Quidquid hiberniae catholicorum communitati laetum accidit,
Nobis quoque iucundum contingit, cum erga vos omnes paternum amantissimumque
geramus animum. Quamobrem, cum Nobis nuntiatum sit in Casheliensi Archidioecesi
restauratum templum Abbatiae a Sancta Cruce mox sollemni ritu lustratum atque
inauguratum iri, facere non possumus quin de eiusmodi eventu gaudeamus admodum,
quandoquidem id Nostris istius Nationis filiis optabilem praebet opportunitatem
catholicae fidei impensiore studio adamandae simulque roborandae.
Vix attinet dicere quot cogitationes excitet et quot praeclaras
memorias in mentem revocet Ecclesia pervetustae istius Abbatiae, cuius
vicissitudines cum religiosa ac civili historia istius Insulae arcte conectitur,
quaeque domus fuit pacis et precationis, sedes litterarum et missionalis
navitatis, schola virtutis et contemplationis. Profecto ve1 ipsi lapides istius
templi maiorum vestrorum fidem quodammodo loquuntur, quae firma fuit et quasi
fundamentum vitae privatae ac publicae; insignem etiam pietatem eorundem
testantur, qui in rebus secundis et adversis in istam Dei domum confluebant, ut
multas ibi funderent preces. Haec omnia memoratu digna ac gratissima sunt, cum
clare inde pateat quantum valeat catholica religio ad hominum animos sancte
excolendos, ad civilem cultum promovendum et ad mutuam fraternamque conciliandam
concordiam.
Cum autem Sanctae Cruci Ecclesia ista dicata sit, exinde
christifideles salutare invitamentum accipient ad vitam instituendam secundum
vim et sapientiam Crucis, qua quidem roborati ac permoti, inde a remota aetate,
patres Vestri tam fortiter in retinenda fide perstiterunt, tot difficilia
animose susceperunt incepta, tot gravia et crebra pericula rerumque discrimina
superare valuerunt. Crux, enim, non est lignum mortis vel desperationis imago,
sed arbor vitae et spei pignus certissimum.
Frequentes igitur adeant hoc templum Hiberniae filii, ut ibi
divite haustu pietatem alant et augeant. In gravibus temporum difficultatibus,
quibus in praesens premuntur, hinc robur sumant ad restinguendas simultates
componendaque discidia, quae apud vos tot luctus ingentesque ruinas parant,
atque iteratis precibus tandem impetrent illam, quam mundus dare non potest,
exoptatam pacem: pacem scilicet mentium et animorum, domesticam et civilem,
peculiarique modo pacem inter eiusdem patriae filios, quam iamdiu vos omnes
trepidantes expetitis, quamque Nos, pro Nostro apostolico munere, quibus viribus
possumus, suadere ac monere numquam cessabimus.
Deum enixis precibus rogantes ut haec feliciter contingant, ac
deprecatorem adhibentes Beatum Oliverium Plunkett, pulcherrimum Hiberniae
sanctitatis florem, quem proximo Octobri mense in album Sanctorum Caelitum
sollemni ritu referre gaudebimus, tibi, Venerabilis Frater, sacrorum
Antistitibus, Magistratibus, clero christifidelibusque universis, qui
celebritates participabunt, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Septembris,
anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI