorie biografiche di San Giovanni Bosco, vol. XI, pp. 382. 359), facile Nostrum subit animum eundemque vehementer movet; dumque uberrimos hodie tot iabcrum fructus conspicimus, facere non possumus, quin Tecum, dilecte Fili, ctimque omnibus Religiosis, tuo commissis moderamini, suavis laetitiae spiritualisque solacii sensus gratulabundi communicemus.

Recens quippe Pia vestra Congregatio Orta erat, unus vix annus exierat postquam publice Apostolicae Sedis auctorimte erat confirmata, cum primi sodales, quos inter Ioannem Cagliero, illius tum expeditionis ducem ac postmodum Vicarium Apostolicum, Episcopum, S. R. E. Cardinalem, honoris causa nominare placet, mense Novembri anni MDCCCLXXV in amplissimas Patagoniae regiones missi sunt. Audax sane opus et arduum, incognita fere incolisque infrequentior tellus, rei sortes dubiae; sed virtus magna, cor ardens, impellens mandatum legiferi Patris Vestri, qui, cum Pio Pp. IX, Nostro fel. ree. Decessori, consilium de missione ad exteras gentes aperuisset, assensionem rite benedictionemque impetraverat (Cfr. E. CERIA, Memorie biografiche di San Giovanni Bosco, vol. XI, pp. 142, 145, 146, 152, 376-377). Adeo animorum studium sacrique ministerii diligentia probabantur, quibus nova iam Societas enitebat.

Si quis autem in praesenti rerum catholicarum statum attendat in ea, quam supra diximus, terra statim comperiet tres inibi ecclesiasticas diciones esse constitutas, Viedmensem, Rivadaviae, Rivogallaecensem, quae, titulo et iure donatae dioecesis, pro locorum amplitudine, pro increscente fidelium numero, pro spe denique et exspectatione maioris usque provectus, totius Ecclesiae, quae in Argentina Civitate est, neque exiguam neque obscuram partem eficiunt. Sed item, eundem veluti prospecturn extendentes, Nos iuvat Salesianarum Missionum spatium atque momentum in universum considerare, siquidem memorabilem illam expeditionem multae postea expeditiones, cursu numquam intermisso, secutae sunt, aliique deinde missionarii, ad numerum novem fere milium virorum, coeptum iter sperrexerunt in continentes terras Americae tam meridianae quam septemtrionalis, Asiae proximae et extremae, Africae, Australiae. Merito igitur hoc statuendum esse videtur, agrum Patagonicum ab initio providae huiusmodi sationi patuisse, atque adeo illarum primitias frugum profudisse, quas amplior post et impensior industria operariorum comparavit sive sanctae Dei Ecclesiae in primario eius munere, sive civili hominum consortioni, ad socialem progressionem quod attinet.

Quodnam vero totius fuit negotii propositurn? Fuit sane missionalem Ecclesiae naturam re non verbis ostendere; fuit eandem in condita recens Societate indolem asserere; fuit - quod aperte ex utraque re consequitur - nisus consilia incepta universalis EccIesiae participare, indeque labores et incommoda recipere. Eximius ergo honor atque cumulatae laudes tribuendae sunt istius Sodalitatis Fundatori, qui superiore saeculo, dum catholicae activitati Ecclesiae latiores aperirentur viae, tantum oneris cogitate perpenderit statimque sibi et suis sustinendum decreverit. Quaenam insuper fuit agendi ratio, quam ipse ingressus est? Quaestio heic agitur, quae ad ipsum novi Instituti genus rectissima pertinet. Ei enim primis iam annis, quibus in urbe Pedemontana floruit, illud tamquam singulare ac peculiare inerat, ut iuvenes praesertim, pauperes, populares advocaret, iisdemque potius destinaretur. Quamobrem, iuvenalis - parne dixerimus - proprietas in missionali etiam oioeundo officio quadam quasi necessitate eluxit: iuvenes fuerunt Evangelii praecones, in Americae plagas missi; iuvenes pariter fuerunt homines, quos primo illi adire et alloqui et edocere elegerunt. Iuvenes - ita dicere liceat - ambo unius eiusdemque operis termini.

Tali ergo modo factum est, ut ad christianam iuventutem recte educandam eadem instituta, eaedem cuiusvis fere ordinis scholae technicarumque disciplinarum cursus, quae alibi erant, in Missionum stationibus conderentur, atque sacra exstruerentur oratoria, valetudinaria, domus, ceteris apparatis subsidiis, quae cum temporum locorumque condicionibus aptissime congruerent. Neque vero, dum res gestas, vires, exitus recensendo extollimus, sedulam sociamque operam oblivisci possumus, a Filiabus Mariae Auxiliatricis collatam , quamdoquidem rerum veritati respondere constat et illas, una cum Salesianis viris, plurimum adlaboravisse in omnibus Missionum sedibus, pernobili et illas incitas animi fervore. Ab utraque autem Familia non solum autochthones seu indigenae, sed migratores etiam ac peregrini prolpensa benevolentia excipiebantur, qui turmatim, patria relicta, ut victum sibi quaererent, novum attingere orbem consueverant, maximisque undique premebantur angustiis. Haec de re quoque pastoralis Salesianorum actio affluentem meritorum copiam collegit.

Nos equidem novimus advenientem memoriam, in istius Societatis historia, tamquam dispositam itineris mansionem habitum iri. Id enim confirmatur non solum perspicuo illo indice, seu exarato ordine celebrationum per annum habendarum, quem Tu, dilecte Fili, Nobis offerendum curavisti, verum certo etiam consilio certaque deliberatione universae Religiosae Sodalitatis : ut igitur annus MDCCCLXXV eius primordia candido lapillo obsignavit, ita praesens hic annus MCMLXXV commodum sane ac prosperum tempus missionalis inceptus recogitandi, redintegrandi vires, proposita insistendi videtur esse, si prae oculis habeatur potissimum Decretum Oecumenici Concilii Vaticani II de activitate missionali Ecclesiae. Revera enim Ecclesi,a, ut saepius ac iuste quidem edici solet, est communitas missionalis; qua talis, tantum munus expletius usque et perfectius exsequi debet, ut cum divini sui Conditoris voluntate cohaereat; eadem cunctos advocat ,monetque filios suos, ut quod urget auxilium sibi praebeant; eadem, hac oblata opportunitate, Salesianos omnes cohortatur, ut peculiare, quod possunt ac debent, adiumentum dilatato per caritatem animo afferant, iisque utantur, electis quasi instrumentis, normis ac praeceptionibus doctrinae paedagogicae, in qua S. Ioannis Bosco hereditas praecipua continetur.

Estne opus, ad nostrum hoc fulciendum hortamentum, ipsius Concilii principia iterare de speciali Missionariorum formatione, sive spirituali sive apostolica (Cfr. Ad Gentes, 25-26), de que officio missionali Institutorum Religiosorum? (Cfr. Ibid. 40) Verba illa planiora, apertiora, suadibiliora sunt, quam ut hic sint exscribenda, cum praesertim pro certo sciamus vos eadem, inter proximos coetus, attente et assidue esse reputaturos. Duo tantum recolimus: Cum multae adhuc exstent gentes ad Christum adducendae, Instituta apprime necessaria manent (Ibid. 27); ideoque sincere coram Deo sese interrogent, utrum actuositatem suam in expansionem Regni Dei inter gentes extendere valeant (Ibid. 40). Nonne dulces ibi Evangelii voces resonare videntur? Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem (Io. 4, 35).

Sed aliquid consulto omisimus, antea licet de iuvenibus mentionem iniecerimus. Namque in edita nuper Adhortatione Apostolica Gaudete in Domino caput comprehenditur, in quo de necessitudine inter Ecclesiam et iuventutem elocuti sumus, ut non solum inde christianae laetitiae rationes haurirentur, verum etiam firma incitamenta ad renovationem veri nominis promovendam (Gaudete in Domino, VI). Haud absimile profecto vinculum isti Societati cum iuventute intercedere arbitramur, indidemque stimulus pariter ad incepta instauranda ac spes bona fecunditatis expromentur.

Haec habuimus, dilecte Fili, quae saeculari adventante celebritate palam significaremus, ut paternae nempe caritatis testimonio Salesianorum animos ad maiora, ad nobiliora, ad celsiora usque appetenda atque audenda pro causa Missionum Catholicarum erigeremus. Qua fiducia freti, cum Tibi turn universis Sodalibus tuis, sive sacerdotibus sive adiutoribus, necnon Religiosae Familiae Sororum Beatae Mariae Auxiliatricis, Apostolicam Benedictionem, supernarum auspicem gratiarum, peramanter in nomine Domini impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xv mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis eiusdem B. M. V., anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI

top