 |
AULA CONCILIARE
DISCORSO DI PAOLO VI AI PADRI
CONCILIARI RIGUARDO LA SUA VISITA ALL'ONU
Martedì, 5 ottobre
1965
Venerabiles Fratres,
Iter, quod trans Oceanum suscepimus, hic, unde
initium cepit, prospere, Deo auxiliante, conficitur. Ad extraordinarium Coetum
Consilii Nationum Coniunctarum nuntium salutis et pacis attulimus, quem hoc
Sacrosanctum Concilium Nobis commiserat. Ibi allocuti sumus sodales amplissimi
illius Instituti mundum complectentis, qui personas gerunt centum amplius
Civitatum orbis terrarum, ut communem eorum voluntatem concordiae et pacis
servandae confirmaremus, ut eos cohortaremur, ad pergendum opus, abhinc viginti
annos inchoatum eoque pertinens, ut bella amoveantur, quaevis inter populos
conflictatio cum honore ac dignitate dirimatur et ut remedia quaerantur
necessitatibus et malis, quibus profectus civilis omnibusque consentaneus adhuc
praepeditur. Recte autem meminimus ad inceptum tam grave ac diuturnum
perficiendum oportere, ut id in sapientia innitatur, quae a Deo est et nobis
data fuit per Christum.
Non necesse habemus vobis exponere quanta cum
humanitate simus excepti; quam observanti cum studio auditi, quam commotis
animis populus se Nobis circumfuderit; quam amanti reverentia dilecti illi et
fideles filii metropolis Americanae Nos sint prosecuti: haec enim omnia, per
imagines televisificas abundanter pervulgata et explicata, vobis tam nota sunt
quasi vos ipsi praesentes ibi adfueritis duplici singularique eventui: scilicet
cum Romanus Pontifex primum terram a Christophoro Columbo abhinc quinque fere
saecula inventam et cum civili consortione socia ratione coniunctam, invisit et
cum Petri Successor idemque Vìcarius Christi primum auspicato convenit Coetum
eorum, qui omnium fere gentium orbis terrarum pro munere gerunt personas et qui
ibidem congregati attenderunt verba Moderatoris Ecclesiae Catholicae.
Iter Nostrum fuit quidem valde festinatum,
brevissima fuit mansio Nostra in terra illa continenti, sed finis, ob quem ibi
sumus morati, dignus sane est, qui animos moveat nostros: is enim fuit causa
pacis in mundo tuendae.
Gratias agimus Deo, Venerabiles Fratres, quod Nobis
datum fuit quodammodo ad totius orbis terrarum homines nuntium pacis deferre.
Numquam hic evangelicus nuntius edictus est coram auditorio frequentiore et — hoc
etiam addere licet —
paratiore et avidiore ad eum audiendum. Numquam idem nuntius visus est
significare una simul miserentem veluti vocem caeli et supplicem vocem terrae,
scilicet ostendendo arcanum consilium divinum circa humanum genus plane
congruere cum intimis desideriis eiusdem humanae familiae; atque adeo numquam
munus Ecclesiae, mediatricis inter Deum et homines, comprobatum esse argumentis
magis perspicuis, magis opportunis ex Dei providentis consilio, magis huic
aetati consentaneis.
Aegre equidem ferimus, quod in tam praeclaro eventu
princeps fuit humillima persona Nostra (sed nonne Deus, ut gloriam sibimet ipsi
attribuat grandium rerum, quas gestas historia nostra commemorat, ministros
eligit impares momento et eflicientiae earum?); aegre id ferimus, sed ea de
causa non minore afficimur gaudio de vi prophetica, quae nuntio Nostro est
adiecta: etenim in nomine Christi hominibus praedicavimus pacem.
Animadvertimus autem ex eiusmodi munere consequi
aliquid spectans ad eum, qui onere illo obstringitur; qua in cogitatione finem
esse volumus itineris Nostri.
Novistis verba annuntiata eum, a quo prolata sunt,
gravibus officiis devincire; officiis videlicet, ex quibus ipse sibi constet
oportet, alias necessitudine attingat, exemplum aliis praebeat. Quid valet
verbum, nisi operosa voluntate id pro se et per se ad effectum’deducendi
comprobetur?
Auctoritas alicuius verbi oritur quidem e veritate,
cuius est veluti repercussus sonus vel imago, sed in rebus humanis maiorem
accipit efficaciam e modo, quo ab eo, qui illud protulit, ad effectum perducitur;
vox quidem emittitur, sed exemplum praeconis Evangelii animis persuadet. Grave
igitur quiddam consequitur ex eo quod annuntiavimus pacem. Ecclesia Catholica
maius officium et onus suscepit causae pacis inserviendi eo quod per os Nostrum
causam eius peroravit.
Sine dubio non est munus Nostrum neque vobis propositum ad res politicas et
oeconomicas animum applicare, in quarum provincia ipse ille ordo constituitur,
quo pax civilis efficitur. Sed possumus ac debemus etiam adiutricem operam
praebere ad pacem civilem stabiliendam ac quidem assiduo auxilio morali et
aliquo modo caritatis quoque praesentis veraeque officiis.
Nonne hoc ipso tempore Concilium Oecumenicum id prorsus agit, ut rationes inter
Ecclesiam et mundum huius aetatis intercedentes efficaces reddantur ac
salutares? Hac ipsa re ad pacem firmandam operam conferimus, quae procul dubio
validior et praestantior evadet, si, persuasum nobis habentes pacem in iustitia
ut in fundamento inniti debere, iustitiae erimus tutores. Iustitia enim opus est
humanae consortioni, Christus vult, ut eam appetamus et sitiamus. Novimus vero
iustitiam gradatim progredi, et, paulatim proficiente societate, etiam animos
moneri illam nondum esse perfectam et absolutam, et apparere discrimina
manifesta et remedium poscentia, quibus genus humanum adhuc discruciatur. Nonne
haec discrimina agnita inter civium ordines et inter nationes, pacem in
gravissimum periculum adducunt? Haec omnia nota sunt quidem. Ea autem nos
hortantur, ut consideremus quomodo iis remedia afferre possimus: in condicionem
populorum, qui ad profectum civilem adhuc nituntur, animos oportet intendamus;
scilicet, quo apertius rem dicamus, caritas nostra erga Pauperes, qui sunt in
mundo quorumque est innumerabilis numerus, oportet fiat sollicitior, efficacior,
generosior.
Alia, quae consideranda occurrunt, ad idem, quod inde consequitur, nos
perducunt, in re religiosa et morali. Oportet fides nostra caritati deserviat,
sive in disceptationibus oecumenicis sive in rationibus, quae nobis sunt, circa
rem spiritualem et socialem, cum hominibus bonae voluntatis cuiusvis generis,
cuiusvis religionis; nonne hoc idem est ac conferre operam ad pacem et nonne hoc
etiam propositis consihisque nostris continetur?
Ea autem proposita et consilia nostra perscrutemur et ad effectum adducamus
oportet aucto cum vigore, eo quod pacis facti sumus defensores, veluti finis,
quem omnes persequi debemus: scilicet Deus nobis tribuat, ut testimonium
actionis subsequatur testimonium verbi.
Vos denique omnes, Venerabiles Fratres, qui nobiscum «ministerium
reconciliationis» (2 Cor. 5, 18) obitis, vos fideles hic praesentes,
vos, qui nationum geritis personas, vos, Observatores dignissimi, una Nobiscum
concupiscite Pacem, preces fundendo et operando pro ea: Benedictionem
Apostolicam impertientes, oramus, ut «Deus . . . pacis sit cum omnibus vobis» (Rom.
15, 33).
|