The Holy See
back up
Search
riga

MESSAGGIO DI PAOLO VI
AI FEDELI DELLA POLONIA PELLEGRINI A PIEKARY

Domenica, 31 maggio 1964

         

Dilecti Filii,

Nominatim et universe salutamus vos, dilecti filii, qui, maiorum vestrorum priscos mores et cognita itinera secuti, aemulo studio in aedem sacram oppidi Piekary, ubi prodigialis imago Deiparae Virginis Mariae veneranda fulget, una simul convenistis. Mentis oculis conspicimus frequentiam et multitudinem vestram, iuvenum scilicet et virorum, Polonicae gentis robur et florem, et «memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini Nostri Iesu Christi» (1 Thess. 1, 3) nescimus, utrum Nostra caritate, an admiratione digniores sitis. Utrumque enim animi affectum erga vos pectori Nostro inhaerere sentimus; et huiusmodi magna benevolentia, mirabundae gratulationis plena, permoti, vota flagrantissima facimus, ut pia peregrinatio vestra spiritualem fructum edat uberrimum.

Quisnam pretiosior thesaurus, quam catholica fides et ei congruens vitae tenor, quae quidem quasi sacram hereditatem tuendam et post futuris tradendam a patribus et atavis vestris accepistis? Nunc preces Deo admovemus, ut, in exemplum populi sacerdotalis et regii Novi Foederis, Ecclesiae sanctae, permaneatis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe Evangelii (cfr. Coloss. 1, 23), auspice Beatissima Virgine Maria, quae quam maxime arridet vobis propitia, cum hodie, exeunte mense Maio, festum, regalem eius dignitatem recolens, votivis gaudiis celebratur.

Maria, sanctior Sanctis, et sanctitatis sanctissimum receptaculum, domina et princeps praestantissima, regina caelitum hominumque ac singulari nomine Poloniae semper fidelis praecelsa regina, opifera, semper victrix, vobis, in eius honorem congregatis, impetret a Deo ea cuncta, quae vestrae saluti vestroque profectui conducere possunt. Mater misericordiae in vos suaves oculos convertat, et largiflua manu in vos dona effundat; vobis vitam praestet puram, coniugiorum soliditatem tegat, familias vestras fido tutamine et providentia vigilanti communiat, integro virtutum decore exornet, omnibus erigat spem, mutui amoris alacritatem foveat, solaciorum opobalsamum largiatur, ac dilectae patriae vestrae sereni aevi praeparet hicitates.

Haec ominati, vobis, dilecti Filii, pio agmini, quod mariale templum Piekary coegit, et Antistitibus ac sacerdotibus, ductoribus vestris, et universis, qui vobis tordi sunt, praesertim dulcibus pignoribus filiis et senibus domi relictis, peramanter et perlibenter Apostolicam Benedictionem impertimus.

     

top