 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD REV.MUM P.
SEBASTIANUM CAMERA CONGREGATIONIS PASSIONIS IESU CHRISTI VICARIUM
GENERALEM,
BIS CENTESIMA DIE ANNIVERSARIA,
AB OBITU S. PAULI
A CRUCE RECURRENTE
OPTABAMUS QUIDEM
Optabamus quidem esse vobiscum in hac bis centesima
die anniversaria ab obitu beatissimi Pauli Patris Vestri, et a more et
consuetudine non recedere maiorum Nostrorum Romanorum Pontificum, qui non semel
in coenobium Sanctorum Ioannis et Pauli se contulerunt, virum tam egregium, cum
viveret, veneraturi, eiusque consideratissima verba audituri. Neque tamen,
multis implicati negotiis, quae munus Nostrum pontificale circumstant quaeque
sane annus hic sacer accumulat, id potuimus. Qua re, loco Nostri, has Litteras
mittimus amoris plenas, quibus nimirum paterno pectore omnes vos consalutantes,
et laetamur, et gratulamur valde, quod vos, occasione capta tam memorabili,
Patris Vestri vitam, doctrinam, et institutionem, quae fuerint, revocastis his
diebus, indagastis et excussistis, idque tam ardenti studio, scientia ac
virtute, ut «non sit Nobis necesse quidquam loqui» (1 Thess. 1, 8).
Hoc unum vero animadvertere placet in beatissimi
Pauli laudem: eum videlicet non hoc illud religionis nostrae caput
considerandum, praedicandum, vivendum, amandum sibi sociis praestituisse, sed
quod esset in christiana religione maximum, sanctius, venerabilius, id est
Christi Passionem et Mortem. Sive enim Passionem Filii Dei consideramus tamquam
liquidum fontem, de quo salus hominum manaverit, quae nulla fieri posset sine
sanguinis effusione (Cfr. Hebr. 9, 22); sive tamquam certam ad
conversionem peccatorum viam existimamus; sive incitamentum efficacissimum
tandem tollendae cotidie Crucis post Dei Filium, ut illum sequamur, ingenti
nonnumquam malorum mole oppressi ad Christi similitudinem, nihil in vita Christi
est tam grande, nihil tam uber quam Eius cruciatus et dolores.
Per haec sane beatus Paulus a Cruce cum Apostolis
mire concinit, qui in primaeva praedicatione suisque scriptis affirmabant aperte
se in Cruce Christi gloriari una (Cfr. Gal. 6, 14), atque praeter
Christum eundemque Cruci affixum scire omnino nihil (Cfr. 1 Cor. 2, 2).
Praeterea Crucis religio cum omnium cuiusvis loci, aetatis, condicionis
Sanctorum vita ac moribus vehementer congruit, qui nonnisi Cruce fulti,
sanctitatis montem subierunt, atque coronam immortalem promeruere. Quam vero
sancta haec beatae Passionis opinio plena sit bonorum et apta ad pietatem, bene
ostendit incredibilis animi contentio quae per illam in christianis veri nominis
provocatur: in quibus certe acerbissimorum cruciatuum mortisque pro genere
humano obitae Salvatoris Nostri contemplatio - qui «non rapinam arbitratus est
se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens» (Phil.
2, 6) - fieri non potest, quin tenerum quid ac molle in animis non accendat,
igni simile, atque proinde non ad talem imitationem moveat, quae reddat homines
conformes imaginis dilecti Filii Dei (Cfr. Gal. 2, 20).
Haec autem omnia studiose repetere et quasi summam
christianae fidei in memoriam revocare, est hac nostra aetate maxime congruens;
in qua videlicet homines, aeterna fere neglegentes, ad vitae huius blandimenta
et illecebras sunt proni atque inclinati. Atqui neque nos possumus esse virtute
et vita Christo dissimiles, neque hominum studia fovere aut vitae institutis
obsecundare, quae scandalum Crucis evacuent (Cfr. Ibid. 5, 11). Qua re,
in omnes quidem, potissimum vero in vos, dilecti Filii, cadit illa beati Patris
Vestri sententia, quam in eius Epistulis legimus: «Nisi per Crucem, non posse
Dei miracula intellegi, quae Deus in animis operatur» (II, p. 947); in vos,
dicimus, qui natura et gratia estis eius gloriae et famae, institutionum et
consiliorum heredes. Ceterum, deliberationum vestrarum munimentum, atque certum
benevolentiae Nostrae indicium, Apostolicam Benedictionem impertimus, sive
vobis, dilecti Filii, sive Congregationi vestrae universae, sive iis omnibus qui
curae vestrae crediti sunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Octobris, anno
MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|