DE ORDINUM EQUESTRIUM DIGNITATE IIS
DEFERENDA
QUI CIVITATIBUS PRAESUNT.
Equestres Ordines a Romanis Pontificibus, varia quidem ratione, instituti
sunt vel immutati, amplificati, quibus bonam existimationem, propensam
voluntatem, gratum animum ii significarent egregiis Viris, in publica re
versantibus aut alio modo spectabilibus et honoris provectione dignis. Hoc
inductus consilio, Pius Pp. XII, Decessor Noster rec. mem., Litteris Apostolicis
sub anulo Piscatoris die XXV mensis Decembris anno MCMLVII datis, Ordinem Pianum
magnopere auxit, aureum torquem inducendo; quem gradum ad populorum Moderatores
voluit pertinere vel ad alios, qui amplissima pollerent auctoritate. Iisdem vero
Litteris statuit, ut in Supremum Ordinem Militiae D. N. Iesu Christi et in
Ordinem Militiae Auratae seu ab aureo calcari, ob peculiarem prorsus et
singularem causam, referrentur merentes. Cum vero hac nostra accidat aetate, ut
Apostolica Sedes saepius in dies, ac quidem ea ipsa, non aliorum opera, nationum
Moderatores attingat atque adeo crebrius humanitatis officia cum his exerceat et
ab iisdem accipiat, expedire visum est rem ad praedictos Ordines Equestres
spectantem congruenti ratione componi et accuratius definiri. Itaque, omnibus
attente perpensis, haec, quae sequuntur, constituimus atque decernimus:
I. — Torques aureus Ordinis Piani iis tantum, qui Civitatibus praesunt,
tribuatur, idemque solus deferatur ob sollemnes eventus, veluti cum ii pro
muneris sui officio Summum Pontificem invisunt.
II. — Supremus Ordo Militiae D. N. Iesu Christi et Ordo Militiae Auratae, cum
honores sint ob extraordinariam causam conferendi, iis, qui Civitatibus
praesunt, solummodo ob maximas celebritates, quibus ipse Summus Pontifex
intersit, impertiantur aut propter singulares eventus, qui tanti momenti sint,
ut per totum orbem terrarum pervagentur et hominum ubivis incolentium animos
moveant. Cum praeterea ambo hi Ordines Equestres indolem potius religiosam
praeferant, alter enim nomine D. N. Iesu Christi, alter nomine Beatae Mariae
Virginis decoratur, convenire videtur, ut ii tantum Civitatum Moderatores in
illos asciscantur, qui fidem profitentur christianam.
Quaecumque autem a Nobis hisce Litteris motu proprio datis sunt decreta, ea
omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Aprilis, anno MCMLXVI,
Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI