 |
DISCORSO DI PAOLO VI
NELL'IMMINENZA DEL «MILLENNIUM POLONIAE»
Sabato, 13
novembre 1965
Venerabiles Fratres,
Paterno solacio semper afficitur animus Noster, quotiescumque coram excipimus
sacros Ecclesiae Pastores, qui praecipui adiutores Nostri sunt ac Nobiscum
sollicitudinem de Ecclesia universa tam prope participant. At praesentia vestra,
Venerabiles Fratres, qui, in patriam vestram mox redituri, tam amantibus verbis
observantiae vestrae testimonia Nobis modo praebere voluistis, praesentia vestra,
dicimus, eiusmodi est ut novam eamque exspectatam afferat laetitiae causam.
Siquidem coram Nobis adstant carissimi ac dignissimi Poloniae Episcopi, per
quos veluti ante oculos conspicimus nobilissimum illum populum, quem inde a
iuventute peculiari amore diligere assuevimus; eius enim intrepidam fidem,
pietatis ardorem fideleque obsequium erga Apostolicam Sedem, olim inter vos
commorantes experiendo cognovimus, earumque virtutum recordatione haud parum
etiamnunc recreamur.
Feliciter etiam id accidere putamus, quod licet Nobis vestra perfrui
praesentia in festo Sancti Stanislai Kostka, qui in Ecclesia flos sanctitudinis
exstat e Polonia editus. Id Nobis in mentem sponte revocat immortala glorias
vestrae gentis, qui in catholica fide tuenda amplificanda tam insignia merita
per omne tempus sibi comparavit. Quas quidem glorias, patribus vestris in primis
merito tribuendas, hodie digni nepotes non minore religionis studio renovare
contendunt. Nos autem cum animadvertimus hoc praeclarum catholicae fidelitatis
exemplum, quod greges Vestri coram universo mundo nostris temporibus praebent,
profecto fatemur id Nobis inter gravissimas sollicitudines magno solacio esse,
ac minus onerosum reddere apostolici ministerii pondus, quod Nostros aggravat
umeros.
Volumus, Venerabiles Fratres, ut per vos innotescant christifidelibus vestris
hi paterni animi Nostri sensus, quos coram vobis aperte pandimus. Sciant hi
filii Nostri, Vicarium Christi ad eos assidue cogitationem convertere, pro eis
Deum enixe rogare iisdemque peramanter benedicere.
At aliud est quod hac oblata opportunitate perplacet significare vobis.
Scilicet cupimus rursus et quidem viva voce effusas gratias persolvere Poloniae
populo, ob insignes pietatis significationes, quibus christifideles Vestri
publice privatimque labores Concilii Oecumenici prosequuntur, atque ad eius
felicem exitum a Deo impetrandum auxiliatricem conferunt operam. Probe nostis,
enim, quam saepe et quam instanter ad communes fundendas preces christianum
populum advocaverimus. Neque ignoratis quantam spem in his precibus nunc
praesertim collocemus.
Iamvero in admirando illo precantium vocum concentu, qui ubique gentium pro
Oecumenico Concilio ad caelum extollitur, asseverare non dubitamus vocem
Poloniae catholicae resonare gratissimam, suavissimam. In hoc communi nisu, ad
quem christifideles universos compellimus, vos a nemine alacritate vinci
voluistis. Ac revera veluti ante oculos Nostros Versari videntur publicae
supplicationes in singulis dioecesibus et paroeciis vestrae patriae indictae;
vigiliae conciliares, ut dicitis, tam frequenti populi concursu celebratae;
caritatis et paenitentiae opera ultro libenterque suscepta; ac praesertim piae
peregrinationes ad urbem Claramontanam, ubi fidelium multitudines, ante Deiparae
prodigialem imaginem, maternum Virginis patrocinium implorare non cessant. Haec
omnia considerantes, facere non possumus quin laudemus pastoralem sollertiam
vestram, Venerabiles Fratres, qui tam sollerter, tam scite greges vestros
docuistis, actuose participare vitam catholicae Ecclesiae, tibicumque Sponsa
Christi sancta Dei certat certamina. At non minore laude prosequimur
christifideles vestros, qui tam prompte pastoribus suis obtemperant, et quorum
apostolicus afflatus non iam concluditur intra fines patriae suae, sed ad omnes
spirituales necessitates patet, quibus aetas nostra laborat.
Quod denique de sacro Poloniae Millennio, proxime adventante anno a vobis
sollemniter celebrando, mentionem facere cupiistis, id Nobis commota cum animo
oblectatione perceptum est. Novimus sane vos indefatigata sollertia atque
diligentia plures iam annos operam contulisse, ut populus christianus, vobis
concreditus, mente et animo sese ad magnum illud commemorandum eventum digne
opportuneque pararet; atque e flagrantibus verbis, quae dilectus Filius Noster
Stephanus Cardinalis Wyszynski ad Nos fecit, iterum iterumque certiores facti
sumus, quae quantaque sit apud vestrates exspectatio sacrae illius celebritatis,
quae in historiae vestrae fastis albo prorsus lapillo signanda erit. Nobis plane
videtur maxime congruisse, ut frequentes pietatis exercitationes, de quibus
locuti sumus, quae scilicet ad felicem Concilii Oecumenici exitum deproperandum
apud vos habitae sunt, hoc tempore fierent: etenim, trepidum hoc Millennii
veluti pervigilium nullo aptiore ac digniore modo traduci poterat, quam ut vos
adhuc fecistis, qui flagrantius in dies vestros christianos greges ad preces
piaque opera multiplicanda exhortamini, ad virtutes atque ad voluntariam
castigationem excitatis, ad melioris aevi spem sollertissime erigitis.
Nec minus laeto faustoque auspicio evenire putamus, ut huiusmodi commemoratio,
historiae digna, vel ipso tempore fiat, quo, post celebratum Oecumenicum
Concilium Vaticanum Secundum, eius decreta et placita in omnibus terrarum orbis
dioecesibus ad rem deduci strenue libenterque curabuntur.
Haec dum animadvertimus, vota iam nunc ex animo pro vobis suscipimus, ut
proxime celebrandum Poloniae sacrum Millennium laetis fructibus ditetur: Vestri
dilectissimi greges, suae christianae dignitatis conscii, atque pervetustam ac
nitentem hereditatem servantes, e praeteritis saeculis acceptam, firmiore usque
vinculo vobis, eorum sacris Pastoribus, adhaereant, ut Dei gloriam et sanctae
Ecclesiae decus semper promoveant; quod procul dubio in civilis etiam societatis
utilitatem redundet oportet. Sacerdotes, quorum adiutrice opera tanta cum
utilitate fruimini, in sacro ministerio exercendo sese in omnibus praebeant «exemplum
bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate» (cfr. Tit. 2,
7); fideles, quantum in ipsis est, pro viribus adlaborent ad Dei regnum in
terris prolatandum; iidemque, ut verbis utamur Constitutionis Apostolicae «De
Ecclesia», a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo parata, «spiritu evangelico
ducti, fermenti instar ad mundi sanctificationem velut ad intra conferant,
sicque praeprimis testimonio vitae suae, fide, spe et caritate fulgentes,
Christum aliis manifestent» (De Laicis, n. 31).
Venerabiles Fratres!
Haec vobis bene precando ominantes, vestram laetitiam Nostram esse reputamus,
vestros labores vestrasque sollicitudines et anxietates participamus, nihil
aliud cupientes, nisi ut, quod pastorali vestra sollertia excogitavit
efficiendum, id spiritualem effectum plene consequatur. Quam ob rem vos
vestraque omnia omnipotenti Deo commendamus, deprecatrice Virgine Maria,
Poloniae suavissima Regina, ut solaciis semper abundetis, «instructi in caritate
et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris
et Iesu» (Col. 2, 2.).
Quae vota Apostolica Nostra Benedictio confirmat, quam vobis singulis
universis peramanter impertimus, atque ad vestras dioeceses pertinere ex imo
pectore cupimus.
|