The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA
EXC.MO P.D. HERMANNO
SCHÄUFELE,
FRIBURGENSI ARCHIEPISCOPO,
DECIMO EXPLETO SAECULO
A PIENTISSIMO OBITU
SANCTI CONRADI UNIUS
A PATRONIS EIUSDEM ARCHIDIOECESIS

 

MIRABILEM DEUM

Mirabileum Deum in Sanctis suis Ecclesia praedicat; quorum nomen vivit in generationem et generationem (Sir. 44, 14). Quae verba novam vim accipiunt, cum peculiaris occurrat memoria Sancti Conradi, praeclari episcopi Constantiensis et unius e patronis archidioecesis Friburgensis, cuius a piissimo obitu annus millesimus hoc mense Novembri revolvetur. Quam quidem memoriam eiusdem archidioecesis sacerdotes et fideles, te praeeunte, sollemni recolent ritu, dum hic Annus Sacri Iubilaei ad finem iam vergit.

Conradus, sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus (Ibid. 44, 16-17), - quae laus tribuenda est etiam Sancta Udalrico, Praesuli Augustano, qui illi iungebatur amabili amicitiae nexu , - a Callisto II, Decessore Nostro, anno 1123, inter Concilium Lateranense I, Sanctorum fastis est rite ascriptus. Cuius canonizationis in Litteris haec verba continentur: Constituimus, ut ipsius inter sanctos recordatio in futuris temporibus habeatur.

Archidioecesis Friburgensis non solum est veluti heres maioris partis veteris dioecesis Constantiensis, quae olim maximum fuit eiusmodi territoriorum ecclesiasticorum Germaniae, eandemque pastorali cura complectitur, verum etiam sepulcro istius viri praecellentis, qui assiduis obsequiis colitur, necnon reliquiis capitis eius, quae in Constantiensi Basilica Beatae Mariae Virginis religiose asservantur, est admodum insignis.

Haec igitur sollemnia, quae honori Sancti Conradi agentur, fideles, qui eum ut Patronum venerantur, efficaciter excitent atque in eum intueantur, eius conversationem aemula virtute sequantur, et ita Dei benignitatem et clementiam extollant; siquidem festa Sanctorum mirabilia quidem Christi in servis eius praedicant et fìdelibus opportuna praebent exempla imitanda (Sacrosanctum Concilium, 111).

Nobili Guelforum genere natus, Conradus difficilibus temporibus munus pastoris late patentis dioecesis illius Alamannicae suscepit; in quo gerendo nominis famam praecipue propterea est adeptus, quod uberem copiam spiritualium fructuum sparsit, ita ut urbs ac dioecesis Constantiensis non modicum vigoris splendorisque consequerentur. Postquam ministerii sui sollicitudinem quadraginta amplius annos perseveranter constanterque sustinuit, tandem inventus est sewus bonus et fìdelis (Cfr. Matth. 24, 45-47), qui vitam in utilitatem et salutem gregis sibi commissi impenderat eidemque exhibuerat singulare testimonium caritatis.

Quae Ecclesia et Civitas aetate illa conabantur salubri consilio instaurare, ea Conradus alacri animo promovit, quasi propugnator ipse exsistens renovationis religiosae in sua dioecesi. Quantis turn vita ecclesiastica aucta sit incrementis, aperte demonstratur multis paroeciis et ecclesiis, quae, illo sedem Constantiensem tenente, sunt conditae.

Tam frugiferum vero ministerium pastorale ex germanis bisce fontibus manavit: e firma coniunctione cum Apostolica Sede, ex imitatione Iesu Christi in vitae usu, ex ardenti eius studio pietatis. Qua quidem in re Sanctus Conradus filiis Ecclesiae, ad renovationem hac aetate nitentis, apta hortamenta potest adhibere certaque praebere exempla. Quam arcte Romae et Petrianae Sedi, utpote Ecclesiae catholicae veluti centro ac fundamento, haeserit, ostenditur non solum eo quod novis sacris templis Constantientibus Sanctorum imposuit nomina, quibus praecipuae Urbis Basilicae appellantur, sed eo etiam quod ad limina Apostolorum piae peregrinationis causa saepius adivit. Christi Domini inflammatus amore, ad cunabula christianae religionis, in Terram videlicet Salvatoris incolatu sanctam, ter sese contulit. Eiusdem amoris igne adductus est, ut in ipsa sua terrena peregrinatione Christi vestigia in spiritu humilitatis et paenitentiae sectaretur et sic ei continenter efficeretur similior.

Vera quidem renovatio et apostolatus spiritualium fructuum ferax exoriuntur - quemadmodum Sanctus Conradus episcopus docet quasi cum iis conspirans, quae huic Sacri Iubilaei Anno sunt proposita, - non ex prorsus externa operositate, nedum ex inconsiderate inductis mutationibus institutorum Ecclesiae, sed ex reditu, qui cum fide fiat ac se devovendi studio, ad ipsum veluti vivum centrum religionis et ad perfectiorem in dies sequelam Christi, quam idem reditus secum ferat oportet.

Quam acriter Conradus conatus sit se Christo conformare, ex hoc etiam innotuit, quod paupertatem ac pauperes perquam diligebat; quapropter in Vetere eius vitae descriptione scriptum videmus: Pauperes in eo se vere patrem invenisse fatentur (Vita I, 5). Cuius rei haud obscurum testimonium habendum in urbe episcopali instituit. Quoniam ergo egenos tanto prosecutus est amore, nomen veri discipuli Magistri sui promeruit, qui pauperes dixit beatos et operosam caritatem in eos et in quemvis proximum signum declaravit sequelae , suae (Cfr. Io. 13, 35).

Itaque haec sollemnia, quae ob expletum mille annorum spatium a morte Sancti Conradi celebrabuntur, fideles in archidioecesi Friburgensi degentes impellant, ut in memoriam ac venerationem eius nova cum alacritate ac modo quam maxime frugifero incumbant. Cuius Caelitis deprecatione et exemplo cum hac Apostolica Sede firmiter conexi, fidem in Iesum Christum servent puram, integram, incontaminatam. Ille impetret, ut caritate, bonitate, beneficentia commendentur, atque adeo ea impleantur, quae Callistus II, Decessor Noster, in memoratis canonizationis Litteris scripsit: Omnipotens Dominus beatorum apostolorum Petri et Pauli precibus et praedicti viri sancti orationibus sua vos misericordia custodiat et ad vitam perducat aeternam.

Deum enixe rogantes, ut haec pro immensa sua largitate concedat, tibi, Venerabilis Frater, Episcopis Auxiliaribus tuis, sacerdotibus et fidelibus, tuae concreditis curae, necnon universis, qui, e finibus veteris dioecesis Constantiensis eique finitimis partibus advenientes, celebritati, quae in honorem Sancti Conradi fiet, intererunt, Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum auspicem, amanti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Novembris, in sollemnitate Omnium Sanctorum, anno MCMLXXV , Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI

top