 |
DISCORSO DI PAOLO VI
ALLA PONTIFICIA COMMISSIONE PER LA REVISIONE DEL CODICE DI DIRITTO CANONICO
Sabato, 20 novembre 1965
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
Singulari cum animi studio et gaudio vos, Sodales et Consultores Consilii
Codici Iuris Canonici recognoscendo, salutamus in hisce Aedibus Vaticanis,
scilicet prope sepulcrum Sancti Petri, in quo fundata est Ecclesia. Huius
aedificationi et vitae vos servitis operamque praestatis.
Ecclesia, cuius mysterium a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo in pleniore
luce est collocatum, «cum ex Conditoris sui voluntate sociale exsistat
perfectumque Corpus» (Litt. Encycl. «Mystici Corporis» Pii XII; A.A.S. XXXV,
1943, p. 226), est necessario visibilis atque adeo legibus regatur oportet. Haec
divina voluntas nullo modo officit iuri naturali, ex. quo homo est socialis et
in familiam et publicam rem inseritur; quin immo ea cum hoc iure optime
congruit.
Haec autem a Deo instituta societas, Ecclesiam dicimus, ad aeternam salutem
ut ad finem suum dirigitur; sunt quidem eius filii etiam cives terrae, tamen,
«non habent hic manentem civitatem sed futuram inquirunt» (cfr. Hebr. 13,
14). Itaque ius canonicum, quod, e natura sociali Ecclesiae petitum, in
potestate iurisdictionis, quam Christus Hierarchiae tribuit, nititur, «omnino in
animorum curationem contendit, ut homines praesidio quoque nutuque legum
veritatis et gratiae Christi sint compotes ac sancte, pie; fideliter vivant,
crescant, moriantur» (cfr. Alloc. Pii XII, die 17 oct. a. 1953; A.A.S.
XLV, 1953, p. 688); scilicet ad hunc celsissimum finem spectat assequendum per
Ecclesiam, quam ut rectis institutis ac normis componat ac dirigat, proxime ad
ipsum ius canonicum pertinet.
Notum est, sed iuvat id in memoriam revocare, a iure divino manare quaedam
elementa constitutiva Ecclesiae, quae est societas inaequalis, nempe primatum
Romani Pontificis, episcopatum, ac deinde presbyteratum, diaconatum. Etiam laici
sunt ex hac parte recensendi, qui tamen regendi carent facultate. Ex iure vero
humano alia oriuntur elementa constitutiva, cuius generis sunt patriarchae,
metropolitae, parochi, religiosi.
Ius ecclesiasticum, quod est ius humanum «positivum», Apostoli exercuerunt et
post eos ipsorum successores; sine intermissione hi eiusmodi potestate fruuntur.
Hierarchia scilicet facultate pollet et officio devincitur Ecclesiam eiusque
membra moderandi more vigilum pastorum, ac quidem potestate regiminis, leges et
iudicia ferendo eaque praestando, quae exsecutionem respiciunt, potestate
magisterii, populum Dei cum auctoritate docendo, potestate ordinis, divinae
gratiae auxilia et subsidia administrando.
Ii autem, qui Hierarchiae sunt subiecti, ex conscientiae officio legibus
debent obtemperare secundum illud: «qui vos audit, me audit: et qui vos spernit,
me spernit» (Luc. 10, 16). Iuris igitur praecepta voluntatem Christi, cui
ut Domino sumus subiecti, certe manifestant.
Neque est, cur quidam libertatem plus aequo extollentes, «in quam votati
simus» (cfr. Gal. 5, 13), eam legi adversari dicant, Apostoli Pauli
doctrinam minus recte in medium proferentes. Sed est animadvertendum
oboedientiam libertatem non coangustare, sed perficere, operositati addere
incrementa, personam quodammodo amplifìcare; in oboedientiam vero vires
dissipare et hominem reddere servum suarum cupiditatum.
Neque iis est assentiendum qui ius canonicum detrectant asserentes «litteram
occidere, Spiritum autem vivificare» (cfr. 2 Cor. 3, 6); eam videlicet
tantum externum quoddam ac deforme obsequium erga leges inducere. Quamvis
affirmari debeat, litteram numquam adversari debere spiritui, tamen lex
quaelibet indiget littera, id est expositione scripta eaque perspicua; cuius rei
testimonium praeclarissimum in Codice Iuris Canonici invenitur.
Sunt deinde qui distinguant inter Ecclesiam, quam «iuridicam» vel «a
muneribus» appellant, et Ecclesiam, cui nomen «caritatis» adiciunt, asseverantes
caritatis praeceptum omnium summum esse primasque partes ei tribui oportere,
mala autem, quibus Ecclesia vexetur, ex «iuridismo» illo, uti vocant, esse
exorta. Attamen, quemadmodum anima a corpore seiungi nequit, quin mors
subsequatur, Ecclesia, quam a «caritate» nuncupant, sine Ecclesia «iuridica»
exsistere nequit. Non licet ignorare Ecclesiam, ut initio diximus, ex Dei
voluntate esse societatem visibilem omnibus cum institutis ad exteriorem
moderationem pertinentibus; Christum Apostolis eorumque successoribus contulisse
potestatem iurisdictionis; de qua re Evangelium nos certiores reddit, ubi
Dominus Apostolos ita affatur: «Data est mihi omnis potestas in caelo et in
terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis» (Matth.
28, 18-20). Paulus vero Apostolus, praesertim in prima Epistula ad Corinthios,
hoc doctrinae caput aperte ac fuse explanat.
Multo minus consentire quis potest cum iis qui putent in Ecclesia non esse
Hierarchiam, sed tantummodo «ministerium», praecipue verbi; scilicet inter
Christum et communitatem fidelium nihil esse interponendum, quod eos separet,
aut iis qui defendere velint naturam Ecclesiae adversari naturae iuris, esse
videlicet tantum «ius sacramentale», quo administratio Sacramentorum regatur,
Hierarchiam vero solum esse prout ad illorum administrationem sit necessaria.
Quibus commentis ius «positivum» ipsum negatur.
Haec, ut probe novistis, omnino repugnant evangelico nuntio, quod est
historia Christi, qui eligit, instituit, mittit Apostolos, id est eos, qui
Hierarchiam efficiunt, praeditos muneribus peculiaribus, ut cum auctoritate oves
sibi creditas pascant, nempe triplici cum potestate, quam supra diximus, easque
ad salutem aeternam perducant.
Est enim prae nobis ferendum non esse potestatem nisi a Deo (cfr. Rom.
13, 1), omnesque Ecclesiae potestates a Christo manare ex eoque pendere, ita ut
sacer minister sit aut instrumentum tantum potestatis ordinis seu sacramentalis
aut causa secunda et «subordinata» potestatis iurisdictionis; atque adeo nihil
de Christo Domino detrahi. Praeterea, licet Ecclesia sit, ut antea dictum est,
societas inaequalis eo quod potestates diverso ordine sunt dispositae, tamen
quod ad sanctitatem et salutem aeternam attinet adipiscendam, omnes, qui
christiano nomine censentur, prorsus pares sunt.
Quemadmodum notum est, ius canonicum, quod e iure divino naturali, e Sacra
Scriptura, Traditione, Decretalibus, aliisque fontibus hauritur, progressione
quadam est explicatum. Est tamen hac in re sedulo discernendum; siquidem
«perquam solido inveniuntur consociata foedere theologia et ius canonicum» (cfr.
Litt. Encycl. Mystici Corporis cit. A.A.S. p. 244 et Alloc. Pii
XII d. 29 Aprilis a. 1952, A.A.S. XLIV, 1952, p. 376), primaria quaedam,
scilicet quae sunt iuris divini constitutivi, nullo modo queunt mutari. Ceterum
traditionibus fideliter, quatenus fieri potest, adhaeretur, quod propriam esse
videtur institutorum, quae valde sunt diuturna. Tam cum ius eo pertineat, ut
vitam Ecclesiae membrorum recte componat et ad finem conducat, ac quidem
singulas animas totamque communitatem, mutuo nexu in re quoque spirituali inter
se coniunctas, cum omne corpus vivens continenter immutetur et Ecclesia cum
civili societate, multo maioribus conversionibus ac vicissitudinibus obnoxia,
convivat, liquet ius canonicum gradus et processus quosdam habuisse et habere;
qui non solum utiles sed etiam necessarii sunt. Loquimur videlicet de iure
«positivo» humano.
Cum igitur praeterita respicimus tempora, mediam et recentiorem aetatem,
leges plurimas latas esse videmus. Hae tamen haud facile consuli potuerunt et
numero ita excreverunt, ut earum multitudine paene obruerentur homines. Hac de
causa Sanctus Pius X provido consilio Codicem Iuris Canonici conficere statuit,
qui per hos quinquaginta fere annos Ecclesiae usu comprobatus maximas ei attulit
utilitates.
Nunc admodum mutatis rerum condicionibus - cursus enim vitae celerius ferri
videtur - ius canonicum, prudentia adhibita est recognoscendum: scilicet
accommodari debet novo mentis habitui, Concilii Oecumenici Vaticani Secundi
proprio, ex quo curae pastorali plurimum tribuitur, et novis necessitatibus
populi Dei.
Quodsi ergo Codex Iuris Canonici «vigentem huc usque disciplinam plerumque
retinet» (can. 6), nunc tamen quaedam novanda esse videntur. Ex quo patefit quam
grave sit munus et onus huius Vestri Consilii. Brevi etiam tempore perficienda
erunt, quae prius per hominum aetates patrari consueverant. Sed expeditior est
via, siquidem et Codex Iuris Canonici veluti ducis munere fungitur et Concilium
Oecumenicum Vaticanum Secundum quasi lineamenta praebet operis novi, ita ut
multa tantummodo fusius et accuratius sint definienda ac statuenda.
Peculiaris vero hic exsistit quaestio eaque gravis; eo quod duplex est Codex
Iuris Canonici, pro Ecclesia Latina et Orientali, videlicet num conveniat
communem et fundamentalem condi Codicem, ius constitutivum Ecclesiae
continentem.
Consilium vestrum, cui Consultores adiutricem operam praebent, universam
Ecclesiam aliquo modo repraesentat, sive quod ad regiones sive quod ad
peculiarem peritiam in variis disciplinis et quaestionibus attinet, etiam in
ipso usu et consuetudine vitae pastoralis. Hac inducti sollicitudine numerum
sodalium nuperrime non leviter auximus.
Promptis igitur paratisque animis tanto vos dedite operi, ut Ecclesia hac
aetate, qua homines singulari cum incitatione et alacritate moventur, aptis
opportunisque legibus viam iis possit ostendere ad verum bonum veramque pacem.
Ita eritis aedificatores Ecclesiae, quae his temporibus quam maxime
impellitur, ut felicibus augescat incrementis.
Deum autem, «Patrem luminum, a quo omne donum perfectum descendit» (cfr.
Iac. 1, 17), impense deprecamur, ut vobis propitius adsit vosque dirigat et
munerum suorum copia impleat. Quarum rerum auspex est Apostolica Benedictio,
quam vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, volentes impertimus.
|