 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD EXC.MUM P.D. IOANNEM C. SISON,
NOVA SEGOBIAE ARCHIEPISCOPUM,
QUARTO EXPLETO SAECULO
EX QUO EA DIOECESIS CONDITA EST
RES IUCUNDA
Res iucunda nos movet, ut has ad te Litteras demus,
siquidem quattuor expleta sunt saecula, ex quo sedes ista Novae Segobiae condita
fuit, scilicet Crux Christi quasi fulgens pharus homines ad portum salutis
deducens, constituta. Dum ergo huius memoriae causa sollemnia aguntur, mens
Nostra ad longinquas redit Insulas Philippinas, in quibus, iter per extremi
orientis regiones facientes, religiosam alacritatem et profecturn in humanae
vitae rationibus praesentes animadvertimus. Tibi ergo et universae archidioecesi
Novae Segobiae haec quattuor «saecula christiana» in isto territorio transacta
gratulamur, non dubitantes quin eadem anniversaria recordatio Ecclesiae filios
ibidem degentes impellat, ut praeteritum tempus, quo fides incrementis est
aucta, magistrum habeant- vitae.
Celebratio vero ipsa in Annum Sacrum incidit,
qui iam ad finem vergit: qui eventus animos fědelium, dum eidem sedi amoris
studium et sollertiam, ut addecet, impendunt, simul ad hanc Urbem convertit, ubi
est catholicae unitatis centrum, eosque monet, ut ea, quae eiusmodi «Anno
gratiae» sunt proposita, videlicet conversio ad Deum et reconciliatio, ad
effectum adducere nitantur. Item memorandum est hoc mense Decembri duo condi
lustra, ex quo Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum est feliciter absolutum.
Quod cunctis, qui catholico censentur nomine, opportunitatem praebet
perpendendi, num res magni momenti, quas eadem universalis Synodus docuit,
utpote ad veram renovationem singulorum ac totius corporis Ecclesiae
pertinentes, optatam efficacitatem sint consecutae. Ita sane fiet, ut festa
gaudia, quae haec celebratio excitat, diligenti considerationi et studiosae
voluntati, qua ad bonum contenditur, salubriter iungantur.
Facere autem non possumus, quin sinceram caritatem
tibi et universo, cui praees, gregi declaremus: novimus non leves sustinendos
esse labores, non modicas difficultates, quae etiam ex rerum penuria oriantur,
evincendas, ut Ecclesia ibi proficiat et salvificum munus, a Domino sibi
mandatum, possit implere. Itaque haec vox amantissima Nostra e beati Petri Solio
exsonans, sit laudis gratique animi Nostri nuntia et omnes, qui ad religionem
provehendam incumbunt, confirmet ad pergendum nobile opus. Nos denique Deus,
Patrem clementissimum, enixis precibus rogantes, ut uberiorem in dies
prosperitatem dilectae isti archidioecesi Novae Segobiae concedat, tibi,
Venerabilis Frater, sacerdotibus, religiosis et fidelibus, pastorali curae tuae
commissis, necnon universis, iubilarem celebrationem participantibus,
Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum auspicem, volentes impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Decembris, anno
MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|