 |
ALLOCUZIONE DEL PAPA PAOLO VI ALLA 116° CONGREGAZIONE
DEL CONCILIO
Venerdì, 6 novembre 1964
Pro certo habetote, dilectissimi Nobis, crebro Nostris esse in votis adesse
coetibus Oecumenici Concilii, quod in hac sacra aula Vaticanae Basilicae
celebratis.
Cum vero firmiter statuissemus saltem alicui uni ex generalibus vestris
Conventibus praesidere, hunc delegimus praesentiae Nostrae diem, quo in schemate
Missionum disceptatio vestra versatur. Hoc quidem ut praeoptaremus, certe suasit
Nobis singularis gravitas et magnitudo argumenti, ad quod nunc mentes et animos
convertitis.
Nobis, beatissimi Petri Successori, ac vobis Apostolorum Successoribus, nunc
potissimum instanter insonat divinum mandatum: «Euntes in mundum universum,
praedicate Evangelium omni creaturae» (Marc. 16, 15), e quo efficiendo
iusso salus mundi pependit et pendet. Huic sacrosanctae Synodo praeter alia
perinsigne constituitur consilium, ut ad Evangelium largius et efficientius
evulgandum nova muniantur itinera, novae rationes excogitentur, nova contentio
alacris instimuletur.
Hoc, quod vestris in manibus est Schema, ubi de huiusmodi quaestione
pertractatur, cum perpendissemus, multum, immo plurimum invenimus - sive
materies, sive argumentorum pondus, sive edisserendi ordo spectatur - quod
dignum laude Nostra existimaremus. Quapropter opinionem profitemur facile fore,
ut, quamvis fortasse arbitremini hoc nonnullis in partibus perpoliendum et
excolendum esse, idem adprobationem vestram consequatur. Librata ibi consilia,
enucleata opera, definitae viae et rationes tantae rei causa utinam actuosam vim
exserant ad Regnum Dei in terris incensiore cum studio provehendum; utinam
evangelicae sationi spes messis inde paretur uberrima.
Perplacet praesertim Nobis, quod constanter hoc deposcitur, ut Ecclesia universa
missionalis sit, ut singuli etiam fideles animo et re, quantum fieri possit,
missionales evadant. Qui inenarrabili fidei dono sunt praediti, qui
illuminatione gloriae Evangelii collustrati sunt, qui regale sacerdotium et gens
sancta Ecclesiae filii numerantur, maximas semper Deo gratias de tanto accepto
munere agant, preces, pietatis officia, stipem perquam liberalem afferentes in
adiumentum scilicet et levamen eorum, qui praecones sunt Evangelii. Quocirca,
cum nihil sit hominibus salutarius et Dei gloriae congruentius quam in fìdem
diffundendam pro virili parte anniti, missionali apostolatui, qui praestantia et
efkacitate excellentissimus est, nobili cum certatione devotionis studium,
providentiam largitatum, misericordiam donorum dispensent. «Munerator tuus
vult te esse munificum, et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas dicens: Date et
dabitur vobis» (Luc. 6, 38 - S. Leo Magnus, Sermo XVII, 11, P.L.
54, 181). Verumtamen Evangelicus ager, etsi diligenter excolitur, tantummodo rorante
Dei gratia, novalium felici fecunditate vestitur. Quam ob rem eleemosynis et
piis operibus roboratae, ascendant ferventiores ad Deum, pro missionalibus
precationes: «Deus, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire: mitte, quaesumus, operarios in messem tuam, et da eis cum omni
fiducia loqui verbum Dei, ut sermo tuus currat et clarifìcetur, et omnes gentes
te agnoscant solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum Filium tuum,
Dominum nostrum» (Missa de Fidei propagatione).
Antequam brevi sermoni finem imponimus, benevolentissima voluntate salvere
iubemus Patres Oecumenici Concilii, qui in missionalibus finibus pro Christi
Regno adlaborant; et sicut ad ipsos, cogitatio Nostra grata, gratulabunda bono
cum omine ita advolat ad eorundem sacerdotes, ad missionales sodales utriusque
sexus, ad christianae doctrinae institutores, ad eos qui ibidem adiutricem
operam navant, ad eos qui provida beneficia collocant et salutaria fovent
incepta.
Haec flagrantissima vota Apostolica Benedictio Nostra confirmet, quam vobis
universis peramanter impertimus.
«Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes
fines terrae» (Ps. 66, 8).
|