 |
DISCORSO
DI PAOLO VI ALLA
COMMISSIONE CENTRALE PER IL COORDINAMENTO DEI LAVORI POST-CONCILIARI
Lunedì,
31 gennaio 1966
Venerabiles Fratres,
Laetissimus dies, quo Concilii Oecumenici Vaticani Secundi sollemnissimo ritu factus est finis, mentibus nostris adhuc obversatur;
eiusque veluti lumine ad praesens usque tempus radiante, vobis ex animo dicimus
salutem, qui huc prope Petri sepulchrum iterum convenistis, ut opus
magni ponderis susciperetis, quod ad Concilium peractum necessario pertinet.
Scilicet notam vestram diligentiam et studium estis collutari ad munera Consilii
principis seu «Commissionis Centralis de coordinandis post Concilium laboribus
et Concilii Decretis interpretandis».
Re quidem vera opus universalis Synodi
Vaticanae Secundae nondum est absolutum: uberrima quidem veluti seges ante
oculos panditur nostros, sed messis iam est colligenda et in hominum usus
dispertienda; locupletissimum quasi patrimonium nobis est traditum, sed iam
exoptatos fructus inde percipiat oportet christiana familia.
Itaque ea, quae in Concilio, Spiritu Sancto afflante, sunt
decreta et constituta, praeterquam quod sunt penitus cognoscenda, cum
auctoritate erunt interpretanda ita ut, si opus sit, germanus eorum sensu
innotescat. Oportet praeterea, ut ea ad effectum sedulo deducantur: dictis iam
sunt facta iungenda; quae Concilium in amplissimis coetibus proposuit, ea
necesse est in ipsa Ecclesiae vita operentur. Hac enim vitali actione
comprobabitur ipsum Concilium.
Duplex igitur munus isti Consilio principi vestro
potissimum mandatur: alterum pertinet ad interpretanda acta Concilii, alterum ad
hoc, ut omnia rite parentur ac disponantur ad effectum illum consequendum
necessaria.
Prius munus est vestri Consilii omnino proprium. Officium creditur
vobis, Venerabiles Fratres, quo in re gravissima eritis Sedis Apostolicae
gravissimi adiutores. Est enim omni ope annitendum, ne circa decreta Concilii
dubitationes oriantur neque ad suum arbitrium quisquam de iis iudicet vel ea
detorqueat. Iuvat hic iterare verba, quibus Pius PP. IV, Decessor Noster, usus
est, cum Sacrosanctum Concilium Tridentinum confirmavit: «si cui vero in eis (id
est decretis) aliquid obscurius dictum et statutum fuisse eamque ob causam
interpretatione aut decisione aliqua egere visum fuerit: ascendat ad locum, quem
Dominus elegit, ad Sedem videlicet Apostolicam, omnium fidelium magistram» (Conc.
Trid. Actorum, p. VI, ed. St. Ehses, Herder 1924, p. 1154).
Ad alterum vero
munus Consilii quod attinet, satis eris vigilanti cura provehere et aptis
nexibus disponere seu «coordinare» labores ceterarum «Commissionum»,
quae, post Concilium institutae, eius exsecutioni in sua quaeque provincia
student.
Nonnulla decreta, ut novistis, prolata sunt ad usum quod attinet, ut
normae a «Commissionibus» confici possent, quibus ad effectum illa
adducerentur. Sed haec vacatio legis tempore praestituto capiet finem.
Labores
autem eiusmodi «Commissionum» oportet fiant secundum pares, non dissimiles,
rationes, atque, opere absoluto, documenta edantur, quae mente quadam communi
sint conformata. In haec igitur Consilium vestrum curas intendat.
Praeterea
aliae res nec paucae nec leves hoc tempore, quod Concilium proxime sequitur, sunt agendae; ad quae incepta
suscipienda et perficienda fortasse vos debebitis aliorum animos incitare,
confirmare, dirigere. Sunt autem ex hoc genere ipsa Acta Concilii, quae typis
edantur oportet et quae, praeter opinionem a plurimis valde exspectantur. Quae
quidem Acta, ut in cunctorum hominum notitiam perveniant, in sermones vulgares
erunt convertenda.
Historia eiusdem Concilii erit componenda, servatis, ut patet,
veterum hac de re probatissimis praeceptis, quorum primum est: «ne quid falsi
dicere audeat; deinde ne quid veri non audeat; ne quae suspicio gratiae sit in
scribendo, ne quae simultatis» (Cic. de or. 11,15). Ea, quae ad rem
bibliographicam spectant et ad rationaria, quibus homines et res numeris solent
censeri, erunt diligenter ac perite apparanda.
Quodsi haec vestram impulsionem
vestrumque adiumentum postulant, multo magis erit vobis annitendum, ut normae
illae, quibus decreta Concilii ad effectum deducantur, tempore utili edantur.
Hoc igitur opus sine ulla interposita mora est inchoandum, constanter maturandum,
sapienter perficiendum. Pro vestra etiam prudentia, quam cognitam habemus,
curabitis, ne ea, quae, ad hos labores pertinentia, expedit latere, in vulgus
exeant et circumferantur.
Hoc novum, arduum, sed nobile opus, ex quo ipsa
efficacitas Concilii magnam partem pendebit, insistentes, Venerabiles Fratres,
meritis, quae in ipsa universali Synodo agenda iam collegistis, nova adiungetis,
quae et animabus vestris proderunt et in totam Ecclesiam ubertim redundabunt.
Pro alacritate vestra et auxiliatrice opera, quam plurimi facimus. gratum animum
Nostrum significantes et laboribus vestris felices precantes exitus,
Benedictionem Apostolicam libentissime vobis impertimus.
|