 |
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
AD FUTURAM REI MEMORIAM
SECRETARIATUS DE NON CHRISTIANIS ERIGITUR,
CUIUS PRAESES E.MUS P.D. PAULUS S.R.E. PRESBYTER CARDINALIS MARELLA
RENUNTIATUR
PAULUS PP. VI
Ad futuram rei memoriam. — Progrediente Concilio Oecumenico Vaticano Secundo,
expedire visum est peculiarem Coetum seu Secretariatum institui, cuius esset eos
salubriter attingere, qui christianae religionis sunt expertes, scilicet in quos
etiam haec verba Domini nostri cadere videntur: Ğet alias oves habeo, quae non
sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducereğ (Io 10,16).
Hic vero
ardor caritatis divinae Ecclesiam, quae opus Christi persequitur, urgeat
oportet, his praesertim temporibus, quibus inter homines cuiusvis generis,
linguae, religionis multiplices intercedunt rationes. Itaque, motu proprio,
certa sacientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi peculiarem Coetum sen Secretariatum de non
Cristianis erigimus et constituimus, cuius Praesidem Dilectum Filium Nostrum
Paulum Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum Carinalem Marella, prudentia
admodum commendatum et in doctrina religionum peritissimum, eligimus et
renuntiamus, tribuentes ei facultates omnes necessarias et opportunas ad id
officium fructuose in Domino implendum. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii,
anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI a publicis Ecclesiae negotiis
* AAS 56 (1964), p. 560.
|