 |
PAULUS PP. VI
LITTERA APOSTOLICA
IN SPIRITU SANCTO
In Spiritu Sancto congregatum et obtectum praesidio
Beatae Mariae Virginis, quam Matrem Ecclesiae renuntiavimus, Sancti Ioseph, eius
incliti Sponsi nec non Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Concilium
Oecumenicum Vaticanum Secundum sine dubio maximis Ecclesiae eventis est
accensendum: etenim frequentissimum fuit numero Patrum, qui ex omnibus orbis
terrarum partibus, ex iis etiam, in quibus hierarchicus ordo recens est
constitutus, ad Petri Sedem convenerant; copiosissimum fuit argumentis, quae in
quattuor Sessionibus studiose et accurate sunt pertractata; convenientissimum
denique fuit, quod, necessitatum, quas haec aetas induxit, habens rationem,
utilitates pastorales imprimis attendit et, flammam alens caritatis, magnopere
est annisum, ut christianos, a Sedis Apostolicae communione adhuc seiunctos,
quin immo universam humanam familiam fraterno attingeret animo. Quandoquidem
ergo omnia ad idem Sacrosanctum Oecumenicum Concilium spectantia, Deo adiuvante,
in praesenti absoluta sunt, atque omnes Constitutiones, Decreta, Declarationes
et Vota synodali deliberatione approbata riteque a Nobis promulgata, ipsum
Concilium Oecumenicum, a Decessore Nostro f. r. Ioanne PP. XXIII die XXV mensis
Decembris anno MCMLXI indictum, die autem XI mensis Octobris anno MCMLXII
inchoatum, atque post eius piissimum obitum a Nobis continuatum, auctoritate
Nostra Apostolica concludere decernimus atque statuimus ad omnes iuris effectus.
Mandamus autem ac praecipimus, ut, quae synodaliter in Concilio statuta sunt,
sancte et religiose ab omnibus Christifidelibus serventur ad Dei gloriam, ad
Sanctae Matris Ecclesiae decus et ad hominum universorum tranquillitatem et
pacem. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, die VIII mensis Decembris, in festo Conceptionis Immaculatae Beatae
Mariae Virginis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
|