The Holy See
back up
Search
riga

DISCORSO DI PAOLO VI
A DELEGAZIONI DI FAMIGLIE RELIGIOSE

Sabato, 22 agosto 1964

          

Dilecti Filii,
ex Ordine Recollectorum Sancti Augustini,
e Congregatione Clericorum Regularium a S. Paulo,
e Congregatione Sacrorum Cordium Iesu et Mariae,
e Missionalibus Sacratissimi Cordis Iesu!

Conventus vestros Romae celebrantes, egregia fide caritateque moti, exoptastis videre Petrum. Quam ob rem, commoto sane animi affectu vos coram excipimus atque complectimur, scientes vos «in persona humilitatis Nostrae illum intellegere, illum honorare, in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendatarum sibi ovium custodia perseverat et cuius dignitas etiam in indigno herede non deficit» (cfr. S. Leonis M., Sermo III; P.L. 54, 147).

In primis vos laude et gratulatione prosequimur, qui idcirco simul unanimo studio congregati estis, ut Religiosis Familiis vestris aptius in dies consuleretis, pleniore usque in luce spirituales vias collocando, per quas ipsae - suis quaeque normis atque propositis respondens - procedant oportet, pariterque habita ratione de novis arduisque apostolatus condicionibus, quas nostra haec aetas a multiplicibus vestris operibus expostulat.

Admodum igitur laetamur, considerantes vos primos quodammodo invitationi Nostrae re et veritate respondere, quam per Enciclicas Litteras a verbis incipientes «Ecclesiam Suam», nuper in lucem evulgatas, universae catholicae familiae fecimus, atque adeo in illam incumbere renovationem, de qua sermonem instituimus, «ut faciem et lineamenta, quae Christus Ecclesiae suae dederit, servemus, quin immo eandem Ecclesiam in perfectam speciem et formam restituamus, quae et eius pristinae imagini respondeat, et consentanea sit necessario illi progressui, quo ea, quasi arbor e semine, a primigeniis institutis suis ad horum temporum statum iuste et legitime est perducta» (L’Osservatore Romano, 10-11 aug., p. 3).

Animum deinde vobis addimus, ut ea, quae in conventibus vestris agitanda suscepistis - ac praesertim quae ad adulescentium, in sortem Domini vocatorum, disciplinam, ad missionalia opera exercenda, ad animorum curam pertinent - et dilucide perscrutemini, et secure ad effectum deducatis, ut Religiosae Familiae vestrae, quae et sodalium numero et operum sollertia tantopere praestant, nova capiant incrementa, novasque impulsiones ad sese pro Christi Regno devovendum sumant .

Ac praesertim fore confidimus, ut ad ea, quae in memoratis Encyclicis Litteris, de servandae paupertatis spiritu seu studio deque caritate exercenda edisseruimus, animum prompte fideliterque attendatis, utpote qui, ad Evangelii praecepta vitam instituentes, harum virtutum professioni atque exercitationi iam dediti sitis. Cum enim homines non verbis sed exemplis trahantur, oportet sane ut Ecclesiae filii - ac praesertim ii, qui sacerdotali et religiosa vitae ratione suscepta Christum propriore gressu sequi exoptant - caelestibus fulgeant desideriis, fallaces mundi delicias omnino parvipendant, fratrum necessitatibus sedulo se accommodent, suique obliviscantur, beato Petra Apostolorum Principe hortante: «Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini... Curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, . . . in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. Haec enim, si vobiscum adsint et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione» (1 Petr. 4, 1; 2 Petr. 1, 5-8).

Apostolica Benedictio haec vota Nostra paterna benevolentia confirmat, quam vobis singulis universis, atque Sodalibus vestris, in toto terrarum orbe pro Christi amore adlaborantibus, peramanter impertimus.

    

top